TRACTATUS
DE DEO CREATORE.
PRJXECTIONES
THEOLOGIC^l,
QXJAS
IN COLLEGIO ROMA.NO S. J.
HABEBAT
JOANNES PERRONE
E SOCIETATE JESU ,
IW EOD. COLL. THEOL. PROF.
EDITIO LOVAKIEHSIS , DILIGEKTER EMEHDATA , ET VARHS ACCESSIOMBUS AB AllCTORE LOCUFLETATA.
VOL. III
CONTINET TRACTATUM DE DEO CREATORE.
LOVANII ,
TYPIS ET SUMPTIBUS VANLINTHOUT ET VANDENZANDE
UKIVERSITATIS CATHOLIC* TYPOGRAPRORLM.
1839.
TRACTATUS
DE DEO CREATORE.
PROOEMIUM.
1. Detjm Optimum Maximum in se ac in suis operationibus ad intra , qui scholarum est sermo, hactenus dignoscere studuimus ; quatenus autem libere atque exterius , suam bonitatem largien- do, in creaturis operatur atque se manifestat, ipsum posthac spectabimus, atque admirari contendemus. Tria porro sunt crea- tarum a Deo genera rerum ; aliae nempe spirituales tantummodo , cujusmodi Angeli sunt , aliae corporeae , quas orbis hic adspecta- bilis complectitur , aliae denique ex utraque , corporea nempe ac spiritali substantia constant, quales sunt homines. Ex his facilis quodammodo dimanat totius Tractatus in tres partes divisio ; in quarum prima de Angelis , in altera de mundo , de homine in ultima disseremus (1).
PARS I.
DE ANGELIS.
2. Quae de Angelis ex Scripturae ac traditionis auctoritate certo statui ac definiri possunt , pauca profecto sunt , ac ad septem po- tissimum capita revocantur; existentia videlicet , natura , officia , gratia , plurimorum lapsus , pcena , machinationes. Atque haec fere sunt , quae sive ab heterodoxis sive ab incredulis recentioribusque biblicis ac rationalistis non solum impugnantur , sed contemptui , atque irrisui habentur. Quare missis, quae longis nimium dispu- tationibus a veteribus potissimum scholasticis disserebantur , me- moratos catholicae doctrinae articulos distinctis capitibus adversus effrenes hosce criticos vindicandos.suscipimus (2).
(1) Hunc eumdem ordinem sibi pro- (2) Plura profecto snnt , quae veteres
ponit S. Thomas in Summa , atque scholastici inqnirunt , quum de Angelis
hunc sectamur ; cfr. idem Contra disputant , ex. gr. de natura Angelica
Gent» lib. n, cap. i. absolute , de ipsorum numero , speci-
T. III. 1
TRACT. »E DEO CREATORE.
CAPUT I.
DE ANGELORUM EXISTENTIA,
3. Angelus nomen est officii , non naturae, ut SS. Augustinus et Gregorius M. observant. Ille enim sic loquitur : Quceris nomen hujus naturce? Spiritus est; quceris officium? Angelus est; ex eo quodest, Spiritus est; ex eo quod agitj Angelus est (1). His similia habet S. Gregorius (2). Quos itaque Grseci Angelos, Latini nuncios dicunt, Hebraei □*DX7» Malachim vel 0>ri7N Elohim*
• t : - • v:
Ethnici passim genios vel dk^ovas dmmonas vocant (3).
Angelorum existentiam inficiati sunt Sadducaei (4), atque ex Christianis Anabaptistae , David Georgius (5) , Balthassar (6) , Bekkerus (7) , Sociniani passim , neoterici biblici ac rationalista?. Adversus quos sit
fica natura , de intellectiva ipsorum polentia et naturali cognitione , volun- tate, etc, de eorum comparatione ad locum, ad tempus, aliisque pene innu- meris. Suarezius integrum Tolumen in folio de Angelis scripsit; item reliqui plus minus. Haec scitu quidem jucunda essent , minus tamen necessaria , prae- sertim quod quamplurima probabilitate tantummodo innituntur. Qui suam ad hosce fontes sitim explere cupit , eos adeat ; ea vero , quae ad Angelorum or- dines et hierarchias pertinent , videri possunt apud Petavium , De Angelis , lib. ii , cap. 2 et seqq.
(1) Serm. i in Psalm. cm, nnm. i5.
*(2) Homil. xxxiv inEvang, num. 8, tom. i. opp. col. 1604 edit. Maurin.
(3) Alb. Fabricius in Bibliograph.
antiquar. cap. 8 , § 27 , plures eth- nicos recenset , qui eosdem spiritus Angelos nuncuparunt , utAlex. Aphro- diseusin Top.p.186; Aristides, tom.i, p. 19; Labeus, apud S. August. De Ci- vitate Dei, cap. ix , 19; Ammonius in Porphyrii Isagoge , Porphyrius , Jamblicus, De Mysteriis JEgypt. Sim- plicius Marcianus Gapella , et praecipue Hierocles , qui pag. 3 7 uyyiXtx.01 &tav yitos memorat.
(4) Cfr. Luc. Act. xxiii , 8.
(5) Deinstabili hoc nulliusque fidei homine ac tantum non insaniente cfr. Feller, Dict. histor.
(6) Ibidem.
(7) In opere cui titulus : Betoverde TVereld , seu Orbis incantatus , Leu- ward. 1690 , edit. auct. Amst. 1693.
PART. I. CAP, I. DE ANGELORUM EXISTEWTIA. 6
PROPOSITIO.
Tum ex Soriptura tum ex universa traditione Angelos existere co?istat.
4. Vix credibile sane videri debet, potuisse veteres Sadducaeos inficiari Angelorum existentiam , licet solum , ut plures autu- mant, Pentateuchum veluti divinum recognoverint (1). In libris enim Mosis frequens est ac manifesta Angelorum mentio ; ut Gen. XVI , ubi Angelus Domini Agarem compellat, eamque, ut ad heri domum redeat , adhortatur; tum ib. XlX^ubiduo Angeli Sodomam veniunt , dirutoque oppido Lothum inde liberant ; tum ib. XXIV, 7, ubi Abraham , famulum suum in Mesopotamiam mit- tens, ait : Dominus Deus coeli mittet Angelum suuni coram te; et alibi passim (2). In ceteris Scripturoe libris, tam historicis quam propheticis,multo etiam frequentiora sunt testimonia, quae super- vacaneum esset hic referre, utpote ignota nemini (3).
In Novo denique Testamento de iisdem Angelis perspicuapariter
(1) Sadducaeos unum Pentateuchum ut divinum admisisse, communis fere Veterum sententia est. Non satis tamen certam esse ejusmodi opinionem osten- dere nisi sunt Staiidtlin, Geschichte der sittenlehre Jesu , seu , Historia doctrincB moralis Jesu, tom. i, p. /±ii et seqq. et pag. 44^> et Guldenapfel, in diss. Josephi Archwologi de Sad- ducceorum canone exhibente.... Jenas 1804. His praeiverant Scaliger in Elen- cho trihcereseon , cap. 76 , et Bruclce- rus in Hist. philos. tom. 11, p. 723, qui id primi subodorati sunt. Ex isto- rum igitar criticorura sensu certura esse videtur, Sadducaios, ortos a Za- doko , degeneri Antigoui Sochaii disci- pulo , qui sub Ptolemaeo primo iEgypti rege tribus ante Christnm natum sae- culis vixit , praeter Pentateuchum reli-
quos etiam Judaeorum libros admisisse. Ortum huic opinioni praebuit supersti- tiosus veluti cnltus, quo Mosis libros venerabantur. Etenim Fiavius Josephus, Antiquitatwn Judaicarum f lib. xm, num. 10 , non scribit , solum Pentateu- chum Sadducaeos suscepisse reliqaosque rejecisse libros , sed legem tantum hoc loco opponit traditionibus non scriptis, quas Sadducaei rejiciebant, non autem reliquis libris. Ilinc in Thalmude ex aliis libris non solum oppugnantur , sed etiam ipsi pro suis sententiis argnmenta depromunt, ut patet ex Sanhedrin, pag. 90 , 2 , Cholin. pag. 87 , 1. Cfr. Jairn, Archceolog. § 322.
(2) Cfr. Gen. 111 , 24 ; xxvm , 12 ; Exod. vin, 12, etc.
(8) Cfr. Job. iv , 18 ; Dan. vi , 22 ; Tob. 111, 25, etc.
1.
4 TRACT. DE DEO CREATORE.
etcrebra fit mentio. Ceteris missis, illud potissimum urgemus, quod Apostolus in Ep. ad Hebr. cap. I, instituit argumentum acl Christi prae Angelis excellentiam ostendendam , quod nempe Christus Filius Dei , Angeli vero Ministri Dei tantum in Scripturis per- hibentur. Quare merito dixit S. Augustinus : Esse Angelos novi- mus eoc fide... nec inde dubitarefas nobis est (1).
5. Apud omnes fere gentes vulgatam fuisse fidem de Angelorum existentia, indubia monumenta testantur. Tertullianus inter alios ait : Dicimus esse substantias quasdam spiritales ; nec nomen novum est. Sciunt dmnonas philosophi , Socrate ipso ad dcemonii arbitrium expectante... doBtnonas sciunt poeto3\ etjam vulgus indoctumin usum maledicti frequentat... Angelos quoque etiam Plato non negavit; utriusque nominis testes esse vel magi ad- sunt (2). Sic Cyprianus eos a magis antiquissimis , in primis ab Hostane memoratos esse affirmat his verbis : Quorum tamen pro3cipuus Hostanes etformam veri Dei negat conspici posse , et Angelos veros sedi ejus dicit assistere. In quo et Platopari ratione consentit, et unum Deum servans , ceteros Angelos vel dmmonas dicit (3). Thales, ut refert Athenagoras , trifariam superiores substantias omnes dividit : In Deum, in dasmones , in he- roes {4). Hierocles , Ad aurea Pythagorm carmina , Angelos ab ipso Py thagora immortales Deos , a summo tamen Deo conditos , appellatos fuisse testatur, quos colendos praecipit. Orpheiet He- siodi carmina inferius dabimus (5).
6. Indos existentiam Angelorum certam habuisse explorata modo res est (6). Sicdoctrina de Angelorum sivebonorum sive malorum existentia est veluti fundamentum totius theologiae veterum ac re- centiorum Orientalium (7); nec desunt hujus doctrinae vestigia apud ipsos silvestres Americanos (8).
(I) Loc. cit. . cap. i.
(2)^o%.cap.22,p.2i edit. Rigaltii. (6) Ita fatetur irapius auctor operis
(3) De idolorum vanitatc , p. 226, Rtoumt de Vhisloire des traditions mo- edit. Maur, Par. 1726. rales et religieuses chez divers peuples ,
(4) In Legat. pro Christ. num. 23, Pa™* 1825.
tom. 11 , Bibl. Patrum edit. Venet. (7) Cfr. Ramsay , Foyages de Cy-
p# 24. rus> ac Discours sur la mythologie ,etc.
(5) Cfr. Petav. De Angel lib. 1 , (8) Carli Rubi , Lettere americane.
PART. I. GAP. I. DE ANGELORUM EXISTENTIA. 5
7. Sive igitur Scripturam sive constantem atque universalem omnium ferme populorum traditionem consulamus , constat An- gelos existere.
DIFFICULTATES.
8. Obj. prima. 1° Moses Angelos a Deo procreatos nullibi tra- dit (l). 2° Nomina praeterea Michael, Gabriel, Raphael chaldaica sunt ; a Chaldaeis igitur vel Persis ad Hebraeos transiit de Angelis opinio (2).
9. Resp. ad lm. Trans. antec; nego cons. Moses enim, ut vi- dimus, ssepe de Angelis eorumque apparitionibus loquitur, et illos ssepius ut Dei ministros exhibet. Perperam igitur ex eo, quod peculiariter creationis Angelorum non meminerit , concluditur vel Angelos a Deo minime fuisse conditos , vel illos non existere. Ideo autem juxta S. Basiliura Angelorum creationem Moses praeteriit, quod adspectabilium tantum rerum originem praecipue nobis re- velare voluerit (3). Juxta S. Augustinum lucis nomine, Angelorum creatio a Mose significata est (4). De hac autem opinione ac de variis sententiis circatempus, quo Angeli conditi sunt,utrum scili- cetante hujus mundi adspectabilis creationem,ut plerisque Patri- bus graecis placet , an vero post , quod tenent plerique ex Patribus
(1) Ita Julianus , apud S. Cyrillum , lib. ii , tom. vi , operum pag. 49 » edit. Paris. i638 , tum lib. m, ib. pag. 96.
(2) Ita fere Voltaire , Fragmens sur divers sujets ,par ordre alphabetique , art. Ange , tom. xxvm de la collection complete des oeuvres , etc. Geneve 1777.
(3 ) Lib . de Sp iritu Sancto, ca p . 16, num. 38. S. Cyrillus Alex. lib. 111 cit. aliam affert causam adversus Julianum , quare Moses praetermiserit narrationem creationis Angelorum , eo quod scilicet nimis mentis nostrae captum exccdat. Quam quidem causam quoad Judaeos, carnales vehementer confirmat Hom. 11 in Genes. pag. 7 , edit. Sav.
(4) Lib. imperf. de Gen. ad litt. cap. 11, num. 21, et De civitate Dei , lib. xi, cap. 1 1 . Alii autem cen- sent Angelorum creationem per Mosem designari nomine coeli , ut Origenes , Hom. n in Gen. , Beda , Stra- bus apud Petav. loc. cit. cap. i5. Quidquid vero id sit , de quo nihil certi , verisimilius videtur juxta priorem sententiam de hac Mosem penitus si- luisse. Illud tamen fixum demonstra- tumque est , Angelos a Deo creatos esse ; de horum enim creatione non obscure loquuntur Daniel , cap. i3 in hymnotriumpuerorum, et David, Ps.cn; sed magis aperteApostolus(Col. 1, 16) scribens : In ipso (Verbo divino ) con~
0 TRACT. DE DEO CREATORE.
latinis,an demum simul, quodpariter non nemo sentit, consulatur Petavius (1).
10. Ad 2m, Resp. l°j Neg. cons.-, cumnonnisipravus sit transitus a nomine ad rem. Didicerunt Hebraei ea Angelorum nomina a Chaldaeis vel Persis; ergo ab eis didicerunt Angelorum existen- tiam ! Pentateuclius sane fuerat longe ante scriptus , quam Judaei in captivitatem babylonicam abducerentur ; atqui in eo Moses, ut ex dictis patet , de frequentibus Angelorum apparitionibus et officiis disserit.
11. Resp. 2°, Neg. antec. Licetenim ante captivitatem Baby- lonicam nullum occurrat in Sacris Litteris Angelorum nomen, negamus tamen tum nomina illa esse Chaldaica, cum et radicem et formam hebraicam habeant , ut patet ex voce ^K (el) fortis,
quae Deo tribuitur , et ex similibus nominibus passitn apud He-
dita sunt universa in ccelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes , sive principatus, sive poteslates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt.
(1) Loc. cit. ubi , postquam recen- suit Patram testimonia , qui alterutram sententiam tuentur , concludit § 1 1 , nihil certi statui posse , cum neutra sententia cert& vel auctoritate Scriptu- rae vel ratione praevaleat. Deinde dis- jicit quae afferri solent ex illo Eccli. loco (cap. 18), in quo dicitur : Qui vivit in ceternum , creavit omnia si- mul, ut evincatur saltem cum adspec- tabili hoc universo Angelcs conditos esse ; cum de iis solis crealuris loqua- tur Ecclesiasticus , quorum meminit Moses initio Geneseos , ita ut vox si- mul xotiij idem hic valeat ac ex oequo, prout eodem sensu occurrit Sap. vi, 8. Item profert Lateranensis Gonc. iv et Innocentii iii Decretum, quo Deus creator omnium visibilium et invisi-
bilium , spiritualium et corporalium dicitur , qui sua omnipotente virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam , spiritualem et corporalem , Angelicam videlicet et mundanam', quae verba ex libro Soli- loquiorum , qui perperam Augustino tribuitur , cap. 32 sumpta sunt. Prae- sertim cum S. Thomas in opusculo , quo decretalem illam exposuit , censeat ita decrevisse Synodum adversus Ori- genis errorem , qui spirituales crealuras solas ac per se ab initio conditas asse- rebat , corporeas vero ex casu , non autem ex praecedenti proposito , ut eo velut carcere Spirituum delicta plecte- ret. Contra quos Innocentius ita sanxit utramque simul , hoc est, pari consilio ac prascipuo constitutam a Deo , idque ab initio temporis , hoc est, non ex omni aeternitate. Hinc temeritatis Petavius arguil Theologos illos , qui contrariam sententiam haeresis damnantob ejusmodi decretum. Cfr. § i3.
PART. I. CAP. 1. DE ANGELORUM EXISTENTIA. /
braeos receptis , 1K>~X (Gaddiel) IKHKM (Gamaliel) etc. (1), tum ex Chaldaeis ea ad Hebreeos immigrasse , cum , ut adnotat Origenes , constet , indita illis ( Angelis ) fuisse nomina conve- nientia rebus , qaas Dei snmmi voluntate in universo mundo administrant.
12. Obj. secunda. 1° Angelus nomen est officii. Nihil igitur prohibet , quominus nomen istud, quoties in Sacris Litteris oc- currit, vel de hominibus intelligatur , qui Angeli passim dicuntur ob \aria munia , quae Dei nomine obierunt , ut Malach. III , 1 , Matth. XI, 10, vel de interno instinctu inspirationibusque , qui- bus nos Deus ad aliquid agendum excitat (2). Et re quidem vera 2° quae in Libris Sacris de Angelorum apparitionibus leguntur , nonnisi metaphorice , vel ex vulgi opinione intelligi debent , vel de solaDei potentia, vel de efficientia naturali , quam vulgus igno- rabat et supernaturalibus causis tribuebat (3). Ergo.
13. Resp. ad lm, Conc. ant. neg. cons. Plura enim sunt in Scripturis , quae de Angelis traduntur , quaeque nonnisi de hypos- tasibus ab hominibus omnino diversis intelligi possunt. Ut cum Christus ( Matth. XXII , 30 ) , Sadducaeis respondens , affirmat , homines in resurrectione futuros , sicut Angelos Dei in codo > vel cum (ibid. XVIII , 10) , de parvulis loquens , affirmat, quod An- geli eorum in coelis semper vident faciem Patris \ vel cum Apostolus, ut vidimus, comparationem instituit inter Christum et Angelos; vel cum (in eadem Epist. cap. II) aperte tradit, Filium Dei, non Angelicam , sed humanam naturam sibi ex semine Abrahae sumpsisse; tum ex eo quod (ib. cap. XIII) dicit de prae-
(1) Cont. Celsum , lib. i , nura. 25 , depicti Romce extant , quique nomina
edit. Maur. De nommibus Urielet Je- prceferunt Uriel , Seathiel , Gehudiel
remiel, quae occurrunt in libro Esdrac et Barachiel. In quibusdam litaniis
iv, 36 ; v, io , necnon de cultu exhibito lempore Caroli M. invocabantur Uriel,
aGrsecis et Orientalibus , cfr. Renaudo- Raguel, Tubuel.
tiusinnotis ad Liturg. orient. tom.n, (2) Ita Bekker , op. cit.
pag. 298 , et Nic. Serarius Soc. Jesu , (3) Sic Georg. Rosenmiiller , Schol.
in caput 12 Tobim ; cfr. etiam Blanchi- in N. T. , in cap. 1 Blatth. et cap. 2
niusin dissertatione , Romae edita anno Luc. et alibi passim. 1753, Dc septem Angelis , qui olim
8
TRAGT. DE DEO GREATORE.
mio , quod nactus est Abraham , quum dignus est habitus qui Angelis hospitium praeberet. Pleraque pro instituto praeterimus , quibus violentae neotericorum interpretationes omnino refel- luntur.
14. Ad 2m, Neg. Si enim vel de virtute (ivzpyeia) ac potentia et ex vulgi opinione loquuntur Sacrae Litterae , vel etiam meta- phorice , cum Angelos commemorant , nihil certi amplius in sacris litteris exstaret. Quomodo enim vera essent, quae Christus citatis verbis significat? Quaenam comparatio Apostoli foret? Nonne ridicula sunt, quae Rosenmuller tradit de tentatione Christi in deserto , dum ab homine Judaeo Christum fuisse tentatum dicit , vel cum Gabrielis adventum amens insinuat fuisse somnium , a Deo B. Virgini immissum ? Quae quidem aliaque innumera inepta prorsus et inficeta, quibus scatent ipsius scholia, satis ostendunt, in quas angustias sese conjiciant novi isti doctores , ut Angelorum existentiam rejiciant. Ejusmodi tamen sunt oracula , quae Protes- tantes suspiciunt (1).
(I) Cfr. etiam Kuinoel , Comment. in Uhro8 N. T. historicos , in Luc. i , 26 et 27. Ex quo deprehendimus nonnullos biblicos neoterieos eo pro- gressos esse , ut totam hanc historiam Angeli Gabrielis colloquentis cum Maria referant ad mythum philosophicum , alii ad mythum historicum , non secus ac apparitionem ejusdem Angeli , quae Zachariae in templo contigit, de qua item suorum Protestantium biblico- rum expositiones Kuinoel fuse refert. Mirumestquam sese atrociter torqueant ad excludendam veram Angeli appari- tionem. G. Paulus in Philologisch-krit. Komment. seu in Commentario phi- lologico-critico contendit , Zachariae \\- sam fuisse versari ante oculos quamdam genii coelestis veluti speciem; eum varii generis sensa , quae illi tunc in animo suboriebantur , putasse ipsius genii vo-
ces esse , in extasin raptum , ac sibi imposuissesilentium, eo quod plus justo intra se locutus esset , usque ad par- tum Eiisabethae. Gablerus in Journal furtheol. literat. seu in Ephemer. lit~ teraturce theologicw, vol. 1 , pag. 4°3, eadem ferme ratione historiam hanc totam enarrat. Juxta Witsium in Mis~ cell. sac. tom. ii,pag. 383,perlusum phantasia? commotae exponi debet he- miplexia Zachariam capturn, qui idcirco loqui non potuit. Item Rosenmuiler. Alii demum deposita larva ingenue tra- dunt hic a Luca fabulam enarrari. Quis non suspiciat doctos hosce Sacrarum Litterarum interpretes ? praesertim quum ignorare ipsi omnino videantur , deliras anus de sublimioribus ejusmodi doc- trinis sapientius disputare , si velint , facile posse.
PART. I. GAP. II. DE NATURA ANGELORUM. 9
15. Inst. Saltem Michaelis nomine intelligendus est ipse Filius Dei , qui sub variis figuris seu symbolis in V. T. se se visibilem praebuit; quemadmodem Gabriel ipsa est Spiritus Sancti per- sona (1). Quid igitur vetat , quominus de Deo vel Filio Dei cetera intelligamus Scripturarum loca , in quibus Angelorum fit mentio ? Certe (Exod. III , 2 ) Flamma ignis , ex qua Moses vocem audivit , vocatur Angelus Dei. Ergo.
16. Resp. Neg. ant. Hoc paradoxum sero nimis excogitarunt adversarii ad cultum tollendum Angelis a fidelibus exbibitum. Evertit enim illud caput XII Apocalypseos , in quo Micbael, cum dracone pugnans , differt ab Agno , id est, Filio Dei, ob cujus san- guinem vicit. Quoad Gabrielem, satisestLuc. 1 , 26 verba expen- dere : Missus est Angelus Gabriel a Deo ad Virginem. . . et in- gressus Angelus ad eam , dixit : Spiritus Sanctus superveniet inte; Spiritus igitur , qui superventurus erat in Mariam , dissimilis fuit a Gabriele nunciante .
17. Falsum denique est quod assumit Rosenmuller, flammam nempe ignis vocari Angelum Dei; etenim in Exod. loc. cit. aperte a flamma ignis distinguitur Dominus , qui Mosi apparuit in flamma ignis de medio rubi; et Act. VII , 30 pariter dicitur : Apparuit illi (Mosi) in deserto montis Sina Angelus in igne flammce rubi. Hac ratione neoterici biblici , quidquid stulti in buccam venit , prout libet, effutiunt , bonamquelectorumfidem in pravos errores abducunt.
CAPUT II.
DE WATURA ANGELORUM.
18. Definiri Angeli solent substantiw immateriales completa? y ut certum intersit discrimen nos inter et ipsos ; nostrae enim animae substantiag spirituales incompletm vocantur, cum ad corpus infor-
(1) Cfr. Hier, Maria Buzius Ord. creatos spiritus demonstrat , tom. i,
S. Aug. in Synopsi theol. discipl. P. pag.4<>4et seqq. edit. 1769. Cfr. etiam
fierti, lib. x, in appendice, ubi Mi- Bossuet, Rtflexions sur VApocalypse. chaelem et Gabrielem Archangelos, esse
10
TRACT. DE DEO GREATORE.
mandum suapte natura ordinatae sint , quibus propterea corpore solutis aliquid deesse videtur, non quidem ad substantiam, sed ad suum , ut dicimus , complementum. Ex Patribus tum Graecis tum Latinis non defuerunt , qui Angelos corpore quodam aereo et subtili praeditos censuerunt \ illorum catalogum exhibet erudi- tissimus Petavius (1). Post definitionem Concilii Lateranensis IV, quam inferius dabimus , obsolevit liaec opinio inter Catbolicos 5 si enim paucos excipias (2) , vix est , qui eidem adhaeserit. Attamen inter heterodoxos et philosophos haec sententia plures patronos nacta est ; etenim praeter Leibnitzium et Bonnet , qui hanc sen- tentiam propugnarunt , Cudworth , Tricorius , Wolfius , Boeh- mius, Loersius, Cantius aliique non pauci (3) eamdem sectati sunt, rati, non posse dari spiritum activum sine corpore. Nos communi sententiae adhaerentes de spiritualitate Angelorum , quae hic et nunc salva fide in dubium vix revocari posse videtur , hanc statuimus propositionem :
PROPOSITIO. Angeli sunt meri spiritus omnis corporis expertes.
19. Haec propositio certa est ex Conc. Lateranensi IV, quod cap. Firmiter definivit adversus Manichaeos : Unum esse uni- versorum principium , creatorem omnium visibilium et invisi- bilium , spiritualium et corporalium , qui sua omnipotente vir- tute simul ab initio temporis utramque condidit creaturam , spiritualem et corporalem, Angelicam videlicet et mundanam,
(1) De Angel. lib. 1, cap. 2. opific. lib. 1, cap. 8, § 1 : Auctor
(2) Falluntur propterea qui tradunt magis ad speciem quam eruditionem post Concilii Lateranensis decretum ne- solidam commentarios suos instituens, minemCatholicorumimpunecontrariam quos raro cum fructu , nunquam sine tenuisse sententiam. Contrariae enim fastidio legimus. Pariter Sixtus Senen- sententiaeadhseseruntintercaeterosCard. sis , Bihlioth. Sanct. lib. v, adn. 8 , Cajetanus , in cap. 1 Ep. ad Ephes. ; Bartholomseus Caranza et Domin. Ban- Eugubinus , De perenni philosophia, nez.
lib. vm, cap. 27 , D , tom. m , opp. (3) Cfr. Muzzarelii, opusc. xxiii , Del
edit. Paris. i5}8 ; de quo quidem auc- buon uso dellalogica, diz. v, tom. vii, tore recte pronunciavit Petavius , De Firenze 1823.
PART. I, GAP. II. I)E WATURA ANGELORTJM.
11
ac deinde humanam, quasi communem ex corpore et spiritu constitutam (1). Ergo ex hoc Concilio Angelica natura spiritualis est et omnis corporis expers , qualis anima hominis est ; alioquin humana natura media non esset inter Angelicam et mundanam substantiam.
20. Hanc autem doctrinam Scripturarum auctoritate fulciri exinde patet , quod in Sacris Eloquiis Angeli constanter spiritus dicantur. Apostolus enim ( Hebr. I. 14 ) de Angelis inquit : Nonne omnes sunt administratorii spiritusl et S. Joannes ait (Apoc. 1,4) : Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt; et de daemonibus pariter dicitur (Luc. X , 20) : Spiri- tus vobis subjiciuntur ; etalibi passim spiritus nequam, spiritus immundi vocantur, imo Apostolus (Eph. VI, 12) eos vocat : spiritualia nequitiw. Atqui vox spiritus non aliud proprie nisi substantiam simplicem et incorpoream significat , cum Deo (Joan. IV, 24) et animse humanae(I Cor. II, 11) tribuatur ; nec ulla sufiiciens ratio sit, cur vocem hanc ad alienam significatio- nem detorqueamus , cum de Angelis usurpatur. Ergo.
21 . Et sane insolens omnino esset , si Angeli corpore et spiritu constarent sicut homines , quod ratio nunquam haberetur corporis et spiritus ipsorum in Scripturis , quae ubilibet mentionem faciunt corporis et spiritus hominum; aut saltem quod homines non aliquando spiritus in eisdem appellarentur , quemadmodum passim Angeli appellantur spiritus. Nempe homines, etiamsi e praecipua sua parte spiritus sunt , quia tamen simul corporei sunt , nunquam absolute spiritus dicuntur ; contra vero Angeli , quia corporei non sunt, saepe spiritus, nunquam vero absolute dicuntur corpus aut corporei.
(1) Per hoctaraendecretumdoctrina inqait Petavius ; sed in hoc unum in-
despirituali Angelorum natura definita tenta fuit synodus , ut utriusque con-
dici nequit , adeo ut ad fidei dogmala ditorem natursc Deum esse contra Ma-
eam pertinere pronunciare possimus , nichaeos statueret ; celera vero ex re-
contrariaeque doctrina3 haeresis notam cepta per id tempus opinione obiter
inurere. Quippe Lateranense Concilium subtexuit.
ex instituto partem eam definire noluit,
12
TRAGT. DE DEO CREATORE.
22. Fulciri praeterea hanc eamdem doctrinam auctoritate Pa- trum tum Graecorum tum Latinorum facile ostenditur. Etsi enim plerique ex ipsis , ut superius innuimus , videantur corpus aliquod Angelis tribuere , longe plures tamen spirituales prorsus et incor- poreos Angelos praedicant (1). Ne tamen longiores simus in profe- rendis testimoniis , ad quaedam veluti capita revocabimus ipsorum dicta, ex quibus certa deprehenditur eorum sententia. Ac 1° An- gelos spirituales praedicant, qui eos dicunt incorporeos , sive tkaupxzovq. Tales porro sunt ex Graecis Gregorius Thaumaturgus, sive vetus auctor Homiliae cujusdam in Theophania , qui eos dicit incorporeas virtutes (2) 5 Greg. Nyssenus , qui Angelos incorpo- ream creaturam nominat (3) ; Greg. item Nazianz. , qui eamdem naturam intelligibilem et incorpoream laudat (4) ; Eusebius Cae- sar,, qui eam commemorat substantiam incorpoream, et comparat
(1) Thomas Alctinusseu potius Joan. Clericus in not. 64 ad cap, 3 , lib. 1 de Ang. §12 Petavii , nt suis faveat , haec scribere non dnbitavit ad eripien- dnm nobis omnia Patrum testimonia, quae Angelos spirituales praedicant : Di- ligenter observandum corpus et mate- riam duplici sensu sumi apud veteres. Aliquando ita vocant quidquid non est per se intelligentia prccditum , quantcevis sit tenuitatis ; sed scepe etiam his vocibus intelligunt crassio- rem tantum materiam , quo sensu ne- gant Angelos esse corporeos aut ma- teriales. Nam ceteroqui plerique exis- timant Angelos essetenuissimo corpore indutos. Vide indicem Philologicum philosoph. Orientalis Th. Stanleii , de de voce materia , et de sententia vete- rum de Angelorum natura Illustriss. Pet. Dan. Huetium , Ep. Abrincen- sem , in eximio Origenianorum opere, lib. 11 , qucest. v, et in notis ad Orige. nem , pag. 65, Nisi hcec probe obser-
ventur , vix poterit intelligi quid velint veteres , et secum etiam sojpe tum vi- debuntur pugnare , cum sibi quam maxime constant. At praeterquam quod Huetius de omnibus universim Patribus minime loquilur , plerosque Patres vo- cem Spiritus^ cum de Angemrum na- tura disserunt , stricto sensu usurpasse ex iis , quae hic in medium protulimus , eorum testimoniis apertissime constat, praesertim ex iis , qui eos intelligentias vocant , mentes, substantias intelligen- tes, simplices, sine materia, etc. Po- terant ne apertius proprie dictam spi- ritualem naturam Angelorum exponere? eo vel magis quod iisdem vocibus utantur , cum de spirituali Divina sub- stantia loquuntur?
(2) Cfr. Petav. De Angelis , lib. 1 , cap. 3.
(3) 'AcraftUTOV KTie-tf. Cont. Euno- mium, lib. xn, et alibi ib.
(4) NotjT)}* Kctt ccrv/Lcetroi. Ib.
PART. I. CAP. II. DE NATURA ANGELORUM.
13
Deo ipsi (1) 5 Epiphanius , qui dsemonem declarat spiritnm cor- poris expertem (2) ; S. Joan. Chrysostomus , qui Deum commendat, quod fecerit Angelos et Archangelos , ac reliquas incorporeorum suhstantias (3) ; Theodoretus eos jactat incorporeas naturas (4) , Procopius suhstantias penitus incorporeas (5) , item Joannes Climachus, Dionysius vulgo Areopagita , Nilus, Joan. Damasce- nus, etc. (6). ExLatinis vero Marius Victorinus , qui vocat Angelos incorporeos (7) ; Lactantius incorporales ; Leo Papa , qui veram fidem ait, qiirn est catholica, omnium creaturarumy sive spiri- tualium > sive corporearum honam confiteri substantiam (8). Sic Julius Africanus incorporeos pariter eosdem constituit , nec non Fulgentius (9), Gregorius M., qui interrogat : Quis sanum sa- piens y esse spiritus corporeos dixerit (10)? aliique. 2° Eamdem veritatem docent ii Patres , qui Angelos non solum incorporeos , sed praeterea vocant mentes , voOs, seu suhstantias intelligentes ;
(1) Demonst. evang. lib. 1, cap. 1:
Ac-aftetTovS rtvus voicaS , xetl B-tletS ^vidfctts , dyytXovS rt , xett dp%ctyyt- XovS , etvXet Tt , xett WetVTq xuB-etpet WtvfictTct.
(2) Haer. xxvi , num. i3 illitlpct axuB-uprov , Kctt dcraftctroy.
(3) AdStagirium^ lib. i, pag. 86. 'ETFoitjo-tv dyytXovS , dpxotyytXevS , xcti retS ctXXcts rdv do-aftdrav ovTietS , et alibi ib.
(-4) Qucest. xx in Genes. probaturus imaginem Dei non in eo consistere , qnod in anima sub adspectam non cadit, inquit : MaAAo» tixevts rov <S>tov x\tj- 9*141) eiyytXoi Tt , xett dp%dyyt*ot , xctt TTctTett xett drafietrctl , xett dylett (^VTttS , etrt ^jj TTctiTccWcto-t TUfturai dvqXXet- yfttvott , xett dfttytS ro dopetrot t%ovTott, id est , Alioquin potius imagines Dei vocarentur Angeli et Archangeli , et omnes incorporece sanctceque natura* , utpote corporibus vacuce et sine mix-
tione minime aspectabiles. Alibi ea- demhabet , quas ad corpus vel mate- riam quamcumque trahi nulla ratione possunt.
(5) Comment. in Gen. cap. i6 et seq. T«V votpcts ovTictS , xett 7CetvTtftaS cto-afietTOVS.
(6) Apud Petav. loc. cit. InterGrae- cos Patres minime recensuimus S. Ig- natium , cujus proferuntur verba ex Epist. ad Trall. quibus Angelos dicit dcafzdrovs tyvrtts, naturas incorporeas, siquidem ea reperire minime potuimus neque in edit. Cotelerii , neq.in Bibliot. Patrum Gall. neque alibi; sed occurrunt tantnmmodo in hujus S. Martyris lit- teris Xnterpolatis apud Coteler. Ep. ad Trall. § 9. tom. 11 , p. 6j.
(7) Lib. iv Adv. Arium.
(8) Ep. ad Turib. cap. 6.
(9) Lib. de Fid. cap. 3.
(10) Dial. lib.iv , cap. 29. Cfr. Pe- tav. loc. cit.
14 TRACT. DE DEO CREA.TORE.
tales vero sunt Greg. Nazianz. , Eusebius , Dionysius Areopagita nuncupatus, Greg. Nyssenus, etc. 3° Quieosdemdicuntsimplices et sine materia auXows, ut Greg. Naz. atque Nyssenus , Marius Victorinus, Lactantius etc. (1).
23. Quum igitur laudati Patres tum Graeci tum Latini ingenti veluti agmine Angelos non solum incorporeos, verum etiam sub- stantias materiae expertes, spirituales , simplices, intelligentias passim vocent , niliil dubii subesse potest , quin doctrina de spiri- tualitate Angelorum non solum Scripturis , sed et traditioni inni- tatur (2). Angelicus doctor rationibus etiam theologicis eamdem confirmat , quae apud eum recoli possunt (3).
DIFFICULTATES.
24. Obj. prima. 1° Ex Sacris Litteris Angeli feminis permis- centur ; ergo aut sunt, aut habent corpora. Etenim Gen. VI, 2 legitur : Videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchra? , acceperunt sibi uxores. Quae quidem verba 2° Versio Alexandrina sic refert : Videntes Angeli Dei... acceperunt sibi uxores (4). Haec autem versio 3° ex libro Henoch confirmatnr , Augustino teste (5) ; tum 4° ex Patribus Justino , Clemente Alex. , Tertul- liano , Ambrosio , Sulpicio Severo , Lactantio aliisque non paucis apud Petavium (6) , qui refert pro eadem sententia Philonem et Josephum ; 5° contextus ipse videtur rem hujusmodi significare , ubi habetur, ex ejusmodi connubiis ortos fuisse gigantes. Addit vero Car. Rosenmuller (7) 6° , quemadmodum pro filiabus hominum veniunt feminae in proprio sensu ab hpminibus oriun- dae , sic pro filiis Elohim sensu proprio ita dicti intelligendi sunt Angeli, seu naturo3 supernales. Ergo.
25. Resp. Neg. antec. Ad lm probat. ex Genesi , Dist. Filii
(1) Apud Petav. loc. cit. tom. vm. opp. edit. Rom. 1670.
(2) Cfr. ib. ubi § 10 ostendit Ju- (-4) Et^oyrts £e ol uyytXoiTotjQeou... daeis pariter inhasisse sententiam de spi- txecfio* tmoroti yvtxiKetr.
ritoali Angeloram natara. (5) Decivit. Dei, lib. xv, cap. 24 ,
(3) Part. 1 , quaest. 5o, art. i , nec n. 4»
non Cont. gent. lib. 11 , cap. 46 , et in (6) De Angel. lib. 111 , cap. 2.
Opusc. De spirit. creaturis , art. 5, (7) In schol. ad hunc locum.
PART. I. CA.P. II. DE NATURA ANGELORUM.
15
Dei , id est , filii Seth , vel principes , quos raajores gentium dici- mus, conc; filii Dei, id est, Angeli, neg. Exodi enim XXI, 6 et XXII, et alibi, per vocabulum hebraicum U>T\lKelohim^
principes designantur; Symmachus ipse vertit filii potentum (1); sic etiam Onkelos et Saadias exponunt; Arabs Erpenii pariter hahet filii magnatum (2); interpres Samaritanus filii dominato- rum (3). De filiis Seth hunc locum ipse Clericus exponit, qui prseterea observat hoc nomine passim in Scripturis designari ve- ros Dei cultores (4). Haec posterior interpretatio communis estin- ter Patres. Non posse autem allatum textum sumi de Angelis proprie dictis , evidens est ; vel enim fuissent boni vel mali > neutrum porro dici potest ; non boni , quia cum Dei visione jam fruerentur , non potuerunt illecebris carnalibus allici , praeser- tim cum de his dicat Christus : Non nubent neque nubentur; non mali , alioquin daemones dicendi essent filii Dei , quod est absurdum, et nullibi sane in Scripturis hoc nomine compel- lantur (5).
(1) lCto) ta'9 ^ovcto-rtuotrm, Cfr. Hier. Qucest. Hebr, in Genes. , lib. i ; tom. iii. opp. edit. Vallars.
(2) Ita enim Onkelos inTargum ex- ponit : KU-U^ >:n. Cfr. Biblia sacra
edit. Plant. Antv. i56g. Arabs Erpenii
(3) iPXQhV >}XCb.Polygl.W3\. ton. etBiblia. ReBia. Paris.
(«4) Sic enim scribit in Paraphrasi in bunc locum : Interea Catnis aucta sobole , puellarum numero Cainitas abundare contigit ; quw cum pro3terea forma prcestarent, Enosi posterorum, quorum majores consortium et affini- tatetn Cainitarum adspernati fuerunt , amorem sibi conciliarunt 4 et cum iis matrimonia miscuerunt; Cainitceenim
Enosidas generos habere honori du- cebant. Haud multo post Cainitarum , quibuscum viiam agitabant , pravis exemplis uxorumque illecebris cor- rupti, Enosidoi iisdem se vitiis in- quinarunt, vitiosioremque sobolempro- generarunt. Eamdem interpretationem sequuntur Munsterus , Fagius , Vata- blus , Castalio , Clarius , Drusius , Amama , Cardwrightus in Criticis sa- cris. Hanc vero eamdem interpretatio- nem conurmant exempla ex Deut. xiv, i ; Ps. lxxh, i5 ; Prov. xiv, 26.
(5) Certum est nunquam in Scrip- turis Angelos dwmones vocari ; contra vero interdum , secus ac Fabricius au- tumat in sua Bibliographia antiquaria, cap. 8 , § 27 , dxmones non solum cum aliquo additamento , sed absolute An- geli dicuntur , ut 1 Cor. vi , 3.
16
TRACT. DK DEO GREATORE,
26. kd2m,Di$t. Et \ersio Mexandrina^ev angelos Dethomines religiosos designat, quod infrequens in Scripturis non est (1) , conc. ; angelos proprie dictos, subdist. In hoc casu, ut ex dictis patet deserenda est , conc.i^ tenenda, neg. Addo non omnes codices habere Angelos Dei , sed teste Augustino (2) nonnullos habere filii Zte* ,prout in Bibliis Complutensibus versio hsec LXX nuncu- pata , habet : filii Dei (3).
27. Ad3m, 7Vaw5.0mniumenim criticorumjudicio, imoetipsius Ecclesiae catholicae , liber Henoch inter apocryphos recensetur (4).
28. Ad 4m, Dist. Vel ex versione alexandrina , vel libro He- noch deceptis , conc; ex sensu Ecclesiae aut traditionis, neg. Ple- rique enim ex versionis alexandrinae lectione decepti in hanc sententiam concesserunt , alii ex libro Henoch, quem tanquam sacrum nonnulli Patres habuerunt , ut de Tertulliano constat aliisque paucis (5). Ex hoc fonte fabulam istam veteres omnes
(1) Sic S. Joan. Bapt. Marc. 1,2; coll. Malach. 111 , 1 vocatur; 1 Cor. xi , 10 sacerdotes ; Apoc. i , 20 et 11 , 1 etc. Episcopi compellantur.
(2) De civitate Dei , lib. xv , cap. 23 , num. 3. Imo vero ex hoc ipso S. Augustini loco patet versionem lxx sua aetate utrumque habuisse : Filii Dei et Angeli Dei ; ita enim scribit : Et septuaginta quidem interpretes et kngelos Dei dixerunt istos , et Filios Dei. Quod quidem non omnes codices habent , nam quidam nisi Filios Dei non habent. Ex quo facile est con jicere , verba Angeli Dei non fuisse nisi glos- sema nonnullorum , quibus persuasum erat , juxta dicenda , Angelos reipsa feminas adamasse , iisque junctos con- nubio fuisse , quod postea irrepsit in textum.
(3) Praeter editionem Complutensem ceteraj editiones omnes habent 010) rou ©iw, ut videri potest in Bibliis Plant., in
Polygl, Walton. , Bibl. reg. Paris. etc.
(4) De libro Henoch ita scribit S. Aug. loc. cit. n. 4 • Omittamus igitur earum Scripturarum fabulas , qua> apocryphce nuncupantur , eo quod earum occulta origo non claruit Patribus , a quibus usque ad nos auc- toritas veracium Scripturarum certis- sima et notissima successionepervenit. Ex quibus discerepossuntProtestantes, quo consilio prudentiave Patres uteren- tur ad germanas ab apocryphis Scrip- turas discernendas.
(5) Dixi de Tertulliano aliisque pau- cis constare , eos librum Henoch tan- quam sacrum recepisse. De Tertulliano enim nullum dubium esse potest ; nam (De cultu fem. , lib. 1 , cap. 3 ) , etsi fateatur hunc librum ab aliis rejici , dicens : Scio Scripturam Henoch nec recipi a quibusdam , ejus tamen auc- toritatem quoad fieri potest ibidempro- pugnat ; ex eoque libro Angelos , lib.
PART. I. CAP. II. DE MATURA ANGEIOBXTM.
17
hausisse arbitratur Petavius (1). Ceterum hisPatribus plures alios opponimus , qui data opera illam fabulam refellerunt. Certe Phi- lastrius Brixiensis in lib. De hceresibus eam opinionem , quae asserit , Angelos se miscuisse cum feminis ante diluvium, et inde esse natos gigantes , inter haereses refert (2) . Ex quibus deprehendimus hanc sententiam nunquam fuisse universalem in Ecclesia, sed prorsus singularem illorum Patrum , quos recensui- mus, nihilque inde inferri detrimenti adversus sacras traditiones , ut Protestantes plerique autumant.
29. Ad 5m, Neg. Tuml0 quia nondum exploratum est voce U> 7HU
(nephilim) homines designari extraordinarise proceritatis ; etenim Job. 1,15 vertitur irruentes , id est, prsedones latrones , qui for- tasse equis latrocinia exercerent, ut Arabum hodie bene multi, ex quo genere etiam Centauri Graecorum fuerunt. Aquila et Symma- chus videntur latrones intellexisse ; Onkelos vertit fortes ; ita in-
De idol. cap. 9, vocat feminarum amatores , qui , ut loquitur in libro De habitu muliebri , cap. 2 , ad filias hominum decoeloruerunt. Auctor. lib. De singular. Cleric. inter operaS.Cyp. ait : Novimus et Angelos cum feminis cecidisse. Eamdem opinionem ex eodem libro mutuati sunt Justinus , Apol. 1 , num. 5; Lactant. Divin.inst. lib. 11, cap. iS , Sulpicius Severus, Sac. hist. lib. 1. Quum tamen nemo istorum , praeter Tertullianum , libri Henoch sin- gillatim meminerit, nihil vetat, quomi- nus dicamus eos deceptos esse ex loco adducto Geneseos praesertirn juxta grae- cam lxx versionem. Sane S. Ambrosius Serm. vm , in Ps. cxvm , num. 58 : Denique , inquit , scriptum est , quia Angeli amaverunt filias hominum, etc. quamvis fluctuans, Serm. iv, num. 8, innuat Angelorum nomine intelligi posse homines , qui vitae probitate Angelorum
T. III.
gratiam imitarentur. S. Hilarius Pictav. Tract. in Ps. cxxxm , num. 6 , sup- presso nomine , de libro Henoch non absque contemptu loquitur : Fertur autem , inquit , id , de quo etiam nescio cujus liber extat , quod Angeli con- cupiscentesfiliashominum 9 clc... Quce enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus. Sic alii passim. Prolixum libri Henoch fragmentum refert Georg.Syncellus in Chronograph. part. 1 , quod una cum aliis legi po- test apud Joan. Alb. Fabricium in op. Codex pseudepigraphus V. T. Hamb. 1722, vol. 1, pag. 160 et seqq. nbi pariter refert de ea judicium ac censu- ram sive veterum sive recentiorum.
(1) De Angel. lib. m, cap. 2 ,§4^
(2) In Biblioth. Patrum DelaBigne , tom. v , pag. 34- S. Joan. Chrys. Hom. xxii, in cap.VI. Gen. has historias vocat pv6oX.oyict? , imo t« fiXccrQtjp* , fabulas
2
18
TRACT. DE DEO CREATORE.
super uterque arabicus interpres (1) ; alii sumunt vocem ?iephilim quasi significet defectores , apostatas^ a deficiendi significatu, quem
verbum hhl(naphal) saepe obtinet, et congruit syriaca vox Y\ ^j
( nopholoh ) , quae apostata vertitur. Patet igitur gigantum no- mine hic non inverisimiliter designari homines impios , praepo- tentes , qui omnia pro arbitrio sibi licere existimabant ; et confir- matur ex contextu , versu enim 4 subditur : lsti sunt potentes a sceculo viri famosi, id est , fortes , violenti, etc. Tum 2° quia , si nolumus a communi interpretatione discedere , ut observat S. Augustinus , ex naturalibus causis fieri potest , quod ex com- munis generis parentibus gigantes oriantur , ut pluribus exemplis ex historia tum sacra tum profana petitis , ostendi facile posset, quin ad Angelorum nuptias confugere debeamus (2).
30. Ad 6m , Neg, Nimis enim probaret , Angelos nempe fore filios Dei naturales , quod est absurdum.
31. Inst. primo. 1° In Scripturis talia Angelis tribuuntur , quae substantiis mere spiritualibus convenire non possunt. Sic Ps. CII , 20 y potentes virtute dicuntur , seu fortes robore , ut ver- tit S. Hieronymus; S. Paulus : Si linguis , inquit, hominum lo-
et blasphemias, Cfr. ib. num. 2 , edit. Maurin. tom. iv. Sic Hieronymus pas- sim , et ante istos auctor Recognit. sub nomine Glem. Rom. Origenes , tum alibi , tum Cont. Celsum lib. v , etc.
(1) Cfr. Targum loc. cit. ubi habet
H^2X Arab. versio $Ls\Li> V™' potentes , superbi , contumaces etc. quod est a voce ^Ul> prcepotens,
vaiidus, etc.
(2) De cimtate Dei , loc. cit. ubi observat jam exstitisse gigantes, ante- quam filii Dei congrederentur cum filia- bus hominum, ut patet ex contextu , insuper exstitisse etiam postdiluvium, ut
ex piuribus Scripturarum locis comper-
tum est. Cfr. Deut.
20
iii,
1 1 , 1 3 ; ii Reg. xxi , 1 8 , etc. Ceterum cum vox D^JU ( nephilim ) vicissim
in Scriptura usurpetur tum ad homines procerae staturac designandos , tum ad significandos prsedones , violentos, etc. pronum est colligere , potuisse hoc loco poni hanc vocem in utroque sensu , ut Is. xiv , g , Baruch. iii , 26. Hinc est quod Aquila verterit tVjVrflvref, caden- tes , irruentes, Symmachus vero fiUiot, violenti , lxx ylyetvTe? gigantes , pe- rinde ac Theodotion , ut videre est in Hexaplis Origenis , edit. Monfaucon , tom. 1.
PART. I. GAP. II. DE NATUBA ANGELORUM. 19
quar et Angelorum (I Cor. XIII , 1 ) ; Christus vero praedixit, in novissimo die mittendos Angelos cum tuba et voce magna ; haec profeeto aliaque similia , quae passim in Scripturis Angelis tribuun- tur , absque corpore praestari nullatenus possunt. Quibus addas , 2° Christum Sadducaeis interrogantibus , cujusnam in resurrec- tione futura esset mulier , quae septem fratribus nupserat , res- pondisse , cequales Angelis justos fore ; haec autem aequalitas nulla esset, nisi Angelos corporeos admitteremus (1). Ergo.
32. Resp. ad lm , Dist. ant. Si Scripturae materialiter acprout sonant intelligantur , conc.\ si spiritualis et metaphoricus earum sensus dispiciatur, neg. Nec enim aliter accipi possunt , cum eum sensum , ut ex dictis patet , subjecta materia minime ferat. Quod si quis tamen contenderet nonnullas ex dictis operationibus reipsa ab Angelis perfici , tunc reponimus Angelos in corpore assumpto eas operationes praestare ; quo pariter sensupotentes virtute Angeli sunt, quia corpus assumunt. Atque ita dissolvuntur ceterae difficul- tates , quaepeti possent ex diversis Angelorum apparitionibus, esu, potu etc. Tobiae enim XII, 19, dixit Angelus : Cumessem vobis- cum , videbar quidem manducare et bibere , sed ego potu invisi- biliet cibo , utor, etc. (2).
33. Ad 2m , Dist. iEquales Angelis fore quoad modum vivendi , conc.\ quoad modum existendi , neg. Hic enim similitudo non afficit corpus, sedmodum sive rationem vivendi; quemadmodum enim Angeli natura sua nuplias non ineunt , quia carent corpore, itanequeresurgentesinstaurabunt nuptias, quia, etsicorpora sint habituri , Angelorum instar nuptiis abstinebunt.
34. Inst. secundo. Saltem daemones in Scripturis modo perhi- bentur ignetorqueri ( Matth. XXV, 41 ; II Pet. II , 4 ; Jud. 6. ) , modo sono citharae compesci (I Reg. XVI ,23), modo fellis fumo fugari (Tob. VI. 8. ). Hisce cohaerent quae passim traduntur a Patribus, eos nempe allicicibis,nidore, suffimentis etc. (3). Ergo.
(1) Cfr. Muzzarelli , op. cit. Cfr. etiam Nicolai , Soc. Jesu , In To-
(2) Vid. Card. Gotti , De natura An- hiam , dissert. vi et xiii.
gel. Quaest. n , dub. i , § 4 > num- ^ & (3) A Minuc. Felice , in Oclavio ,
seqq. et S. Th. part i , q. 5i , art. 3. daemones perhibentur nidore altarium
2.
20 TRACT. DE DEO CREATORE.
35. Resp. ad lm, Dist. Daemones torquentur , compescuntur , fugantur virtute divina, conc, propria ac naturali , neg. Plane ut sacramenta sanctificant animam , ut ait S. Augustinus.
36. Ad 2m, Dist. pariter cum eodem S. Doctore; alliciuntur ut spiritus signis , divini scilicet honoris , quem affectant (1) \ conc, ut animalia cibis , neg.
37. Obj. secunda. Justinus Mart. Clemens Alex. , Tertullia- nus , Lactantius , aliique Patres bene multi apud Petavium (2) Angelos corporeos dixerunt ; Sancti Augustinus et Bernardus an- cipites ac dubii haeserunt (3); ergo.
38. Resp. Dist. ant. Quorum tamen plerique ut de corpore im- proprie dicto loquentes intelligendi sunt , conc. ; omnes id aflir- marunt de corpore proprie dicto , neg. Plures enim Patres Angelos corporeos dixerunt,nonquod eos materiali corpore pra?ditos arbi- trarentur, sed 1° quod hypostases veras germanasque esse propu- gnarent ; corpus quippe veteribus Patribus idem erat ac substan- tia, et ideo interdum Deum ipsum corporeum dixerunt , prout de Tertulliano monet Augustinus, et nossuo loco vidimus (4). 2° Alii Angelos dixerunt corporeos , non absolute , sed comparative ad Deum, nempe ut omnimodam simplicitatem uniDeo vindicarent. 3° Alii , quia corporeum existimabant , quidquid definito in loco continetur, motumque ibidem habet , ut Cassianus et Hilarius (5).
vel hostiis pecudum saginati § 17. ItaetiamnonnuIIialiiPatres loqauntur,
Bibl. Patrum edit.Ven.tom.u. S. Joan. imo ethnici ipsi , ut patet ex Porphyrio,
Chrysostomus, Hom. 11 , in S. Baby cujus verba refertEuseb. Deprwparat.
lum, num. i3, edit. Maurin.tom. 11 : evang. lib. iv , cap. 22, edit. Fran.
"Otxv fitv rvi kvio-tv}, kui ru kuxvS , Vigeri Soc. Jesu , pag. 1^3, ubi fit
xc&) rots ctftcto-iv ttvTous S- £fot7riv&)Ti , mentio de sustentatione spirituum cor-
xuS-ctirep Kuvts ctiftofiopot kou xl%yot not- porumque daemonum... <JV Zv uvtSvto
qcCyiVOVTCil XofyOVTtS* OTCtV ^6 f6)}^t(? TTViVftCtTtKOV , KCt) O-OifCCtTtKOV TriOtlVtTOtt.
retuTct 7rct%t%at *» , KetS-ctTrtp rtv) >uuu (1) De Civitate Dei, lib. xxi, cap. 6.
^tetcphl^ovTctt, idest, Cum homines ni- (2) DeAng. lib. i, cap. i.
dore , inquit, fumo sanguincquc ipsos (3) Ibidem.
colunt , tanquam canes sanguinarii (4) Tract. de Deo , num. 226.
et voraces lambendi causa adsunt : (5) Cfr. Petav.op. cit. lib. 1, cap. 3,
cum autem rursus nemo quidquam prce- § 12.
beat hujusmodi , quasi fame pereunt.
PART. I. CAP. II. DE NATURA ANGElORUM.
21
Si qui Patres satis accommodate intelligi non possunt, sunt deserendi; quum ipsis plurium auctoritas ac praesertim Eccle- siae sensus obstet , ut ex adducto decreto Concilii Lateran. pa- tet. SS. Augustinus et Bernardus in qusestione nondum definita maluerunt prudenter dubitare, quam aliquid certi proferre (1).
39. Obj. tertia. Synodus VII cecumenica seu Nicaena II ap- probavit dialogum Joannis Thessalonicensis , in quo Angeli dicebantur corporei, si non omnino , saltem ex parte; ergo.
40. Resp. neg. ant. Ut patet tum ex verbis TarasuV, qui, cum dixisset : Ostendit pater ( Joannes ) , quod et Angelos oporteat pingij quoniam circumscripti sunt , et veluti homines appa- ruerunt , tunc sacra synodus dixit : Etiam , Domine , scilicet An- gelospingi oportere ; tum ex fidei professione , in qua dicitur : Ve- neramur imagines sanctorum et incorporeorum angelorum , qui tanquam homines figura humana hominibus apparuerunt (2).
(1) Notandum hic est cum Cl. Ger- dilio, Saggio d'istruz. teol.de Angelis, in errorem incredulos labi , dum tri- buunt antiquis Ecclesiae Patribus in- discriminatim sententiam de substantia materiali cogitante , eo quod nonnulli inter ipsos visi sunt admittere Angelos corporeos. Questi , ait ipse , dubitarono bensi cke siccome nelV uomo V anima eunita ad un corpo organizzato , cosi negli Angeli fosse unita ad un corpo etereo ; ma da cib non segue in alcun modo , che abbiano creduto materiale il principio della intelligenza negliAnge- li. Quod verissimum esse aperte evincit eorumdem Patrum loquendiratio. Vid. versio latina hujus loci ad calcem vol.
(2) Negare haud possumus Joanni Episcopo Thessalonicensi hanc fuisse opinionem de Angelis corporeis , ut totus contextus evincit illius sermonis, qui recitatus est in Conc. Nicaeno n, act. 5 , edit. Hard. tom. iv , col. 294.
Sed haec fuit privata illius sententia. Dum vero Tarasius ait ib. Ostendit Pater , quod Angelos oporteat pingi , quoniam circumscripti sunt , et veluti homines apparuerunt multis, non aliud attingit nisi quod spectabat ad scopum Concilii , evincendi scilicet , veterum sententiam fuisse, imagines Christi, Dei- parae , Angelorum et Sanctorum licite pingi posse. Hinc synodus cohaerenter respondit : Etiam , Domine , nihili fa- ciens causam memoratam, propterquam putavit Joannes, disputans adversus gen- tilem , Angelos pingi posse. Haecautem coniirmantur ex eo , quod videmus Sy- nodum aliorum sanctorum Patrum et Doctorum dicta pariter approbasse , etsi in his Angeli incorporei dicerentur, et quoad naturam spiritualem confer- rentur cum Deo ipso. Cfr. Act. iv , col. 162, edit. cit. Sed mens ejus Synodi melius dignosci non potest quam ex ipso fidei decreto, edito act. iv, col. 266?
22 TRACT. DE DEO CREATORE.
Igitur Synodus liis verbis singillatim Joannis Thessalonicensis opi- nionem rejecit.
41. Ex dictis sequitur 1° Angelos esse natura sua incorrup- tibiles. An pariter dicendi sint natura sua immortales , discep- tarunt antiqui scholastici ; at spectato sensu , quo illa quaestio intelligitur nunc a probatis ptiiiosophis , cum agitur de animae humanae immortalitate , procul dubio Angeli natura sua immor- tales dicendi sunt (1).
42. Sequitur 2° Angelos valde hominibus praestare tum sub- slantia , tum intelligente virtute , tum denique exequendi poten- tia (2).
CAPUT III.
DE ANGELORUM OFFICIIS.
43. Plura certe sunt Angelorum officia , ast praecipuum est Deum laudare, juxta illud Apocal. VII, 11 : Et omnes Angeli stabant in circuitu throni. . . et ceciderunt in conspectu throni in facies
ubi Synodus profitetur se honorare , et trafiam sententiam stabilivit, fides et
salutare, ac adorare imagines sancto- auctoritas , quam ut cum illo committi
rum etiam et incorporeorum Angelorum aut gravitatem legum ejus cequare sal-
rai rt etylav kui u<ra[Aa.Tm uyyixm. tem queat. In quibus graviter ac mul-
Ex his coHigitur , inique prorsus tiplici ratione labitur : i° dum asserit
Cudworthum (Syst. intell. chap. 5, multos adductos esse in sententiam de
sect. 3 , § 3^)traducere Concilium La- spirituali Angelorum natura ob aucto-
teran. iv (quod ipse perperam tertium ritatem Conc.Lateran. quum longe ante,
dicit) contrarium et pugnans cum Conc. haec doctrina communis fuerit inter Ca-
Nic. ii, dum scribere non veretur : Sed tholicos ; 2° in eo quod affirmat Nicae-
quod omnium maxime muliorum ad- num Conc. n contrariam sententiam
duxit animos , ut nil duhitarent , ni- stabilivisse , quod ex dictis est aperte
hil prorsus corporei adjunctum esse falsum ; 3°inconflictu, quem supponit
geniis(Angelis), id tertii Lateranensis inter utrumque Concilium. Concilii auctoritatem et dignitatem esse (1) Cfr. Petav. de Angel. lib. i , cap.
arbitror , quod inter decreta sua hanc 5 , § 9 et seqq.
retulit sententiam. Quasi vero minor (2) Vid. Suarez in quatuor prioribus
esset septimi cecumenici , ut vocant , libris de Angelis , ubi praestantiam na-
aut secundi NicceniConcilii,quodcon- turae Angelicae fuse prosequitur.
PART. I. GAP. III. DE ANGEIORUM OFFIGIIS. 23
suas , et adoraverunt Deum. dicentes : amen^ etc. Alterum ipso- rum officium est Dei jussis obtemperare , in iis praesertim , quae spectant ad hominum salutem , siquidem omnes sunt adminis- tratorii spiritus in ministerium niissi propter eos , qui hceredi- tatem capiunt salutis, ut loquitur Apostolus (Hebr. I, 14 ). Ex quo patet regna , provincias , regiones , homines denique singulos Angelorum tutelae committi , quod paulo post ostendemus. Non- nulli Patres , ut Hermas, Methodius, Origenes , Athenagoras , Epiphanius , Theodoretus , non solum hominibus , sed et bestiis ipsis et plantis , rebusque fere omnibus Angelos praefectos esse opinati sunt (1). Quam quidem opinionem nunquam Ecclesia sua auctoritate probavit •, antiquata proinde est. Attamen Joannes Badinus (2) , et Le Maitre (3) , uterque Calvinista , hanc senten- tiam instaurare conati sunt. Eos nos dimittimus , et adversus eo- rum magistrum Calvinum dogma catholicum propugnare aggre- dimur de Angelorum tutela. Etsi enim hic interdum fateatur Angelos vigiles esse in hominum salutem > ac dubitare tantum- modo videatur, num singulis hominibus singuli Angeli deputen- tur, attamen ubi scribit in Ps. XC, omne dubium excutiens , confidenter pronunciat : Falsum est illud commentum 9 suum cuique singularem Angelum esse ; et satanae astu , ut fiduciam nostram in Christum mediatorem minuat , illud punctum in Ecclesiaminvectumasserit. Rationalistae aevi incultioris ac rudioris ingenio hanc doctrinam adscribunt (4). Adversus quos sit
PROPOSITIO.
Dogma catholicum est , Scripturce et Patrum auctoritate firmatum y Angelos in hominum custodiam deputari.
44. Propositio , ut patet , generalis est nec aliud statuit, nisi
(1) Cfr. Cotelerius ad lib. i Hermce sententiam rejicit. Pastoris visionem iv , ubi plura ve- (2) In opere cui titulus : Universum
terum testimonia pro hac sententia coi- naturce theatrum , lib. v. legit. S, Hieronymus, Comment in Fla- (3) In Epist. ad Jac. Lensant.
bacuc , lib. l , nonsine stomacho hanc (4) Wegscheider , § io3.
24 TRAGT. DE DEO GREATORE.
Angelos hominum tutelae praefici , quod de fide esse passim theo- logi docent ; singulis vero hominibus singulos Angelos delegari , non solum justis et praedestinatis , sed etiam peccatoribus ac re- probis , singulis praeterea regionibus , provinciis , regnis , ecclesiis Angelos praeesse , certa quidem et communis sententia est , ad fi- dem tamen minime spectat , ut pene omnes fatentur.
45. Assertionem nostram evincunt verba illa , quae Ps. XC leguntur : Angelis suis mandavit de te , ut custodiant to in om- nibus viis tuis , quae de omnibus justis Patres unanimes inter- pretantur; nec non verba Christi (Matth. XVIII, 10) : Videte, ne contemnatis unum eoc his pusillis ; dico enim vobis,quia A ngeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei. Testi- monium Apostoli ex Hebr. I jam dedimus.
46. Hinc Origenes : Ipsi ( Angeli), inquit , procurationem animarum nostrarum tenent , quibus , dum adhuc parvuli su- mus , velut tutoribus etactoribus committimur (1). S. Basilius : Quemadmodum enim urbium muri in circuitu omni ex parte circumducti , undecumque hostium assultus arcent ; ita etiam Angelus et prwmunit a fronte et a tergo custodit , nec quidquam utrinque incustoditum relinquit (2). S. Ambrosius : Mittit Do- minus , inquit , Angelos suos ad defensionem eorum , qui hwre- des futuri sunt promissorum coelestium (3). Ita S. Augustinus pro certo statuit, Angelos adjuvare nospro sua sublimitate, dum obtemperant Deo , qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere (4). Ita passim ceteri Patres loquuntur.
47. Singulis porro hominibus singulos Angelos deputari, aperte
(1) Hom. viii in Genes. num.8, &tv ccQvXukt* KUTctXuna.Hom.inPs. et alibi passim , ut Hom. xx in Num. xxxm, num. 5, t. i, p. 148 edit. Bened. num. 3 ; in Ps. xxxvn , num. 1 , edit. (3) Serm. 1 in Ps. cxvm , num. 9, Maurin. edit. Maurin. et alibi passim , ut in
(2) £lT%t% y«g ot tcSv ttoXsm Tripi- lib. De vidius , cap. 9, num.55: Oh- /ZoXot , xvk\o) 7ret(rett$, irtgtKeiptvot, 7fuv- secrandi sunt Angeli pro nobis , qui ToB-tv Tcls tcSv iroXipiav vporfiobcis nobis ad prcesidium dati sunt. ctTrtipyovo-tv , ovtu kou 0 ciyytXos , Kctt (4) Lib. de octoginta tribus quxst.
TT^OTtl^l^tl tK TCVV %f4.7C00T^tV , KCtl q. LXVII , IlUHl. J .
07TtTB-0(pvXetKt7 , KCtt flfrf TCt iKCtTt^Oi-
PART. I. CAP. III. I>E ANGELORUM OFFICIIS. 25
colligitur ex verbis Christi laudatis Angeli eorum (parvulorum). . . . vident faciem Patris. Ubi duo notanda 1° diei a Christo non Angelus , sed Angeli, 2° eorum \ id est, proprii seu cuilibet ad- scripti. Pervulgatam vero hanc fuisse persuasionem apud Judseos et primos Christianos , constat ex Actis Apostol. XII , 15 , ubi Rhode puellae , asserenti Petrum adesse ac pulsare , responderunt fideles , qui intra domesticos parietes convenerant ad orationem : Angelus ejus est (Act. XII, 15). De Angelo custode Petri haec verba intelligenda esse Patres unanimiter affirmant. Jure proinde exclamabat S. Hieronymus : Magna dignitas animarum , ut unaquo3que habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui } Ange- lum delegatum (1); et S. Basilius : Quod autem, inquit , uni- cuique fidelium adsit Angelus tanquam pwdagogus aliquis et pastor vitam gubernans , nemo contradicet , qui verborum Do- mini meminerit, dicentis : ne contemnatis^ etc. (2). Hinc, ceteris praetermissis , concludebat S. Bernardus : In quovis diversorio , in quovis angulo Angelo tuo reverentiam habe... Si fidem con- sulas , ea tihi Angelicam probat pro^sentiam non deesse (3).
48. Peccatoribus insuper et reprobis quoque proprium Ange- lum custodem adesse , communis est theologorum sententia ; qui hoc deducunt tum ex benigna Dei erga omnes voluntate , tum ex eo quod multi Patres , qui loquuntur de Angelorum custodia , nullum discrimen instituunt inter fideles et infideles , inter justos et peccatores , reprobos vel electos (4) ; tum denique , ut obser- vat S. Thomas, Angelorum custodia peccatores etiam et reprobi juvantur quantum ad hoc y quod ab aliquibus malis retrahun- tur , quibus et sibi et aliis nocere possunt (5).
(1) Comment. in Matth. lib. m, in edit. Maurin.
hunc locum. (4) Cfr. Petav. op. cit. lib. n , cap.
(2) Cont. Eumon. lib. m , T« <h' 7 , num. 6.
o-vvtivctt txcco-ia rm vto-rm ctyytXov , (5) Part. I , q. i i 3 , art. 4» ad 3m.
oio* 71-eii^uyeoyov rtvcc kcci vofiicc tjj» In hac autem quaestione pleraeque dis-
f*«» c^itvS-vvovrcc, ovt^us dvrtgu , pctccw cussac et disjecfae difficultates reperiun-
fct vos rav roZ xvptou Xoyav , ilwcvros' pcq tur , quibus poslea Protestantes Ange-
x.ccTci(p£ovyo~vTt k, r. a. op. 1. 1 , p. 272. lorum tutelam aggressi sunt.
(3) Serm. xii in Ps. xc , num. 6 ,
26 TRAGT. DE DEO CREATORE.
49. Communis denique ac certa doctrina est , singulis commu- nitatibus , regnis et provinciis speciales Angelos a Deo deputatos esse. Nititur autem haec sententia diversis Scripturarum locis ; sic Exod. XIV, 19 memoratur Angelus Dei , qui prcecedebat castra Israel; Jos. V, 14 apparuit Princeps exercitus Dornini; Dan. X commendantur principes , id est , Angeli regni Persarum , Grae- corum et Judaeorum. Qui plura cupit , consulat Petavium ac Trombellium (1).
DIFFICULTATES.
50. Obj. prima. In universa de Angeli doctrina dijudicanda sedulo respiciendum est 1° tum ad mancas et imperfectas aevi incultioris de voluntate divina omnia gubernante notiones (Gen. XV III, 21); 2° tum ad consuetudinem hominum rudio- rum , qui eventus naturales insolitos maximeque cogitationes menti repente occurrentes ad ministerium naturarum coelestium homine superiorum revocant (2) , et imagines a regum nostrorum aedibus ad ccelestem fere Dei aulam transferunt. 3° Neque dissi- mulare licet quod , si ex sensu litterali illa intelligitur doctrina , pugnat contra ipsius Dei dignitatem , siquidem in istis de tyythxpor vtia.ic, ( apparitionibus Angelorum ) narrationibus plurimis nodus tali vindice dignus omnino desideratur ( velut Gen. XXI , 19 ; XXXII, 1 et2; NumXXII,22 etseqq.; III Reg. XIX; Act. XII, 23; coll. Josephi Antiquitat. Jud. cap. XIX, 8. 2.) ; 4° ea- demque perniciosae superstitioni occasionem praebet , neque a Christo ipso unquam data opera illustrata est vel commendata.
(1) Petav. loc. cit. cap. 6, etTrom- dcemones facti sunt... custodes morta-
bell. De Angel. custod. Bonon. 1747» Uum hominum.
Hsec eadem sententia inhaesit ipsis ethni- (2) Eichhorn, Von die Engelerschei-
cis ; sane Orpheos canit in hynin. ad nungen etc.seu De apparitiombus An-
Mosas : btlfMim r foifruk x.*\ falftov* gel. in Act. Apost. in Bibl. debibl lit.
«urpiM&fyrJirj Dwmonemque divinum 111 , 38 1 et seqq. Stahl, UeberdieEr-
et dcemonem noxium mortalibus ; et scheinungen, etc. seu De apparitioni-
Hesiodus 1 op. T01 ptv futpovis ifev... bus Jehova et Angelorum ipsins , ibid.
(puXctxts B-vtjTuv uvB-^eovav. Ii quidem vii , i56 et seqq.
PART. I. GAP. III. DE ANGELORtTM OFFICIIS. 27
5° Quae vero in Libris Sacris de Angelorum ministerio et appari- tionibus passim mythice narrantur , ea ulterius non sunt pro- movenda ; sed in usum popularem ita convertenda , ut , missis quaestionibus quibusque subtilioribus , providentiae divinae auxilia hac doctnna quasi ob oculos poni demonstrentur (1). Ergo.
51. Resp. ad lm,Neg. Sed doctrina haec dijudicanda omnino est ex iis, quae in Scripturis traduntur., juxta sensum traditiona- lem et Ecclesiae doctrinam; alioquin nihil amplius firmum cer- tumque consisteret. Aliud porro est Scripturam interdum me- taphoricis seu improprie loquendi formulis uti , ut nostrae imbecillitati consulat, utloco eGenesi citato fit ; aliudfalsam nobis de Deo ingerere ideam , ut in hypothesi adversariorum continge- ret, si Deus ministerio Angelorum nunquam uteretur. Prius enim congruum Dei bonitati est , alterum vero divinae veracitati adversatur.
52. Ad 2m, Dist. Non supposita existentia Angelorum, trans.; hac supposita , neg. Supposita enim et demonstrata existentia An- gelorum , quos ex Sacris Eloquiis discimus a Deo mitti ad nostrum praesidium, in iis praesertim, quae ad salutem conferunt , non ru- diores tantum , sed et doctiores merito Angelis adsCribunt pias cogitationes , et interdum etiam insolitos effectus , qui a causis naturalibus produci omnino non possunt. Quod si errore vel re- rum physicarum ignorantia factum aliquando est , ut Angelis tri- buerentur effectus naturales , id non officit universali sententiae de Angelorum ministerio , quae in Scripturis ac perpetua tradi- tione consistit. Quod attinet ad imagines a regum nostrorum aedibus translatas ad aulam ccelestem , hoc relinquimus Grotio , qui forte omnium primus talia commentus est, ac suis etiam sec- tatoribus.
53. Ad 3m, Neg. Hujus enim quaestionis summa in hoc posita
(1) Ita Wegscheider , § io3, cui gesch. scilicet : Dogmatica et historia
adstupulantur Eclermann , Compend. dogmatum, pag. 23o; Ammon, Summa
Theol.christ., 87;Niemey er,Popu!dre Theol. Christ. i38; Schleiermacher ,
nnd prakt. theol. id est : Popularis et Derchristl. Glaube, seu : Fides chris-
practicatheologia , 6 edit. pag. i35 et tiana , i , § 5/f. seqq.; Staiidlin, Dogmat.unddogma-
28 TRAGT. DE DEO CREA.TORE.
est, utrum nempe sacri scriptores in referendis illis Angelorum apparitionibus nos deceperint, an non. Dato enim quod istae ap- paritiones verae sint , quod nemo sobrius negaverit , pronum est inferre , illas cum dignitate divini Numinis minime pu- gnare.
54. Ad 4m, Dist. Id est, Angelorum cultui, conc. ; superstitioni proprie dictae , subd. ex parte privatorum quorumdam , trans. ; per se , neg. Angelorum vero cultum suo loco vindicabimus. Ab- surdum porro et impium est praedicare, Deum Angelorum ap- paritionibus superstitionem vel inducere vel fovere. Ex dictis praeterea constat , falsum esse quod adversarii docent , Chris- tum nunquam data opera Angelorum tutelarium notitiam illus- trasse aut commendasse. Contra factum nihil omnino ejusmodi clamorumvis valet.
55. Ad 5m Neg. suppositum de narrationibus mythicis , quae nullum aliud habent fundamentum nisi incredulitatem et impie- tatem rationalistarum et neotericorum biblicorum , ut saepe alias observavimus.
56. Obj. secunda. 1° Angelorum custodia supervacanea est , quam Deus ipse per se praestat , dicente David (Ps. CXX) : Non dormitabit neque dormiet , qui custodit Israel. Et sane 2°, si An- geli nostri sunt custodes , cur a nobis tot non arcent calamitates , quibus torquemur ? 3° Cur nos a patrandis sceleribus non remo- vent? Adde 4° necposse Angelos praecipuis nostris necessitatibus opitulari , quae internae sunt; ipsi vero intimos cordium nostro- rum motus minime agnoscunt. 5° Ethnicorum igitur fabulae de geniis cuilibet homini assistentibus originem dederunt opinioni de Angelorum tutela.
57. Resp. Ad lm Neg. Sicut enim Deus summa sapientia sua immediate gubernat Ecclesiam , et mediate per Pontificem et Episcopos, ac regna per principes, sic per Angelos peculiari ra- tione et Ecclesiam et homines singulos mediate custodit , et im- mediate per gratiam suam (1).
58. Ad 2m et 3m, Reponimus, has difficultates etiam eos urgere,
(1) Cfr. S. Th. q. cit. art. I.
PART. I. GAP. III. DE ANGELORUM OFFIGIIS. 29
qui Deum immediate omnia regere contendunt. Itaque non omnia a nobis incommoda Angeli avertunt , vel quia haec nobis utilia fore praevident, vel quia , ne haec avertant, a Dei providentia impediuntur ; atque ideo aliquando permittunt homines in pec- cata labi , ne libero ipsi arbitrio carere videantur. Interim tamen non cessant hominibus a Deo sibi concreditis praesentissimam ex- hibere opem 5 qua vitae totius et praesertim salutis aeternae curam gerant, insidias daemonum et imminentia undique mala pro- pulsent , animosiores ad virtutem faciant , timidos confirment , mcerentes recreent , laborantes adjuvent , lapsos erigant , oppor- tuna monita insinuent , orantibus assistant , ac eorum preces Deo offerant, hujus vitae casibus perfunctos post obitum excipiant et in beatorum societatem transferant.
59. k&Am,Dist. Suaenaturae virtute, conc; ex manifestatione divina (1) , neg.
60. Ad 5m , Neg. Licet Angelos ad hominum praesidium datos ethnici ipsi cognoverint, ut ex pluribus monumentis, quae pro- ferunt Petavius et Huetius (2) , certo constat , non inde simul erui fas est , Christianos ab ethnicis ejusmodi fidem mutuatos esse : sed potius jure conjici debet ethnicos tum ex antiqua traditione , tum ex Sacris Litteris eam hausisse. Sane, ut vidimus , de Angelorum tutela in Pentateucho , librorum omnium vetustissimo , multa occurrunt. Sic ( Gen. XLVIII , 16) meminit Jacob peculiaris An- geli sui, inquiens : Angelus , qui eruit me de cunctis malis , benedicat pueris istis (3).
(1) Ib. art. 6. Angelum existiment designari Messiam
(_) Petav. de Angel. lib. 11 , cap. 7, sive Angelum increatum , eo quod ei
Huet, Qucest. alnetan. lib. 11, cap. 4> tribuatar, quod uniusDeiestproprium.
§ 3. Cfr. etiam Albert. Fabric. Bihlio- Messiam sub Angeli specie patribus ap-
graph. antiquar. cap. 8 , § 28. paruisse nonnulli contendunt. Hanc
(3) Car. Hein. Frid. Rosenmiiller ad sententiam contra Grotium et Clericum
hunc locum animadvertit , Jacobum defendit Delyng in Observat. SS. part.
citatis verbis indigitare illum eumdem 2, obs. 7, pag. 98 et seqq. Codex
Angelum , qui luctatus cum eo est Samaritanus malelegitTI 7)0)1 rex. Ce-
(cap. 32, 2), et quem ipse suum . n .
. . , , h.t . terum communis Patrum sententia est ,
Angelum tutelarem putabat. Non de- .... , . T , • * 1
_ r " lllis verbis a Jacob propnum Angelum
sunt ex Protestantibus , qui per hunc 1 V ? • j •
' r tutelarum iuisse designatum.
30 TRAGT. DE DEO CREATORE.
61. Inst. Ex hac doctrina plura absurda sequuntur ; ac 1° An gelos hominibus inferiores esse , quippe hominibus inserviunt ac ministrant ; 2° Angelos ob hoc ministerium erga homines in ter- ris degentes visione beatifica privari 5 3° mcerore vellaetitia affici, prout hominibus ipsorum tutelae commissis adversa vel secunda eveniunt ; praesertim cum Angelis imputari possent mala , quae hominibus accidunt, quaeque ipsi sua virtute impedire possent juxta illud (III Reg. XX , 39 ) : Cnstodi virum istum , qui si lap- sus fueritj erit anima tua pro anima ejus. Ergo.
62. Resp. Neg. ant. Ad lm ^Dist. Si Angeli, dum nostuentur, nobis inservirent et quidem propter nos, trans.\ si inserviunt Deo, vel nobis propter Deum, neg. Perinde ac dici non potest opilionem., qui oves custodit^ ipsis inservire , et non potius il- larum domino , qui oves ipsi custodiendas tradidit. Ceterum S. Bernardus non dubitavit Angelos ministros nostros appellare, non dominos nostros, non quod inferioris naturae sint , sed quia in hoc Unigeniti formam imitantur , qui non venit ministrari sed ministrare (1).
63. Ad 2m , Neg. Utpatet ex allatis Christi verbis : Angeli eo- rum semper vident faciem Patris. Ratio est , quia ut ait S. Tho- mas : Angelus per solam intellectualem operationem regulat suas actiones exteriores , unde actiones exteriores in nullo im- pediunt ejus contemplationem; quia duarum actionum, qua- rum una est regula etratio alterius, una non impedit , sedjuvat aliam; secus ac eveniat in nobis , quia actioni insistimus secun- dum sensitivas vires , quarum actiones cum intenduntur , re- tardantur actiones intellectivo3 virtutis (2).
64. Ad 3m, Dist. cumeodem S. Doctore. Si haec adversa contra ipsorum voluntatem acciderent, conc; secus , neg. Tristitia enim et dolor , ait ipse , non est nisi de his , quae contrariantur volun- tati , nihil autem accidit in mundo, quod sit contrarium voluntati Angelorum et beatorum , quae voluntati divinae est prorsus con- formis (3).
(1) Loc. cit. inPs. xc. (3) Ib. q. n3 , art. 7.
(2) Part. 2, q. H2, art. 1, ad3m.
PART. I. CAP. IV. BE AKGELORUM GRATIA LAPSTT ET POENA. 31
65. Ad confirm. Dist. pariter cum eodem Angelico praecep- tore. Si hominum mala ab Angelorum negligentia repeti possent, conc.\ si ab una hominum malitia, qui sicut a naturali rectitu- dine, ita a bonorum Angelorum instinctu discedunt , neg. (1).
CAPUT IV.
DE ANGELORUM GRATIA , LAPSU ET JPOENA.
66. Ea , quae in hoc capite complectimur , vix in controversiam veniunt. Si qua tamen quaestio est , haec inter theologos fervet , nec quidpiam hic certi statui posse videtur. Hinc nullam peculia- rem statuentes propositionem , breviter et ex ordine certa ab incertis secernentes , quid circa singulos propositos articulos sen- tiendum sit, enarrabimus.
67. 1° Ad gratiam quod attinet , statim ac conditi fuere , tan- quam praestantissimum Angelicae naturae ornamentum gratiam sanctificantem Angelis omnibus Deum contulisse , Patrum com- munis sententia est ac theologorum, quibus Augustini effatum familiare est : Deus erat simul in eis et condens naturam et lar- giens gratiam ; unde sine bona voluntate , hoc est , Dei amore nunquam sanctos Angelos fuisse credendum est (2). Et sane Christus de diabolo inquit : In veritate non stetit (Joan. VIII.). Quae verba S. Joannes Chrysost. et S. Leo M. de sanctitate et
justitia explicant, a qua ille decidit (3). Illud quoque accedit , quodS. Judas scribit : Angelos , qui non servaverunt suumprin- cipatum (4). Denique Ezechielis verba XXVIII , 15 : Perfectus
(1) Ib. art. i, ad 3. quadrag. x, cap. 2 : Et quia ipse
(2) De civitate Dei, lib. xii, cap. 9, (diabolus) in veritate non stetit , #0- num. 2. tamque naturce sucb gloriam , dum su-
(3) S. Joan. Chrysost. Hom. nv , perbit, amisit , dolet hominem Dei alias liii , In Joan. n. 3 , citati Christi misericordia reparari , et in bona , verba sic exponit : Tovr tTTtv t* tu quw ipse perdidit , introduci. Vid. «£$■£ fit* id est, in vitoBprobitate. S. Leo edit. Ballerinii , tom. 1 , pag. 182.
M. Serm. xlviii, alias xlvii, ac De (4) Cfr. Maldonat. in JoanVIII, 44.
32
TRAGT. DE DEO CREATORE
in viis tuis a die conditionis tuce , donec inventa est miquitas in te , in persona regis Tyri prolata , mystice de Luciferi gratia etgloria S. Gregorius M. (1) aliique Patres passim exponunt (2).
68. Dixi hanc esse communem Patrum et theologorum senten- tiam ; non enim defuerunt , teste S. Augustino (3) , qui existi- maverint Angelos in puris naturalibus conditos fuisse. Hugo a S. Victore et Petrus Lombardus inter scholasticos , quos plerique usque ad S. Thomam theologi sunt secuti , opinati pariter sunt , Angelos omnes per aliquod tempus ab ipso creationis tempore in puris naturalibus fuisse (4). Relata autem verba S. Augustini , fatente ipsomet Berti , commode possunt de gratia actuali , ex qua esset in Angelis actus amoris casti , exponi (5) ; quod et Estius confirmat (6). Hoc obiter dictum sit adversus Jansenia- nos , qui , ut facilius impugnare possint possibilitatem status na- turae purae , sive in Angelis , sive in homine , ad fidem spectare praedicant Angelos in gratia fuisse conditos.
69. Praeter gratiam sanctificantem actuale pariter auxilium ,
(1) Moral. \ib. xxxiv, cap. 17 ;tum lib. iv , cap. 9 ; item. lib. xix , cap. 3.
(2) Apud Petav.Zte Angelis , lib. 111, cap. 1 , § 4° et seqq. Vid. etiam P. de Rubeis , Dissert. xxvi, Degestis, etc. S. Thomw Aquinatis, cap . 7 , n. 1 .
(3) De civitate Dei , lib. xi, cap. 1 3.
(4) Apud Petav. De Angel. lib. 1, cap. 16, ubi inter veteres recenset pro negativa sententia Didymum et S. Ba- silium , qui tamen alibi in contrariam ivit sententiam . Inter scholasticos refert Guillelmum Parisiensem , Rupertum , Hugonem , Petrum Lombardum. In eamdem pariter sententiam concesse- runt jEgidius , una cum ejus schola Augustiniana, Alexander Alensis, S. Bo- naventura , Scotus , Gabriel , aliique frequenti agmine , adeout ipseS. Tho- mas in 11 Sent. dist. 4 » (I* * » a* 2 ■>
fateatur , hanc opinionem suo tempore communiorem fuisse. En ejus verba : Circa hoc est duplex opinio ; quidam enim dicunt , quod Angeli non in gratia, sed in naturalibus tantum creati sunt , ethcec opinio est commu- nior. Alii vero dicunt , Angelos in gratia creatos esse. Harum autem opi- nionum , quce verior sit , non potest efpcaci ratione deprehendi. Attamen Jansenistae , omni deposito pudore , tanquam fidei articulum affirmantem sententiam propugnant !
(5) Lib. x , cap. 8.
(6) In 11 Sent. dist. m , § 7 , ubi utriusque sententiae argumenta expen- dit , et quaestionem hanc inter scho- lasticos jactari affirmat. Ipse vero non secus ac Berti sententiae affirmativae ut- pote probabiliori assentitur.
PART. I. CAP. IV. DE ANGELORUM GRATIA, LAPSU ET POENA. 33
sine quo perseverare haud potuissent, Angelos omnes sive bo- nos sive malos consecutos esse , communis est omnium fere theo- logorum sententia , inter quos disceptatur tantummodo circa na- turam istius actualis gratiae , qua praediti Angeli fuerunt ; utrum scilicet ejusdem speciei ac entitatis fuerit in omnibus , tum qui perseverarunt , tum qui non perseverarunt , prout Augustiniani et Congruistae affirmant , quibus et adstipulantur Jansenistae; an vero diversoe speciei et entitatis , sufjiciens nempe in An- gelis reprobis et a se efficax in electis , quod ex suo systemate con- tendunt Thomistae. Cum nobis autem propositum sit , nullas cum theologis domesticas miscere quaestiones , ideo qui plura cupit , poterit pro sententia Augustinianensium et Congruistarum con- sulere inter ceteros Berti et Suarez (1) , pro sententia Thomista- rum Card. Gotti (2). Communis item theologorum sententia est , Angelos independenter a meritis Christi gratiam fuisse conse- cutos (3).
70. 2° His tamen gratiis instructi Angeli non omnes in fide officioque constiterunt ; cum non pauci ex ipsis per peccatum de- fecerint , ut ex allatis superius Scripturarum testimoniis liquet. Sed cujusmodi fuit eorum peccatum ?
71. Jamdudum illorum obsolevit opinio , qui existimarunt ob impudicitise flagitium e ccelo ac Dei consortio ejectos Angelos fuisse. Quapropter alii putarunt propter invidiam Angelos ceci- disse, sed utloquitur S. Augustinus, invidia sequitur superbiarn, non praecedit. Verum et hanc ipsam diaboli invidiam alii aliter exponunt ; quidam enim arbitrantur ipsum iniquo animo tulisse hominem factum ad imagkiem Dei ; quidam vero censent aegre daemonem tulisse quod humana natura ad consortium divinitatis extolleretur. At unde constat jam antea Angelis patefactum in- carnationis mysterium fuisse ? Hinc verba , quae in libro Sapien-
(1) Berti , lib. xii , cap. 8 , prop. i ; vol. n, dissert. 4, Dehom. creat. art. i, Suarez, De Angelis , lib. v , cap. 12, concl. 2.
num. ii et seqq. (3) Cfr. Petav. De Incarn. lib. xn,
(2) Tom. m, in i part. S. Thoraae, cap. io, § 9 et seqq. ubi hanc sen- quaest. 6, dub. 8 , § 1 et seqq. Cfr. tentiam multis argumentis confirmat. etiam Boucat, Theologia SS. Patrum,
T. III. 3
34 TRAGT. DE DEO CREATORE.
tiae habentur : Invidia diaboli mors intravit in mundum , sic accipienda sunt, ut per invidiam quidem mors irrepserit in genus humanum , sed ita tamen , ut agnoscat superbiam tanquam sui originem et radicem.
72. Quocirca diabolum ejusque satellites non alio prius quam superbice peccato corruisse , communis fere est Patrum sententia, quibus praeivitipsa Scriptura , Eccli. X, 15 : Initium omnis pec- cati superbia ; I Tim. III, 6 : Nonneophytum, ne , in superbiam elatus j injudicium incidat diaboli ; et alibi passim.
73. At quo superbiee genere peccavit? S. Thomas , quem ple- rique sequuntur, docet superbiam Luciferi in eo fuisse , quod beatitudinem , ad quam factus fuerat , vi sua et non aliena vo- luerit assequi , in eoque expetiverit fieri similis Altissimo (1). Dignus est quilegatur S. Doctor Part. I, q. 63 , in primis tribus ar- ticulis , in quibus ostendit , quomodo spiritus , sapientia et natura nobilissimus , peccare potuerit , non ex ignorantia aut oscitantia , sed ex sola superbia et invidia. Sunt qui cum Petavio tenent id evenisse ex Luciferi summa absolutae dominationis in creatas res omnes cupiditate , tum quod subesse aut obtemperare noluisset , si eam consequi potuisset, prout ipse S. Bonaventura tenet(2). Haec autem opinio non contemnendis argumentis nititur.
74. 3° An multum vel parum temporis ab Angelorum crea- tione ad eorum lapsum fluxerit , tum quotnam corruerint , om- nino non liquet (3). In dubium tamen revocari nequit , quin post admissum qualecumque et quodcumque peccatum , statim majes- tatis rei , omnes mulctati fuerint et e ccelestibus sedibus ejecti.
(1) P. i, q. 63, a. 3. Petavius tamen nere magno deinde stadio conati sunt.
op. cit. lib. ni , cap. 3 , § 25 , exposita Non defuerunttheologi, qui idcircolap-
hacS.Thomae sententia, quwhaudscio, sos Angelos dixerint , quod , patefacto
scribit, an veterum Patrum placitis ipsis futuro incarnationis mvsterio , in-
perinde consentanea sint atque illa vidia et superbia tumentes , renuerint
Guillelmi Parisiensis. Guillelmus au- Deum , hominem factum , adorare. Ve-
tem verisimile arbitratur , diabolum et rum de hac opinione cfr. Petav. lib. ih,
Augelos ejus divinum sibi honorem cap. 2, § io, ubi exploditur.
voluisse tribui , hoc est, pro diishaberi (2) Loc. cit. § 26.
se et adorari , quod a gentibus obti- (3) Cfr. Petavius ibidem.
PART. I. GAP. IV. DE ANGELORUM GRATU, LAPSU ET POENA. 35
Multiplex autem est daemonum poena. Prima est justitia?. ac gratiae sanctificantis amissio 5 altera est supernaturalis beatitu- dinis , quae in intuitiva Dei visione ac fruitione consistit , et ad quam conditi fuerant , privatio ; tertia est obtenebratio quaedam intellectus et voluntatis in malo obfirmatio sive pertinacia; licet hsec utraque animi virtus in essentialibus neque ablata ipsis, ne- que imminuta fuerit.
75. Haec sunt probata apud omnes. Non idem tamen consen- sus est circa pcenam , quam vocant , sensus. Nam 1° plures ex veteribus censuerunt , non statim inflictam daemonibus hanc poe- nam fuisse. Horum testimonia collegit Petavius (1) ; e quibus eruimus nonnullos censuisse , daemones sempiterna ignis poena nonnisi post extremumjudicii diemforeplectendos. Estius tamen existimat , Patres loqui de poena quadam secundaria , quae tota sit in probris , ignominiisque ac rabie , quam subire debebunt in universali judicio (2). Quod tamen dubito an verum sit. 2° Plures pariter ex veteribus tradiderunt , non omnes in tartara nefarios hosce spiritus detrusos fuisse , sed partim in aere proximisque locis sedem quamdam habere. 3° Alii voluerunt ex daemonibus eos , qui in tartareas regiones fuere compulsi , vicissim quodam- modo inter se mutare sedem , et qui in inferis sunt iilinc emer- gere atque ultro citroque commeare. Nec defuerunt denique , qui affirmarent non vero eos ignetorqueri (3). Nunc tamen constans communisque sententia est , tum statim daemones omnes poena sensus mulctatos fuisse , tum eos , qui per aera discurrunt ac vo- litant, infernales spiritus suarum secum ferre tormenta flamma- rum , ut loquitur Beda (4) , veroque proinde igne cremari.
76. De his hactenus. Qui plura cupit, poterit copiosius haec, ubi oporteat , ex S. Thoma atque ex Petavio haurire (5). Nec enim
(1) Ibid. cap. 4' cap. 1 , nullam adhuc haberi de hac
(2) In 11 Sent. dist. 4 » S x4« re Ecclesiae delinitionem.
(3) Cfr. Petav. op.cit. lib. m, cap. 5, (-4) In Comm. in cap. 3 epistolse ubi praeter Origenem pro hac senlenlia S. Jacobi. Vid. opp. edit. Basil. tom. v, adducit S, Ambrosium , Joan. Damas- pag. 9^7.
cenum et Theophylactum. Observat (S) S. Thom. p. 1, q. 64 ; Petav.
autem Vasquez in p. i,disput. i/fi , lib. 111 De Angel. cap. 1 et seqq.;
3.
36 TRACT. DE DEO CREATORE.
tanti momenti sunt , ut a potioribus consectandis nos diutius detineant.
CAPUT V.
DE DtEMONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO.
77. Ad hoc daemonum cum hominibus commercium revoca- mus omnia eorumdem malorum spirituum molimina , sive ad nocendum hominibus eosque vexandos , sive ad eos ad extremum exitium perducendos. Ad primum potissime spectant corporum obsessiones , ad alterum mala omnia , ad quae daemones solent homines impellere , sive id demum fiat pacto qualicumque interposito , sive non.
78. Libenter et nos fatemur non omnia, quae de energumenis, pythonibus , sagis , lamiis ac arte magica passim traduntur , in- discriminatim admittenda esse ; ast nec omnia , quae daemoniacos spectant vel superstitiones daemoniacas , in sola vulgi opinione ponendas esse contendimus. Talis enim opinio secundum S. Tho- mam procedit ex radice infidelitatis sive incredulitatis , quia non credunt esse dosmones nisi in osstimatione vulgi tantum (1).
79. Ex hac radice exoritur pariter recentiorum Protestantium passim (2) ac neotericorum biblicorum, multo magis rationalista-
Calmet , Diss. in bonos et malos An- Meiners , Allg. Krit. Gesch. aller
gelos , art. 2 , quoe est secunda ex iis Religionen , seu Universalis critica
quas praemisit commentariis in Evang. historia omnium religionum , tom. i ,
S. Lucae. pag. 398 et seqq. Daemoniacos omnes,
(1) lm\ Sentent. dist.34 , q. i,a. 3. non a diabolo aut a daemonibus vexa- Ipsemet Cudworth, Syst. intell. cap. 5 , tos , sed certis morbis afflictos fuisse , § 82 , minime dubitat eos , qui illa Semlerus primus in Germania libere qua; vel de divinationibus , de magiis, professus est, in Dissert. de dcemo- a fortiori vero quae de obsessionibus niacis , quorum in Evangeliis fit men- dicuntur , inficiantur , irapielatis in tio , Halae 1760, 4-? edit. 4., 1779. Deum arguere ac traducere velut de De hoc autem Semlero , qui est Protes- atheismo suspectos. tantium biblicorum , et praesertim ra-
(2) Cfr. Christ. Thomasius, Dissert. tionalistarum tanquam oraculum , vide de crimine magice , 1701; Mayer , Hugs' James Rose opus : On the state Historia diaboli, edit 2a Tubingse 1 780; of religion protestant , etc. Cambrige ,
PART. I. CAP. V. DE MMONTJM CUM HOMINIBTJS COMMERCIO.
37
rum sententia . qui tum daemonum obsessiones , tum reliquas clsemonum molitiones omnino esse negant. Novis his sapientibus ex Catholicis accessit Jahn , qui , quum simularet exponere pro- blematice qusestionem de dsemoniacis , quaecumque afferri solent ad confirmandam obsessionum veritatem tum ex sacris litteris tum ex Patribus elevare satagit , ut statuat dsemoniacorum no- mine nonnisi aegrotos designari , Christum vero et Apostolos sa- crosque scriptores reliquos vulgi opinioni se se accommodasse (1), dum daemoniacos commemorant. Quod attinet ad reliquos daemo- num effectus neque cum prudentiori philosophia , neque cum ipsa Dei natura eos conciliari posse pronunciant (2).
80. Ouare duo a nobis constituenda sunt , tum veros daemonia- cos dari , tum sapienter leges latas esse ac pcenas constitutas ad- versus superstitiones aut maleficia exercentes.
1 8^5 , sea , De statu religionis pro- testantis in Germania. Fuit ipse a pietistis institutus , a quibus dein re- cedens statuit principium accommoda- tionis , quem non pauci sequuli sunt Protestantes in sacrorum bibliorum exegesi. Postquam vero recensuit haud paucos errores , seu potius errorura monstra hujus auctoris, sic demum concludit Hugs' James Rose , licet et ipse Protestans : En nonnullas opinio- nes auctoris , qui in Anglia ipsa sibi promeritus est nomen immortalis Semler. Ah si homo errorem vitare nullo modopotest , millies melius foret nimis credere , quam parum nimis ! Admittet forsitan errores aliquot , sed principium, cuifides innititur, purum et intactum perstabit. Extendet forsi- tan suum veluti cultum ad doclrinas ,
qum ad revelationem non spectant , at observantiam servabit et affectum illum humilem suavemque fidelitaiem erga Dei verbum , sine quibus impos- sibile esi venire ad Christum. Quae tamen omnia accepta referre debemus Protestantismi principio.
(1) Archeologia biblica , § 194 et seqq.
(2) Fatendum cst , inquit, Weg- scheider § 1 06 , singula dcemonologice biblico-ecclesiasticos placita , ea prw- sertim , quce ad effectus dxmonum spectant, ita esse comparata , ut neque cum vera philosophia ullo ntodo con- ciliari possint. . . neque cum aliis qui- busdam Scripturce sacrce prceceptis , quce numinis divini naturam optime declarant.
3{) TRA.CT. DE I)EO CREAT0RE.
PROPOSITIO I.
Tum ex Scriptura tum ex Patrum et Catholicos Ecclesia? sensu constat veros dari da^moniacos , seu a dmmone obsessos.
81. Do3moniacorum sive obsessorum vel possessorum nomine eos intelligimus y quos daemon ita invadit , ut in eorum corporibus insideat , eadem moveat, variisque modis pro concessa sibi a Deo facultate vexet. Veteres Patres latiori quandoque significatione obsessi et energumeni voces usurpabant , ad peccatores et infi- deles designandos , tanquam diaboli potestate detentos et vincu- lis obstrictos (1).
82. Jam vero evangelica historia nos dubitare non sinit , plu- res extitisse a daemone correptos ; exhibet siquidem 1° Christum e corporibus obsessis passim daemones expellentem (2) ; 2° prae- cipientem daemonibus , ut exeant : Surde et mute spiritus , ego pro3cipio tibi y exi ab eo, et ne amplius introeas in eum (3). In- terrogantibus vero discipulis, cur hominem illum sanare nequive- rint , respondit Jesus : Hoc genus (daemoniorum) in nullo potest exire nisiin oratione etjejunio (4). 3° Exhibet Christum interro- gantem daemonem de ipsius nomine coram multitudine , daerno- nem vero ad interrogationem respondentem , rogantemque ne in abyssum mittatur, sedutsibi permittatur inporcos ingredi, prout factum est (5); A° exeuntia daemonia et clamantia (6). 5° Sacri scriptores daemoniacos ab aegrotis , et ejectionem daemonum a sa- natione aegrotorum distinguunt (7). 6° Iidem narrant septuaginta
(1) Juxta latinorum hanc significa- (3) Marc. ix , i^, in graeco textu , tionem receptus antiquissimus mos est, v. 25 : T« %v%vp<x, rl uXccXov kx) k»- quietiamnum viget, praemittendiincol- <plv , iyu <rot t7rtrcc<r<ra' vE%tA&e i% eto- latione baptismi exorcismos , insullla- rov , kci) ptjKtrt s<Wa$*?? ti> uvror. tiones, renunciationem satanae , etc, de (A) Ibid. v. 28, in graeco 29. quo ritu suo loco agemus. Cfr. Clem. (5) Luc. viit , 27 et seqq.
Alex. Strom. lib. II, pag. 176-177, (6) Ibid. iv , t\i,
edit. Oxoniensis. (7) Marc. 1 , 32 ; xvi , i5 ; Luc.
(2) Matth. iv, 24; vin, i5 ; Marc. vi, 17 , 18 ; vn, 21 ; vm, 2; xin, 32. 1, 32,34, 39.
PART. 1. CAP. V. DE D^EMONUM CUM HOMIflfJBUS COMMERCIO. 39
discipulis revertentibus ac prae gaudio gestientibus, quod in nomine Jesu sibi subjicerentur deemones , respondisse Jesum : Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem**. verumtamefi in hoc nolitegaudere, quia spiritus vobis suhjiciuntur (1). 7° Cum Chris- tum Pharisaei calumniarentur , quod in Beelzebub principe daemo- niorum ejiceret daemonia , ipsum respondisse : Omne regnum in se divisum desolabitur (2). 8° Referunt Christum dicentem j spi- ritum ab homine egressum ambulare per loca arida, queerentem requiem et non invenientem cogitantemque de reditu , assumptis septem spiritibus se nequioribus (3). 9° Exhibent tradentem po- testatem Apostolis doemones ejiciendi (4). 10° In Actis apostolicis Paulus spiritum Pythonem divinantem a puella ejicit (5).
83. His positis sic rem confieinius : Haec Scripturarum loca , in obvio ac nativo sensu accepta , non possunt nisi de obsessis intelligi ; atqui omnia adjuncta suadent ea sic accipienda esse ; etenim nihil obstat quominus sic intelligamus ; si vero vel figurato sensu vel ex vulgi opinione ea exponere deberemus , multa oriren- tur incommoda ; ac primo vis inferretur textui , omnia expo- nendo de segrotis vel insanis , ubi nuspiam horum morborum indicium apparet ; deinde Christus , si perpetua sua agendi ac lo- quendi ratione falsam hanc persuasionem confirmasset , nocuisset potius quam profuisset hominibus , qui ea opinione imbuti fa- cile sibi persuadere poterant , se obsessos esse , et vera proinde insania laborassent. Neque omittendum , ejusmodi agendi ratio- nem summee Ghristi veracitati esse prorsus contrariam ; cum proesertim in hypothesi adversariorum Apostolos induxisset po- sitive in errorem , eis conferendo potestatem ejiciendi daemones, si obsessi non existerent. Demum , quod maximi momenti apud adversarios esse debet , si sibi cohaerere velint , nullibi repe- riuntur aegroti aut insani quos ex recepto loquendi usu a sacro vel profano auctore daemoniacos appellari probent adversarii ; dempta enim gratuita adversariorum jactantia , nullum docu-
(1) Luc. x, 18. (3) Matth. xn , fi ; Luc. xi, 24.
(2) Malth. xn, 25-28; Marc. 111 , (4) Matth. x, 1 ; Marc. xvi, 17. 23, 25; Luc. xi, 17-19. (5) Act xvi, 16.
40 TKAGT. DE DEO GREATORE.
mentum profertur , quo constet sive ex sacris sive ex profanis scriptoribus , ante aut post Christum consuetudinem viguisse segrotos aut insanos dcemoniacos vocandi. Quare igitur sine do- cumentis et testibus , imo documentis obsistentibus , ac reclama- nibus omnibus critices et exegeseos legibus , nomine obsessorum intelligemus aegrotos et insanos ?
84. Patres Ecclesiae antiquissimi et Apostolis proxirai, quique eos secuti sunt , tum communia facta , quae neminera latere po- terant , novae huic exegesi apertissime adversantur. Patres enira antiquissimi unanimiter omnes , tum veros daemoniacos dari, tum inesse in Ecclesia potestatem a Christo concessam daeraones expel- lendi ex obsessorum corporibus ac passim eos reipsa expulsos esse , non solum tradunt , sed praeterea provocant paganos, ut ex- perientia confirment , utrum reipsa Christiani valeant id efficere. Ita passim Justinus , Minucius Felix , Irenaeus, Tertullianus , Cy- prianus aliique (1). Nos brevitatis gratia unius Tertulliani verba afFerimus : Sic porro ipse in Apologetico fidenter ac publice ethni- cos provocabat : Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris , quem dosmone agi constet ; jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille ( non morbus aut insania ) , tam se dwmonem confite- hitur devero , quam alibi Deum defalso^ postea concludebat : Jam ergo subjecta Christianis divinitas vestra (2) ; quo sensu pariter
(1) Longa res est singulorum Patrum Felix in Octavio , n. 27 , Bibl , Pa-
documenta proferre , quibus ipsi tes- trum Galland.pag. 897,00!. 1; Irenaeus,
tantur, Christianos ab obsessis daemo- lib. ir. Adv. hceres. cap. 32, edit.
nes passim ejicere , atque ita testan- Massuet. alias 57; Cyprian. lib. De
tur ut de re notissima , constanti, idolorum vanitate , pag. 227, edit.
et sub oculis ipsorum etbnicorum pa- Maur. etc.
trata ; unanimes autem omnes sunt , (2) Cap. 23 , edit. Rigaltii , ita qui-
neque unus proferri potest ex tota an- dem Tertullianus Provocabat paganos.
tiquilate, qui minimam falsitatis sus- Huic praestat Hieronymum addere , qui
picionem huc ingerat. Quare satis mihi conGdenter lacessit haereticum Vigilan-
erit loca nonnulla indicare, in qnibus tium , nostrorum Protestantium praefor-
de hac facultale , Christianis a Christo matorem : Nisiforte, inquit , in morem
ipso tributa et in praxim deducta , lo- gentilium impiorumque Porphyrii et
quuntur. Cfr. igitur S. Justin. Apol. 11 , Eunomii , has prcestigias dcemonum
n. 6, pag. 93, edit. Maur. ; Minuc. esseconfingas, etnonvere clamareda?-
PART. I. CAP. V. DE DiEMONTJM CUM HOMINIBUS COMMERCIO. 41
dicebat Cyprianus : Videbis nos rogari abeis , quos tu rogas (1). Accedit confessio ipsorum paganorum \ qui nunquam ausi sunt hane potestatem daemones expellendi ex obsessis denegare Christianis , siquidem agebatur de factis publicis obviisque ; ve- rumtamen his factis admissis , ea tribuebant vel magiae j vel dae- monum simulationi , etc; ita Celsus apud Origenem (2) , Porphy- rius (3), Julianus apostata (4).
85. Nemo insuper ex Patribus est , qui in potestate Christianis tributa , liberandi obsessos ad Jesu nominis] invocationem , non agnoverit ineluctabile argumentum divinitatis Christi Jesu et veritatis christianae religionis (5) ; imo S. Epiphanius refert quemdam hominem judaeum expulisse daemones in nomine Jesu (6) ; idem de Juliano apostata referunt Gregorius Nazianz. et Theodoretus (7), nec non S. Augustinus de nonnullis haereticis et schismaticis , qui interdum ad Christi Jesu invocationem idem praestiterunt (8).
86. Hinc ab ipsa aetate apostolica institutus in Ecclesia Catho- lica ordo exorcistatus , etsi , Patribus iisdem testantibus ,, com- mune fere esset hoc donum primis Ecclesiae temporibus , ipsique
mones , et sua simulare tormenta, Do (8) ApudHier. intestimonio addacto.
consilium, ingredere basilicas marty- (4) Apad Cyrillum, lib. vi. Adversus
rum,etaliquandopurgaberis;invenies Julian. qui hanc potestatern ejiciendi
ibi multos socios tuos , et nequaquam daemones in Christo fatetar. Vid. edit.
cereis martyrum , quitibi displicent, Joan. Auberti , tom. vi, pag. 191. sed flammis invisibilibus combureris. (5) Cfr. Baltus , Suite de la reponse
Vid. librum Adversus p^igilantium , aVHist. des Oracles , ie part. chap. 18
n. 11, edit. Vallarsii. Cfr. idem , et seqq. in Vita S. Hilarii , n. 20 et seqq. (6) Haeresi xxx , Ebionceor. edit.
(1) Contra Demetrian. edit. cit. Petavii. Videsis S. Iren. Adv. hceres. pag. 221. lib. 11, cap. 6, edit. cit. cum notis
(2) Contra Celsum, lib. 1, n. 6, t. 1 , Feuardentii , inter variorum annot. pag.324 edit.Maur. ubi hancpotestatem pag. 85.
expellendi daemones habere Christianos (7) Greg. Naz. Orat.i, adv. Julian .
effutiebat ex quorumdam dcemonum n. 19 , edit, Bilii ; Theodoret. Hist.
nominibus et incantationibus, fttifco- eccles. lib. 111 , cap. 1 . vat rttay cvopetct x.ott KotretKfj^a-eo-t (8) Lib. LxxxiII Qucestionum ,
c^oKilv irxuw xpt<rTlt**ovs • quoestione lxxix3.
42
TRAGT. DE DEO CREATORE.
parvuli illudexercerent, et praescriptae fuerunt regulae et oratio- nes ad exorcismos faciendos.
87. Quibusita constitutis, sic rursum instituimus argumentum: Nullae habendae sunt , immo vero tanquam falsae sunt respuendae conjecturae, quibus contradicunt factapublica , obvia , constantia, quorum testes sunt non modo scriptores omnes oculati , doctrina , sanctitate , prudentia spectatissimi , verum etiam hostes licet in- victi et acerrimi , quorum publica monumenta supersunt ; atqui , ut ex dictis liquet , tales sunt conjecturae , quae opponuntur ab adversariis verae ac realis obsessionis daemonum (1). Ergo.
DIFFICULTATES.
88. Obj. Omnes,quiin Scripturis daemoniaci perhibentur , non fuerunt nisi aegroti vel insani. iEgrotos quidem plures ex iis fuisse , evincunt l°indicia epilepsias, furoris , etc. quae in iis conspicieban- tur, ex. gr. in juvene , qui Marc. IX habuisse dicitur spiritum immundum , per quem exclamans modo in terram , in aquam modo aut in ignem detrudebatur , ex ore spumam emittebat, frendebat dentibus ; 2° Evangelistae ipsi , qui inter genera aegro- torum saepe commemorant daemoniacos tanquam singulare aegro- torum genus , Matth. IV , 23 , 24 ; X, 8 ; Marc. 1 , 32 : Luc. IV , 40, 41 ; V, 15 ; VIII , 2 ; IX , 1 ; XIII , 32. Imo Act apost. X, 38, omnes aegroti, quorum plerique in Evangeliis non vocantur dae- moniaci , dicuntur oppressi a diaholo ; unde apparet apud sacros scriptores idem significare cegrotum et damioniacum esse , vel vexari a diabolo. Comprehendunt e contrario daemoniacos no- mine aegrotorum , ideoque daemoniacos omittunt , quando gene- ratim omnes, quibus Jesus opem tulit, commemorant Luc. VII,
(1) Javat coronidisgratia inmediam prcfecto nullos religio christiana in~
afferre animadversionem viri neotericis fensiores habet hostes quam ipsos
nostris minime saspecti , scilicel Isaaci Christianos ; cum vix ullum apud an-
Vossii , qai in Dissert, de Sybillis , tiquos de Christo aut vaticinium aut
haecscribit : Desinant hodierni Chris- testimonium intenias, quod non com-
tiani veteribus illudere Christianis pluresetiamdoctissimivirilabefactare
eorumque suggillare credulitatem.... aut etiam penitus evertere sint conati.
PART. I. CA.P. V. DE D^MOWUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO. 43
21, 22, Matth. XI , 5. Hinc saepe dicunt daemoniacos fuisse sa- natos , quo ipso oegrotos fuisse innuunt Matth. VIII , 16; XII, 22; Luc. VII, 21 ; VIII, 2 ; IX, 43.inprimis Lucas XI, 14 , spiritum rnutum, et XIII , 11 , spiritum infirmitatis seu infirmum com- memorans , profecto non de spiritu , sed de homine muto et in- firmo intelligi voluit ; si porro Lucas , qui erat medicus , eamdem hanc vocem adhibet : sanare et sanari a spiritibus et sanare oppressos a diabolo , VII, 21 ; VIII, 2, et Act. apost. X , 38 , manifestum est , spiritus vicissim pro morbis sumi (1). Ergo.
89. Resp. Neg. antec. Obstant enim gravissima argumenta a nobis adducta in probationibus. Sed interea directe
90. Ad probat. Neg. vel Dist. Quae tamen non occurrunt nisi in casu adducto , et optime componi possunt cum daemonis obsessione, conc; quae ad casus omnes referantur, neque cum vera obsessione componi possint , neg. Dupliciter enim errant adversarii , tum sciiicet in eo , quod ad omnes velint casus ex- tendere quod singulare est ; tum in eo , quod putent non posse obsessionem sive cum hoc sive cum alio quovis morbo conjungi , quod tamen apertissime falsum est. Quid enim impedit, quo- minus dicamus cum communi Patrum et interpretum expositione, a daemone ipso invectum morbum , sic Deo permittente (2) ? vel si magis lubet , juvenem illum tum naturali morbo laborasse , tum a daemone fuisse vexatum ? maxime quod omnia adjuncta , quae in evangelica historia recensentur , daemonis obsessionem necessario exposcunt (3).
91. Haec vero eadem responsio accommodari debet casibus singulis , qui objiciuntur ; eadem enim ratio pro omnibus militat.
92. Ad id vero, quod additur de voce sanationis > animad- vertendum est , 1° falsum esse , vocem istam occurrere , ubi de
(1) Ita Jahn, ArchoBologia biblica tolis facta , tum necessitas orationis et § 194» jejunii ad ejus generis dxmonia expel-
(2) Cfr. Maldonatus in Matth. lenda , qua? naturali morbo minime xvn , 5. congruunt ; nunquam enim medicos
(3) Cujusmodi profecto sunt tum novimus, qui oratione seetjejunio ad exprobatio incrudelitatis a Christo Apos- epilepticos curandos comparent .
44 TRACT. DE DEO GREA.TORE.
daemoniacis tantum agitur (1) ; 2° interdum morbos tribui dia- bolo seu satanae , quatenus ipse incentor peccatorum sit , et a peccatis seu malis moralibus ut plurimum morbi aliaque mala physica tanquan justae peccatorum pcenae aut sequelae repeti de- beant. Hinc est , quod communi dictione oppressi a diabolo ap- pellentur , qui morbis afflictantur (2). 3° Accurate passim evan- gelistas distinguere aegrotos a daemoniacis ; quod non fecissent , si aegroti iidem essent ac dasmoniaci. 4° Faisum esse inter sana- tos a Christo in adductis locis non recenseri daemoniacos ; quod si Matth. XI, 5, non commemorantur, ratio est quia id non pa- tiebatur relatio ad Isaiae vaticinium XXXV, 5, et LXI , 1 ; cete- rum silentium Matthaei supplevit Lucas VII , 21.
93. Inst. primo. 1° Non raro daemoniaci, qui aetate Christi et Apostolorum inter alias gentes occurrunt , medicinis amissam. recuperarunt valetudinem. Hinc 2°, licet Joannes Judaeos inducat usui loquendi insistentes de daemoniacis , Cap. VII , 19, 20 ; VIII , 48-52 ; X , 20, tamen ipse , etsi de aegrotis a Jesu sanatis saepe loquitur , daemoniacorum tamen nunquam meminit, Joan. IV, 46 ; V, 3; VI , 2. Ita 3° etiam Paulus I Cor. XII , 14 , omnia dona miraculorum commemorans , de dono ejiciendi daemones , quo ipse praeditus erat, Act. apost. XVI, 16 , et quod Jesus, Marc. XVI, 17 ; Matth. X, 8; Luc. X, 16, promiserat , altum servat silen- tium. 4° Hi duo Apostoii itaque daemoniacos aegrotis accensue- runt, quia in Minori Asia , ubi Joannes evangelium et Paulus primam ad Corinthios epistolam scripsit , ars medica tunc tem-
(1) Sane non occurrit Matth. ix, 33, vi, i3; vii, 26 -3o; xvi , 9, 17;
34; x, 8, nbi potius de industria dis- Luc. iv , 33-35, 41 5 XI > J4" x9*
tinguuntur dsemoniaci ab aegrotis , seu Quod si Matth. xii , 22; xvii , i5;
dislinguitur potestas collata a Christo Luc. vi , i8;vm,2, curati exhiben-
Apostolis suis ejiciendi daemonia et tur daemoniaci , patet ex toto contextu
sanandi infirmos ; sic distinguuntur vocem illam in sensu translato sumi
ibid. iv, 24 et vn, 22. Frustra pariter de liberatione.
hanc vocein quaeres Marc. 1 , 34 , nbi (2) Cfr. Maldon. in cap. 8 Matth.
etiam secernuntur vexati languoribus v. 17 ; S. Joan. Chrysost. Hom, xxvn ,
a dcomonia habcntibus , ibid. Sgetni, al. xxvni, in Matth, n. 1 , 2. i5; eademque occurrit distinctio ibid.
PART. 1. GAP. V. DE DiEMONUM GUM HOMINIBUS COMMERCIO.
45
poris florebat , unde in vulgus quoque innotuerat , hos morbos , dsemonibus tributos, esse naturales. Quodsi 5° passim scriptores sacri daemoniacos ad Jesum venisse dicunt vel adductos fuisse , et Jesus ipse dicit : Ejicio dcemonia , si Jesus praeterea daemones alloquitur , illis minatur , eos tacere aut egredi jubet , atque re- gredi vetat , haec non evincunt , nisi eos usum loquendi secutos fuisse ac se vulgi opinioni accommodasse , vel non nisi tropice esse locutos (1). Ergo.
94. Resp. ad lm, Dist. Qui tales putarentur , trans. vel conc; qui tales vere essent , neg. Quod nunquam evincent adversarii.
95. Ad 2m, Dist. Quia propositum Joannis id non exposce- bat, conc^ quia veros non admittebat daemoniacos vel eos aegrotis accensebat , neg. Etenim, ut omnes norunt , Joannis in con- scribendo Evangelio propositum non fuit nisi ea commemorare , quae a ceteris Evangelistis omissa fuerant , in iis praesertim , quae conferrent ad Christi divinitatem confirmandam ; multa prop- terea praetermisit , quae reliqui Evangelistae retulerant (2). Nihil propterea exinde concluditur.
(1) Jahn, loc. cit. § 196.
(2) Mirum nemini videri debet , plu- rima a Joanne fuisse praetermissa , quae a ceteris Evangelistis referuntur , si ratio habeatur scopi , quem sibi pro- posuit. Priores enim Christi annos obi- ter percurrit, nonnulla tantum referens , quae ab aliis Evangelii scriptoribus
omissa fuerant , puta
convivium m
Cana, colloquium cum Nicodemo et muliere Samaritide, paralytico ad pro- baticam piscinam restitutamsanitatem ; imo multiplicati panis prodigium,utpote jam ab aliis commemoratum , ideo so- lum altingere videtur , ut tertii pascha- tis periodum , unde praecipuam historiae suse partem orditur , insignis miraculi nota quadam et charactere illustret , atque ut instituendae Eucharistiae doc- trinam latius exponat ; clarissimum
utrumque postremo anuo perpetratum miraculum , quo Christum caeco a nati- vitate, visum indidit ac Lazarum a mor- tuis excitavit , ab aliis omissum fuse prosequitur. Ceterum vix alicubi mentio- nem injecit eorum , quas memorabilia Christi dicta vel facta illi recoluerant ; idcirco in prodigiis recensendis parcissi- mus est; contra vero prolixiores ejus ser- mones ac minus breves orationes plurima nobis servavit. Hinc factum est , ut alia plane docendi methodusapud Joannem a Salvatore servata esse videatur quam apud reliquos Evangelistas. Cum vero ab his frequens mentio facta sit libe- rationis obsessorum , hanc penitus si- lentio praetermisit Joannes non secus atque aegrotorum recuperatam incolu- mitatem.
46 TRACT. DE DEO CREATORE.
96. Ad 3m, Dist. Expresse \ trans.; implicite, neg. Comprehen- dit enim potestatem ejiciendi daemones sub generica voce ope- ratio virtutum ; quomodo enim Apostolus potuisset excludere donum istud , quo ipsemet non semel usus est , praesertim Act. XVI, 16, et XIX, 12, ipsis adversariis fatentibus?
97. Ad 4m, Neg. suppositum, quod tanquamcertum assumunt adversarii, cum tamen falsum sit. In Minori enim Asia, Ephesi scilicet, perhibentur expulsi spiritus nequam, opera Pauli, et vani conatus filiorum Scevae exorcistarum ; Philippis praeterea spiritus Pythonis a puella Pauli jussu discessit. Tantum vero abest , ut ibidem daemoniaci pro aegrotis sumantur , ut potius peculiariter spiritus nequam a languoribus secernantur, Act. XIX, 12.
98. Ad 5m, Neg. Ha3 siquidem omnes assertiones gratuitae sunt, cum nullo fundamento nitantur, nisi praeposteris adversariorum judiciis. Nam gratis supponunt 1° usum loquendi invaluisse , quo aegroti dicerentur daemoniaci ; imo documenta deprompta sive ex sacrissive ex profanis auctoribus contrarium evincunt(l) ;
(1) Qaoniam neoterici biblici solent obsessosliberantem. Porrovolens Elea-
provocare ad usum loquendi , abs re zarus illis , qui aderant , persuadere
non erit afferre anctoritatem Flavii, manifestumque facere , quod hanc vim
Josephi ad ostendendum nuspiam apud habuerit , non longe ibi collocabat aut
Judaeos hunc loquendi usum obtinuisse , poculum aqua plenum aut polubrum ,
ut daemoniaci dicerentur aegroti. Haec dcemonique imperabat , ut homine egre-
porroejus sunt verba, Archceol. lib.vni, diens illa evertat, atque faciat , ut
cap. 2, § 5 : Concessitei (Salomoni) spectantes intelligant quod hominem
etiam Deus , ut disceret artem contra reliquisset. Hoc autem revera facto ,
malos dcemones ad utilitatem et cura- palam erat Salomonis sapientia et
tionem hominum. Et cum incantatio- sciett*ta.Vid.pag.4i9edit. Havercamp.
nes composuisset , quibus leniantur Quidquid porro sit de veritate facli ,
morbi, etiam formas adjurationum quod Josephus refert , cujusfides penes
reliquit , quibus vincta dwmonia ita ipsum sit, nihilominus per haec verba ,
ejiciunt , ut nunquam revertantur... quas auctoris coaevi sunt, destruuntur
Vidi enim ex popularibus meis quem- omnia argumenta , sive negativa sive
dam Eleazarum coram Vespasiano et conjecturalia , quibus innixi neoterici
filit8 ejus et tribunis reliquisque mi- bibliciconlendunt, daemoniacorum no-
litibus ex dcemonum potestate ab eis mine nonnisi aegrotos in Scripturis sig-
PART. I. CAP. V. DE DJEMONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO.
47
2° Christum se se accommodasse vulgi opinioni eamque factis et dictis confirmasse, quod pugnat cum ejus veracitate ; 3° Apostolos Christum non aliter intellexisse , quum de contrario potius con- stet, ipsis fatentibus rationalistis (1).
99. Atque hinc intelligitur, quod commentario ex S. Hieronymi in cap. XXVIII Jeremise opponi solet : Quasi non multa in Scripturis sanctis dicantur juxta opinionem illius temporis^ quo gesta referuntur , etnon juxta quod rei veritas continebaL Aliud enim est pleraque ad falsam vulgi opinionem historice referri , aliud vero falsam vulgi opinionem dogmatice figmentis firmari. Primum ad historiae veritatem spectat , alterum ad historici vel operantis nequitiam , nec talis profecto Hieronymi sensus est (2).
100. Inst. secundo. Saltem plerique ex iis, qui in Novo Fcedere daemoniaci dicuntur , 1° nonnisi amentia laborarunt ; quum per- tinaciter fixum in ipsis esset, se fuisse a daemone correptos.
nificari. Nam i° est auctor coaevus , qui loquitur de daemoniacis tanquam de re vulgatissima , ac de exorcismis passim ab antiquissimis temporibus in usum receptis ad liberandos vere a daemone obsessos. 2° Scribit inter Graecos ad Graecos et Romanos. Evanescit proinde difficultas e Joannis silentio petita , eo quod scriberet inter Graecos. 3" Testem sese exhibet de visu ejus , quod de Elea- zaro exorcista litteris consignavit. 4° Ex- hibet omnia signa , quibus verus dae- moniacus dignoscitur. Nam ut signum <le exitu daemonis e corpore obsessi re- fert, daemonem exeuntem debuisse evertere poculum aqua plenum non procul coram omnibus positum , ideo- que non agebatur de insanis , epilep- ticis , furiosis, cegrotis. 5° Expulsio- nem daemonis vocat passim curationem S-epecxtUv. Eadem propterea voce uti poterant Evangelistae. 6° Exorcistam in-
ducit imperantem daemoni , ne amplius in obsessum liberatum reverteretur. Quando igitur Christus imperabat das- moni , non simulabat. 70 Denique dce- mones collectivo ac plurali numero vocat ad significaudam eorum multi- tudinem rSv ^xtpoviav, Commemorat hominem collapsum, adjurationem ex- orcistarum , etc.
(1) Etenim Wegscheider, § 106 , ve- risimillimum esse putat magistrum sa- pientissimum Christum , rectius quidem de daemonologia Judaeorum cogitasse ; discipulos vero istam doctrinam non satis intellexisse et ipsam providentiam divinam posteris eamdem emendandam tradi voluisse. Hanc porro emendationis curam sibi rationalistae demandatam a divina providentia antumant !
(2) Cfr. edit. Vallarsii , tom. iv , pag. io4o.
48 TRACT. DE DEO GREATOREr
Insanise omnia indicia occurrunt in duobus illis Gadarenis , seu Gerasenis , quos Matthseus VIII , 28 et seqq. Marcus V, 2 , et Lucas VIII , 27 referunt in sepulcris commorartos esse indo- mitos , unde incederent , clamarent , se ipsos caederent , et aggrederentur iter facientes , quae omnia sunt furiosorum. Hinc ipse Marcus V, 15, et Lucas VIII , 35 , adnotant incolas Gadarae invenisse demum dsemoniacum , postquam a Jesu sanatus fuisset , auypovovvza , id est , sanoe mentis ; unde innuitur , ipsum amen- tem prius fuisse. Sic 2° mutus , Matth. IX, 32; Luc. XI, 14, atque caecus et mutus, Matth. XII , 22, amentes fuerunt, aut sal- tem melancholici ; amens fuit puella, quae Act. XVI, 16, spiri- tum Pythonis habuisse dicitur ; amens Maria Magdalena , ex qua Jesus, Luc. VIII, 2, septem dsemonia ejecit ; sic ceteri de quibus nulla symptomata narrant. Ergo.
101. Resp. Neg. antec. quod nullo idoneo documento fulcitur. Ad lam probat. Dist. Quse tamen ab ipsa daemonis prsesentia profluerent , trans. vel conc; amentiae indicia tantum naturalis, neg. Obstat enim , quominus id dicamus , tum Christi agendi ratio , tum apertius Evangelistarum loquendi modus ; tum deni- que obstant adjuncta cetera, quae loc. cit. referuntur; nescio an tantum roboris inesse potuerit furiosis illis , ut compedes et cate- nas,quibus vinciebantur , disrumperent ; vel ut grex bis mille circiter porcorum unanimi veluti impetu in mare ita sese praeci- pitaret , ut suffocaretur (1). Nihil porro ofiicit, quod dicitur
(1) Ridicala plane est hujus loci ex- porcos... unde velut cestro agitatus
positio, quam tradit Frid. Rosenmuller agros percurrit , gregemque prwcipitem
in Scholiis suis , inhunclocum. Quid- dat. Si hoc non sit Scripturam perver-
quid sit , inquit ( de abysso) , semper tere lectoremque ludificare , quid sit,
tenendum est hoc, hominem illum pu- plane me ignorare fateor. Unde i° di-
tasse se ipsum esse malum quemdam dicit Rosenmiiller putasse hominem il-
genium, et rogasse , ne Jesus eum lum se malum genium esse? Hoc ipse
impediat , quominus porro operaretur. de suo addidit. 2° Unde didicit eum-
Audiverat homo miser commorationem dem hominem cupivisse in gregem ferri
dwmonum esse in tartaro , rogat igitur et stragem edere , cum tres Evangelistae
Jesum , ne eum in tartarum mitiat. unanimiter id referant de spiritibus ,
Cupit homo hoc morbo correptus in qui deprecabantur Jesum , ut immit-
gregem ferri , et stragem edere inter terentur in porcos et in eos introirent ?
PART. I. GAP. V. DE DiEMONUM GUM HOMINIBUS GOMMERCIO.
4&
de sana mente , nam hujusmodi voce non exprimit , nisi re- ditus hominis istius ad statum pristinum , ut patet ex contextu.
102. Ad 2m, Neg. Mirum sane est et prodigio simile, quod omnes prorsus ea aetate eadem laborarint amentia , ut omnes sibi persuaderent se esse a daemone obsessos , seu ut placet Iahnio , a defunctorum animabus exagitatos (1). Sine tabulis et testibus , refragante praesertim Scriptura , horum nihil admittimus.
103. Obj. secundo. Jesus , Apostoli, et sacri scriptores non po- tuerunt voces , quae de daemoniacis sunt , in sensu proprio usur- pare. Etenim 1° Jesus et Apostoli docent , omnia ac peculiaria quaeque , quae ad homines referuntur , ab ipso Deo gubernari ; non potuerunt itaque ejus esse sententiae , ut crederent daemo- nes (sive animae defunctorum sive alii mali spiritus intelligan- tur) hominibus tot tantaque mala inferre , aut Deum talia per-
3° Unde denique didicit enmdein ho- minem cestro agitatum agros percur- risse et prcecipitem gregem dedisse , cum e converso iidem Evangelistae re- ferant, spiritus introisse in porcos, unde grex universus in mare periit , homo autem consedit ad pedes Jesu suis ves- tibus indutus suaeque mentis compos? 4° Nonne a vero admodum distat, qnod ad unius vel , si placet, duorum homi- num incursum bis mille porci in mare sese praecipites dederint, cum vix de paucis id credibile esse posset? Tales porro sunt sapientissimi isti critici , qui ne praeconcepta judicia abjiciant, ejus- modi absurda proferre non verentur; et Jahn ipse eos alacer ac morigerus exscribit !
(1) Ita plane arbitratur Jahn , auc- toritate ductus Josephi , qui De bello Judaico, Iib. vn, cap. 6 , § 3, scribit : Tec ycce, KctXouptvtt t\ 'ui/xovtu, rxuTct £t irovqpar (trrtv ctvh-pu7rav 7ritvftetTct , role ^eSo-tv ttrc^ucfttvct , id est , Nam quce dce-
T. III.
monia vocantur, hcec malorum homi- num spiritus sunt. Hujus quidem opi- nionis meminit S. Joan. Chryst. Hom. cit. in cap. 8 S. Matth. Sed hsec nonnisi privata et paucorum opinio fuit , neque unquam universalis aut popularis facta est. Quare vel ab ipsis rationalistis rejici tur. SaneWegscheider, § io4, n. a, scri- bit : Sed ea sententia quam nuper denuo protulit. 1° Jahn , dcemones in N . T. commemoratos ab Angelis malis et a diabolo esse probe distinguendos , ac fuisseproanimis morluorum hominum improborwn habitos , vel uno quidem N. T. dicto probari nequit. Vid. H. A. Schott Pr. Sententia , quce nuper fuit propugnaia de iis naturis , quce in lib. N. T. frctifjtovts audiunt , ab Angelis malis et satana prorsus distinguendis, examinatur , 4° Jenae 1821. Attamcn Dr. Paulus in opere Das Leben Jesu , seu , Vita Jesu Christi , lib. 1 , p. 2 1 7, similem illius sententiam professus est. Cfr. Maldonat. in cap. 8 S. Matthan.
4
50 TRACT. DE DEO CREATORE.
mittere; quia 2° haec de daemoniacis opinio ex idololatria orta est , in qua dii ccelestes mundi administrationem spiritibus in- ferioris ordinis et defunctis quoque animabus reliquisse dice- bantur. 3° Quod si Jesus non diserte edixit , dsemoniacos non aflligi a dsemonibus , sed morbo laborare , item nec diserte edixit daemoniacos non laborare morbo naturali , prout Sadducaei con- tendebant , aut non a daemonibus , id est , ab improbis anima- bus defunctis , ut Pharisaei praedicabant , sed a diabolo vexari , prout contendunt , qui nostra liac aetate asserunt daemoniacos fuisse a diabolo obsessos. Jesus autem 4° neutrum diserte edixit, quia quaestio haec ad pathologiam spectat , quam enucleare me- dicorum est. Apostoli vestigiis magistri institerunt , nisi mutatis adjunctis , quibus Joannes et Paulus in Minori Asia permoti sunt , ut a verbis , quae alias de daemoniacis usitatae erant , abstinerent ; 5° quanquam hujus opinionis oppugnatio in illis regionibus , in quibus adhuc vigebat , vix quidquam profuisset , aut saltem Je- sum et Apostolos in prolixas disputationes detraxisset , et a prae- dicatione eos avocasset (1), Ergo.
104. Resp. Neg. antec. Ad lm probat. Dtst. Si dasmonum obsessio cum divina providentia conciliari non posset, conc^ si possit conciliari, neg. Posse autem apprime conciliari, evincimus 1° ex facto. Dantur enim ex dictis in probationibus veri daemo- niaci ; ergo daemoniaci conciliari possunt cum divina providentia. 2° A simili : divinae providentiae non repugnat permittere , ut daemones hominibus noceant in bonis eorporis ac bonis externis , ut patet ex historia Job , imo ut homines inducant per tentatio- nes ad peccatum 5 ergo non repugnat , imo multo minus repugnat divinae providentiae permittere , ut hominum corpora perva- dant. 3° A jure : vel enim homines illi , quorum corpora daemo- nes invadunt, justi sunt aut peccatores. Si peccatores sint , potest Deus id permittere in pcenam ; si justi , ad ipsorum exerci- tationem et meritum.
105. Ad 2m, sive ad confirm. Neg. Sed provenit ex facto ipso , ut patet ex iis , quae in Scripturis referuntur sive Veteris si Novi
(1) Janh, Archceol. hiblica, § 197.
PART. I. CAP. V. DE DjEMONUM GUM HOMIMBUS COMMERCIO. 51
Testamenti. Hebrsei profecto ex idololatria hanc opinionem non hauserunt. Quod additur de defunctis animabus , si quidem ali- quando viguit ejusmodi opinio, non fuit nisi paucorum.
106. Ad 3m, Neg. Satis enim diserte Cbristus edixit dsemonia- cos affligi a dsemonibus , sive cum ipsis praecepit , ut exirent a corporibus , qu8e obsidebant , eisque praecepit , ne amplius in ea ingrederentur (1) ; sive cum praecepit eis , ut tacerent (2) ; sive cum eis comminatus est (3) \ sive demum , ne singula prosequa- mur , cum eis permisit , ut ingrederentur in porcos (4) ; quo qui- dem uno facto evidentius ostendit Sadducaeis , dari reipsa spiritus, a quibus homines exagitarentur , quam alio qualicunque argu- mento (5). Quod si his non cedunt neolerici biblici , nescio qui- bus demum cedant.
107. In eo vero quod adversarii subjiciunt : qui nostra cetate contendunt a diabolo vexari dcemoniacos , sese admodum impe- ritos ostendunt ; quum nunquam ad haec ferme tempora quispiam negaverit , daBmoniacos a diabolo vexari ; ipsi tamen hanc uni- versalem et constantem sententiam traducunt velut peculiarem temporis nostri opinionem.
108. Ad 4m, Neg. gratuitum et falsum suppositum, utconstat ex dictis ; item negamus , ut ex dictis liquet , Joannem et Paulum in Asia minori viam iniisse ab ea longe diversam , quam Christus et Apostoli tenuerunt. Haec enim figmenta ac somnia sunt adver- sariorum , qui reipsa hac semper oberrant chorda , quod nempe dasmoniaci ab aegrotis aut insanis non discrepent.
109. Ad 5m, Neg. Congeriem harum assertionum , quae nul- lum aliud fundamentum habent praeter praeposteram adversario- rum opinionem. Jesus praeterea et Apostoli nunquam disputarunt, sed divinam proposuerunt doctrinam omnibus credendam , quam signis confirmabant. Si qui essent qui non acquiescerent , illos prorsus dimittebant. Perviam enim auctoritatisincedebantj non autem disputationum ; has quippe haareticis reliquerunt.
(1) Marc. ix, 14. Luc. vm , 3a.
(2) Marc. 1, 34; Lnc. iv, \U (5) Cfr. Maldon. in cap. 8, Matth.
(3) Marc. 1, 25, 43 ; iii , 12, etc. v. 3i.
(4) Matth. vni, 32; Marc. v, i3;
52 TRACT. BE DEO CREATORE.
110. Obj. tertio. 1° Nullum occurrit symptomaindaemoniacis, quod medici non animadvertant in melancliolicis , epilepticis , furiosis et amentibus (1). 2° Petrus de Abano ex fide cujusdam medici refert, mulierem quamdam illiteratam melancholicam latine locutam fuisse , et quidem concinne ; at simul ac mentis compos iterum est facta , dicendi facultatem omnino amisit (2). Idem refert Pomponatius de alia femina eodem morbo laborante , quaeque diversa idiomata loquebatur (3). Hinc 3° fit nulla dari certa signa ad secernendos veros daemoniacos ab imaginariis , et 4° frequens proinde deceptio contingit. 5° Experientia ipsa docet daemonum occursationes ibi plerumque contingere , seu praedi- cari , ubi major hominum ignorantia majorque viget superstitio ; et ubi fervidiores exorcistae sunt , ibi frequentiores inveniuntur obsessi. 6° Nec aliter fieri potest, cum Christus per passionem suam omnem daemonibus potestatem ademerit , prout ipse testa- tur , Joan. XII , 31 , dicens : Nunc princeps hujus mundi ejici- tur foras. Ergo.
111. Resp. ad lm, Neg. Siquidem plura occurrunt in veris dae- moniacis signa, quas in suis lunaticis , melancholicis aut epilepticis haud reperient medici utut peritissimi , quaeque indicantur in Bituali Rotnano (4) , ac fusius recensentura theologis , ex. gr. si non unum aut alterum verbum proferant, sed diu sapienterque ignotis linguis loquantur , aut ignota lingua loquentem perite intelligant ; si occulta et remotissima pandant , quae ab ipsis sciri
(1) Itaquidem Joan. Bapt. Sylvati- borantibus dignoscantur. Quod qnidem
cus in opere : Institutio ntedica de argumentam fuse prosequitur , nec
iis , qui morbum simulant , deprehen- quidquam intentatum reliquit , ut
dendis, cap. iy,Francof. adMoenum, finem suum obtineret.
1671 , qui , etsi aperte ac directe non (2) Arist. Probl. 3o select. probl. 1.
inficietur daemonum obsessiones , atta- (3) De incant. cap. 10.
men sub obtentu exaggerandi difficul- (-4) Tit. De exorcizandis obsessis ,
tatem , quae inest in detegendis simula- ubi inter cetera documenta istud ha-
tisdaemoniacis,omnia, quotquot potest, betur : In primis ne facile credat
congerit argumenta , ut demonstret ( exorcista ) , aliquem a dcemone ob-
nullum signum certum dari , quo veri sessum esse; sed nota habeatea signa,
daemoniaci a simulatis , seu morbo la- quibus obsessus dignoscitur ab iis ,
PART. I. GAP. V. DE D^MONTJM CUM HOMINIBUS COMMERGIO.
53
nulla ratione naturali potuerint ; si vires supra naturam osten- dant , ut ingentia pondera attollere , per aerem volitare , prae- cepta tacita ac praesertim mentalia intelligere , etsi distantibus in locis sit exorcista , ut nec videri a daemoniacis possit vel au- diri , etc. (1). Addendum praeterea est , 1° quod , etiamsi nullum signum seorsim sumptum per se sit omnino certum , tamen cum plura concurrunt , haberi possit certitudo moralis. 2° Etsi , quoe signa habentur in obsessis Evangelii , non essent per se cer- tissima , eos tamen obsessos fuisse credendum esset ex auctoritate scriptoris sacri. 3° Quod signa solide probabilia sufficiant , ut quis exorcizetur , prout contingit in morborum cura.
112. Ad 2m, Dist. Qui tamen ex aliorum fide nec tamen sa- tis firma ea referat , conc; idonea auctoritate innixus , neg. Quod si Pomponatius se oculatum testem exhibet , nihil tamen deter- minati refert , quomodo scilicet , per quantum tempus , cum quanta grammaticarum legum integritate id ab illa muliere fac- tum fuerit , et an praeter naturalia ^ supernaturalia remedia in
qui vel atra hile , vel morbo aliquo laborant. Signa autetn obsidentis dce- monis sunt ignota lingua loqui pluribus verbis , vel loquentem intelligere ; dis- tantia et occulta patefacere ; vires su- pra astatis seu condilionis naturam ostendere ; et id genus alia, quw cum plurima occurrunt , majora sunt in- dicia , ete.
(1) Curtias Sprengel , profess. in Univers. Hall. in opere : Storia pram- matica della medicina , tradotta dal tedesco , tom. \i , § 23 et seqq. Venet. i8i5, plures recenset medicos , qui adversua Wierum insurrexerunt ad ad- struendam veritatem obsessionum das- moniacarum , cujusmodi inter ceteros sont Geor. Pittorius , Guill. Adolphus Scribonius , Thomas Erastus , Joan. Matth. Durastante Maceratensis , ipse Paulus Zacchia primus auctor seu pa-
rens Medicince legalis , Hieronym. Cardanus , Ambros. Pare, Joan. Lan- gius, Livin. Lemnius, Joan. Bodinus , aliique perquam multi eliam inter re- centiores tum Catholicos tum Protes- tantes. Etsi vero Sprengel tum ibi tnm tom. x, § i57 et seqq. rideat sper- natque omnes daemoniacas operationes , nonest tamen cur propterea moveamur ; hic enim incredulus auctor, ut pluri- mum eas narratiunculas , quae ad hanc quaestionem spectant , mutuatur ex Bibliotheca univers. Qermanica , quam alibi diximus non fuisse sub finem saeculi superioris nisi instrumentum ad incredulitatem omnisque generis im- pietatem convehendam ; cfr. idem op. cit. tom. x , § i57 , ubi sententiam suam significat circa curationes prodi- giosas , omnia vera ac falaa permis- cet , ut miracula omnia e medio tollaL
54 TRACT. DE DEO CREATORE.
subsidium vocata fuerint (1). Fieri enim potest , ut aliquis possit eodem tempore obsessus esse a daemone , et morbo melancholico laborare. Nam melancholia dicitur balneum diaholi.
113. Ad 3m, Neg. Recolantur nuper dicta in resp. ad primam difficultatem.
114. Ad 4m, Dist. Ex defectu prudentiae ac peritiae in signis cer- tis ac dubiis distinguendis , conc; debita peritia adhibita ac ne- cessaria prudentia , quali opus est in re tantimomenti , neg. (2). Attamen non ita facilis est deceptio ; et , si interdum etiam pru- dentes decepti sunt , quid inde ? Debemus ne ideo negare , quod Scriptura testatur? An , quia spuriis nummis et cauti homines quandoque decipiuntur, ideo veri nummi nulli sunt?
115. Ad 5m, Neg. Nam quovis tempore ejusmodi infestatio- nes contingunt y ut ex certissimis documentis constat , quaeque in dubium revocari nequeunt, quin omnes sanioris critices re- gulae abjiciantur (3).
116. Ad 6m, Neg. Ad probat. Dist. Princeps hujus mundi ejicietur foras per fidem e credentium animis, ut exponit S. Au- gustinus (4) , vel per destructionem idololatriae , conc ; per dae- moniacorum cessationem , neg. Alioquin quomodo idem Christus de discipulis post resurrectionem suam dixisset : In nomine meo dcemoniaejicient? Quomodoper Apostolum Petrum, Act. V, 16, vexati a spiritibus immundis liberati perhiberentur? Quomodo ibid. XIX, 12, spiritus nequam egrediebantur , cum deferrentur sudaria et semicinctia Pauli ? Ubi , narratur, quod pariter cum quidam exorcistae judaei expellere vellent daemones in nomine Domini Jesu , quem Paulus praedicabat , respondens autem
(1) EnYerba Pomponatii, loc. cit. : turno delle LammieAih. n , cap. 9,
Verus sum testis , quod Galgerandus , § 6.
medicus tempestate nostra celeberri- (2) Cfr. Bergier , Dict. Theol. art.
mus in urbe nostra Mantum , uxorem Demoniaque.
cujusdam Francisci Magreti sutoris (3) Vid. Eduar. Corsini , Instit.
tali morbo (atrce bilis) laborantem philos. tom. iv , disp. 11, cap. i.n. 3.
(loquebatur enim secundum diversa (4) Tract. lii in Joan. n. 7 et
idiomata ) curavit , etperfecte. Sed cfr. seqq. de his Tartarotti , Del congresso not-
PART» I. CAP. V. DE DjEMONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO. 55
spiritus nequam , dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio ; vos autem qui estis ? Et insiliens in eos homo, inquo erat dcemonium pessimum.. invaluit contra eos , ita ut nudi etvulnerati effuge- rent. Quorsuni demum in Ecclesia exorcistatus institutus?
117. Dices : 1° Exorcismi perniciosi sunt, eo quod superstitio- nem et credulitatem fovent. Quod 2° si reipsa daemones possent hominum corpora invadere , vix aliquis immunis esset ab ejus- modi infestatione. Demum 3° intelligi nequit, qua ratione dse- mones possint ita corpus invadere , ut adinstar animae illud mo- veant et ad operandum impellant. Ergo.
118. Resp. Ad lm, Neg. Quin potius, etiam in adversariorum hypothesi de loesa phantasia , valde conferunt ad eam corrigen- dam (1).
119. Ad 2m^ Dist. Si daemones non subjicerentur divinae pro- videntiae, trans.; secus, neg. Scimus enim absque divino nutu eos nec potuisse in porcos ingredi.
120. Ad 3m, Resp. 1°, trans. Etsi enim id daremus adversa- riis , contra facta ignorantia nostra nihil efficit. Resp. 2°^ Nega- mus adinstar animae daemones agere in corpora ; anima enim est principium intrinsecum nostrarum operationum , daemon extrin- secum (2).
(1) Cfr. Bergier, Dict. Theol. art. tulus : Geschichte Besessenen , etc. Demoniaque. seu , Historia de obsessis recentiorum
(2) Cfr. Calmet , Dissert. de obsi- temporum , Justini Kerner , cum ani- dentibus et possidentibus corpora dce- madversionibus L. A. Eschenmayer , monibus , praemissa ejus comment. in circa possessionem et magiam , Karls- Evang. S. Lucae. Nec omittendusS. Th. ruhe i835 , cum privilegio regis Wiir- qui p. I , q. iii , a. 2, ostendit dae- tembergensis , inquo auctores isti Pro- mones in animam obsessi directe non testantes , certissimis eventis seu factis agere , sed solum indirecte ; observat recentiorum temporum productis , os- enim non posse Angelum ( ideoque et tendunt possibilitatem et realitatem ob- daemonem ) movere voluntatem nisi ab sessionum , efficaciam exorcismorum exteriori , per modum suadentis , et et invocationis SS. nominis Jesu, ora- per concitationem passionum , ut ipsc lionis et fidei , et ( quod magis mireris loquitur , tum ibid. in corp. tum in in auctoribus protestantibus ) neces- resp. ad am. Sed nec omittendum est, sitatem confessionis peccalorum ad eo- non ila pridem opus prodiisse , cui ti- rumdem veniam obtinendam. Moderna
56
TRACT. DE DEO GREATORE.
PROPOSITIO II.
Jure merito leges sancitce sunt adversus superstitiosa cum dwmone commercia.
121. Nonnulliinteripsos Catholicos contenderunt, omninonon dari realis magiae existentiam aliaque superstitiosa cum daemone commercia, ex. gr. divinationes, sortilegia, incantationes , phil- tra , aliaque ejusmodi , quaefuse ac late persequuntur, qui de dae- monologia pertractarunt (1); alii inter eosdem Catholicos saltem in dubium haec superstitiosa commercia revocarunt. Ex istorum sententia , cui increduli accesserunt y quaecumque de supersti- tiosis ejusmodi commerciis dicuntur , repeti debent vel ab igno- rantia rerum physicarum , vel ex facinorosorum hominum quo- rumdam vafritie yel phantasiae ludibno , praesertim quae de congressu cum daemone , de sagis et lamiis vulgo circumferuntur, vel demum a scelestis quorumdam conatibus (2).
philosophia , inquit Eschenmayer, huic sententice de molimine et machinatio- nihus spirituum in mundo humano et de efficacia orationis et fidei adversus eos propitia non est ; et sub prcetextu quod obsessiones cessaverint , et debeat modus imponi abusibus , tollit bonum usum. Deinde pergit argumentis ex intima philosophia petitis ostendere ea- rumdem obsessionum veritatem , om- nesque disjicit diflicultates , quas oppo- nunt adversarii ex idea fixa , simulatione, nervorum anomalia etc. acumine phi- losophico- christiano. Aliud praeterea opusculum in lucem emissum est hoc ipsoanno (i835), cuilitulus. : Lapsus et redemptio , seu opera satance et Ec- clesice potestas ; in quo thema Kerneri et Eschenmayeri ad sensumcatholicum evolvitur argumentis theologico - dogma- ticis ; cfr . Schweizerische Zeitung, etc.
seu Helveticos ephem. eccles. 5 decemb. i835 , pag. 859.
(1) Diversas magise species enumerat inter alios Bergier , Dict. Theol. art. Magie. Plura de his congesta reperies in opere Mallens maleficorum , Henrici Institoris et Jac. Sprenger, Ord. Praed. In eadem collectione continentur plures aliorum auctorum tractatus de eodem argumento , vol. 3 , in-4°, Lugd. 1669«
(2) Inter ceteros cfr. March. Scipio MafTei in duobus operibus,quorum priori titulum fecit Arte magica dileguata , alterum vero inscripsit Arte magica annichilata , de quo auctore vid. Ni- colai , Soc. Jesu , Dissert. e lezioni di sacra Scrittura , tom. viii , lez. vn, sul libro delfEsodo , Firenze 1763. Sic Tartarotti, Del congresso notturno delle Lammie , Rovereto 17495 q1" tanien non videntur impugnasse nisi artem
1'ART. I. CAP. V. DE DiEMONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO.
57
122. Communis tamen sententia, quaeque, spectatis ipsiusfun- damentis , certa videtur , ita ut absque aliqua temeritatis nota in dubium revocari nequeat, docet talemdaricommerciiexistentiam, quas nitatur pacto sive expresso sive tacito cum daemone (1). Ceterum antequam hujus sententiae fundamenta exhibeamus , notandum est nos non defendere artem magicam proprie dictam, nec congressus Sabati cum Diana ( quorum fides a canonibus potius reprobatur), nec negare nos plurimas hac in re illusiones iuisse, imo ut noxiam reprobare nimiam inhis credulitatem. Jam vero in dubium vocari non posse , quin sic expositse communi sententioe solida fundamenta sint, facile evincimus.
123. Etenim ipsi favent argumenta intrinseca et extrinseca validissima. Ac primo quidem argumenta intrinseca sunt ipsa
magicam proprie dictam , aut noctur- nos lamiarum congressus ; alii vero ul- terius progressi sunt.
(1) Cfr. Martin. Delrio , Disquisit. magic. lib.'n , q. i et seqq, Quod qui- dem opus variam plane diversis tem- poribussubiitfortunam. Quumin lucem prodiit , adeo sibi eruditorum suffragia conciliavit , ut non solum Catholici , sed ipsi Protestantes ipsum adsciverint tanquam normam processuum contra sagas, ita ut amare conquereretur Christ. Thomasius circa annum 17 12, et scri- bere non dubitaverit : Pene omnes jn- risconsulti protestantes hunc auctorem exscribere solent ; quae res maxime dam- nanda illi videtur , quod Delrio Lu- therum et Lutheranos ac reformatos cum impudentia et virulentia maxima traducit ; vid. Thomasii opus De orig. processus inquisitorii contra sagas , § 81 , nec non De crimine magice , § 2 1 , 45 , 49- Deinde adversarios quam- plures tum inter Catholicos tum inter Protestantes nactum est. Nunc vero cum
Thiers. Traite 1712 , tom. 1, et liv. 111 , ch. 1
tom. 11 , liv. vi , etc. qui semper satis criticum se magis
pluribus aliis ejusdem argumenti scrip- tis jacet. Cfr. praeterea Joan. Bapt. des superstit, Paris liv. 11 , ch. 4 et suiv. et suiv. ; P. Le Brun, Hist. critiq. des pratiques superst. Paris 1702, tamen non
exhibet. Protestantibus multo quam Catholicis , ut fatetur Wierus , persuasum erat de hoc hominum cum daemonibus commercio. Cfr. in Apolo- getico, §4? Pag* $82. Nec desunt ex recentioribus qui eidem sententiae ad- haereant , inter ceteros Eschenmayer, in opere cui titulus Religions philosophie , seu , De philosophia religionis , Tu- bingae 1822 , § 86 et seqq. ; Meyer , Blatter fur hohere TVahrheit , id est , Folia pro suhlimiori reritate, Samm- lung. ( collectio) vii, pag. 2o8etseqq. Frankf. 1826 ; Knapp. Korlesung uber den evangelischen Glauben , id est , Prcelectiones de fide evangelica, pag. 395 et seqq. Halae 1827.
58 TIUCT. DE DEO GREATORE.
rei , de qua agitur , possibilitas; data enim semel daemonum exis- tentia eorumque malefica indole , quid impedit , quominus ipsi , Deo sic permittente, pacta ineant cum pessimis hominibus ad eorum perniciem , ac mirabilia operentur ! Tum ejusdem verisi- militudo , spectata cupiditatum vi ac in malum proclivitate , ex quibus tales superstitiones originem suam capiunt. Argumenta vero extrinseca sunt , 1° quse in Scripturis leguntur de magis , veneficis, pythonibus , etc. ex. gr. Exod. VII et VIII , ubi referun- tur mira patrata a sapientibus et maleficis Pharaonis , qui per incantationes oBgyptiacas et arcana qucedam fecerunt similiter ac fecerant Moyses et Aaron (1) ; tum I Reg. XXVIII, ubi En- dorea pythonissa exhibetur exercens necromantiam (2). Sic in Novo Fcedere, Act. VIII, mentio fit de Simone mago samaritano, qui multo tempore magiis suis urbes integras ludificaverat , ut preeterinittarn Elymam magum , quem , Act. XIII , Paulus excae- cavit; ibid XVI, 16, sermo est de puella habente spiritum py- thonem, quaeque ejus ope artem divinatoriam exercebat, quae species magioe est (3). 2° Consensus universalis, qui apud omnes populos viguit, cui non solum vulgus imperitum, sed et ipsi phi-
(1) Gericus in Comm. inbunc loc; Eichborn , qui in Comment. de M-
Leng, Defense de la relig. toin. v, gypti anno mirabili, in Commentat.
pag. i/{t j Clark. in opere ejusd. ti- Societ. reg. scient. Gottingce recent.
tuli, tom. m,p. 3goet tom. Hi operis: vol. iv , impudenter veritus non est
De Vexist. et des attributs de Dieu, eamdem artem circulatoriam Mosi ad-
pag. 137; Stackouse , Traitk complet scribere , dum coram Pharaonevirgam
de Theologie sptcul. etc. tom. 1 , pag. projecit, quae in serpentem conversa est.
391 , pro certo habent ibi agi de vero (2) Quod accurate notavit ipsemet
daemonum commercio et diabolica ope- Vandale , qui lib. De divinationibus
ratione , innixi potissimum verbis Deut. idololatricis , cap. 9, scribit : Non
xiu, 1 et seqq. et Matth. xxiv , 24, solum ita fuit ista iyyete-rpiuvS-of ,
qui profecto superstittosae credulitalis dum respondebat scilicet ; verum et
argui non possunt. Hanc pariter dia- niaga ex illorum numero , qui se mor-
bolicam operationem admittitCar. Ro- tuos ex sepulcris excitare atqueinlucem
6enmuller in scholiis ad hunc loc, ubi reducere prwtendunt.
non solum rejicit Michaelis aliorumque (3) Cfr. Baltus , Suite de la reponse
interpretationem , qui arti magorum a Vhistoiredesoracles , ire part. ch. i/{,
hic relata adscribunt , sed confutat ubi ostendit certissimis documentis, tum
PART. 1. CAP. V. DE D.SM01U7M CTJM IIOMINIBTJS COMMERCIO.
59
losophi fidem adhibebant (1). 3° Auctoritas gravissimorum scrip- torum, qui non tantum artis magicse mentionem faciunt, sed insuper ejusdem originem aperiunt. Eusebius , Prcep* evang. lib. V, capp. X et XI , haec scribit : Jam vero non alios ab initio malefico3 artis magistros quam ipsamet egregia numina fuisse constat. Qui enim isthwc homines aliter nosse potuissent } nisi dasmones iis res ipsi suas aperuissent, et quibus quisque vincu- lis constringantur , indicassent ? Quod confirmat testimonio Por- phyrii, qui in opere De oraculis haec scribit : Neque tantum instituti sui rationes , aut cetera , quce a nobis commemorata sunt* verum etiam , quibus ipsi (dii) rebus aut delectentur , aut vincianlur , imo quibus etiam cogantur, indicarunt^ etc. (2). Ita pariter S. Augustinus, De doctrina christ. commemorat con- sultationes et pacta quosdam significationum cum dcemonibus placita atque foederata , qualia sunt molimina magicarum ar- tium (3), et alibi passim. S. Hieronymus praetereain vita S. Hi- larionis refert virginem a philtro liberatam (4).
ex sacris tum ex profanis anctoribus depromptis , vocem pythonem designare eos , qui spiritu diaboiico edocti dicun- tur , et artem divinatoriam , qnae magiae species est , exercebant. Sane vocem hebraicam 3lN qua utitur Moses Lev. xx, 27; Deut. xviii, 11 , nec non Isaias xix , 3 , constanter lxx verte- runt iyyuo-TftftvB-ov? , seu ventriloquos, at significatione diversa ab ea , qua nos eamdem vocem usurpamus , sed ad de- signandos homines daemoniaco spiritu agitatos; utpatet ex Plutarcho , lib. De defect. oracul. et Hesychio , qui vocem iroS-av , in suo Diction. reddit iyyua- Tpiftv$-os ; sic pariter Suidas : 'Eyyua- TftftvS-os, ov vvv wvS-avu KuXova-t. Nul- lum proinde dubium esse potest , quin per illam puellam in Actis significetur personnae spiritu daemoniaco correpta seu agitata.
(1) Gfr. Bergier, Dicf. art.cit.; Baltus,
Dkfense des SS. Peres, Hv. 111 , chap. 11 et suiv.; Cudworth. Syst. intell. cap. 5, § 1 , pag. 82 et seqq.
(2) Lib. cit. sub finem, cap. 10:
Ku) ftVjV O^t C^lcfua-KUXot TV}S XOtKOTt-
%vov yotiTtlaf , uvtoi ytvrpaTot oiytvutot S-fot KUTta-Tvja-uv' iro&tv yctp etvB-pa7rot? TttvTct wctpqv ilcYtvcii f t) tuv outftovav
CtVTUV TOt TTlfl tctvTav t%tt7TCVTaV, KCtt
tovS KUTuatTftovS kut «AA^Aa)» tfyyo- ftvKOTavj Et cap. 11 initio : Ov ftevov
t\\ TV,V TToXtTtlUV CtVTCiV CtOTOt ftlftV.VV- KCtTt, KUl TCt uXXU TCt tlfi}fttVU' uXXX KCtt TlO-t ftUlQOVCl , KCtt K^UTOVVTUt , vTTtjyo-
otva-uv , Kcti Tta-tv uvuyKuL^ovTut. Aliaquc plura in eamdemrem tum captibus cit. tum in seqq. congerit Eusebius ex an- tiquorum testimoniis , quae ibidem re- coli possunt.
(3) Cap. xx , n. 3o et seqq. edit. Maur.
(-4) Num. 21 , edit. Vallarsii. Ibid.
60
TRACT. DE DEO GREA.TORE.
124. His praemissis , quibus opponi non potest nisi insipiens pyrrhonismus aut effrenis impudentia , gradum facimus ad bre- viter adstruendam veritatem nostrae propositionis adversus incre- dulos et Ecclesiae Catholicae hostes.
125. Leges illae jure meritoque sancitoe dicendae sunt , quse homines coercent ab immani ac nefario scelere , seu potius pe- renni scelerum ac .flagitiorum fonte ; tales porro sunt leges latae sive in Scripturis a Deo ipso , sive ab Ecclesia adversus magos , maleficos aliosque diversas superstitiones exercentes. In Seriptu- risenim , Exod. XXII, 18, Deus ipse praecepit populo suo : Ma~ leficos non patieris vivere ; ac rursum , Lev. XIX , 31 : Non declinetis ad magos , nec ab ariolis aliquid sciscitemini ; item ibid. XX, 27 : Yir sive mulier , in quihus pythonicus vel divi- nationis fuerit spiritus , morte moriantur ; et apertius etiam Deut. XVIII, 10 : Nec inveniatur in te , qui lustret filium suum aut filiam , ducens per ignem y aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria , nec sit maleficus nec incan- tator y nec qui pythones consulat, nec divinos , aut qucerat a mortuis veritatem. Consonat Ecclesia , ut patet tum ex diversis legibus , quae in jure canonico occurrunt , inter quas celebris est constitutio Innocentii VIII data anno 1484 (1) , tum ex Consti- tutione Sixti V, Cceli et terrw creator^ in qua eos damnat^ qui sortilegiis et superstitionibus non sine dosmonum saltem occulta societate aut tacita pactione operam dare non verentur ; et paulo infra vehementius illos urget, qui eiiam expressa cum diabolopac- tione nefarias magicoB artis incantationes adhibent. Hanc artem damnavit etiam Gregorius XV, in Constitutione Omnipotentis Dei.
126. Si enim admittitur, quae undique patet , veritas seu rea- lis existentia istius diabolici commercii , tunc nulla dubitatio su- peresse potest de justitia ejusmodi legum, quibus atrox adeo cri- men compescitur. Si vero superstitiones istae in sola vulgari opinione . in emotae phantasiae ludibriis existere censentur , rur-
vero plures alias maleficiorum dissolu- (1) Cfr. Bullar. roman, Caroli Coc-
tionescommemorat. Cfr. S. Thom. 2, 2, quelines , tom. 111 , pag. 190, Romae q. 95 , a. 4 , et ibid. q. 122 , a. 2 , ad 3. 1743.
PART. I. CAP. V. »E DJEMONUM GUM IIOMINIJBUS GOMMERGIO. 61
sum inde apparet earumdem aequitas legum , quibus nefarii au- sus et conatus compescuntur facinorosorum liominum , qui tale diabolicum commercium pertentant , vel sibi arrogant cum in- genti tum religionis tum societatis pernicie. Dixi religionis , quia ut plurimum polytheismo atque idololatria se polluunt , qui ejus- modi superstitionibus dant operam , a quibus magia cum suis surculis originem primam habuit ; dixi societatis , quia pariter ut plurimum ad raalura finem , seu ut noceant , qui ejusmodi artis exercent , seu potius exercebant ; tum etiam quia ignoran- tia , credulitate , terroribus popularibus abutuntur seu abuteban- tur ad populos in re gravissima decipiendos ac perturbandos. Inde profluxerunt etiam leges civiles tum apud ethnicos tum apud Christianos , quas Protestantes ipsi retinuerunt ad ejusmodi de- licta plectenda (1). Quacumque proinde ex parte spectentur ejus- modi leges et in qualibet hypothesi , constat nonnisi sapienter ac jure eas fuisse constitutas.
DIFFICULTATES.
127. Obj. primo. Leges , quae nullum objectum reale habent, inanes prorsus sunt ac perniciosae. Tales vero sunt leges latae ad- versus magiam ac varias ejus species , tum praesertim adversus sagas ac lamias ; quibus 2° factum est , ut per tot saecula super-
(1) Quin singulas leges contra ejus- moribondo impero. Has omnes leges
modi delicta olim latas recenseamus , contra magos, veneficos, etc. coliigit
satis sit afferre, quae Caj. Filangieri in Jos. Maria Maraviglia in sua Pseudo-
opere La scienza della legislazione , mantia veterum et recentiorum explo-
tom. iv, cap. 45 , circa finem, decla- sa ; Tartarotti in appendice ad opus
mantis in modum , ut solet, scribit : suum Congresso notturno dellelammie;
Io non parlo dellepene,chesitrovano in respons. ad Reginaldum Carli prof.
minacciate contro la magiaed il sor~ patavinum ostendit leges ejusmodi in
tilegio. II comune dritto ci offre su maleficos latas ab ./Egyptiis, Graecis at-
quest3 oggetto leggi di sangue e di que Romanis fuisse , idque evincit auc-
fuoco. Le leggi principali della mag- toritate Ern. Floerkii , in opere De
gior parte delle nazioni europee non crimineconjurationisspirituum^c.g ,
hanno di che invidiare riguardo a § 2 , 3 , et Justi Lipsii , in excurs. in
questo punto la ferocia di quelle del Taciti Annal. 1. 11 , § 32.
62 TRACT. DE DEO CREATORE,
stitiones alerentur ac insani , turpissimis nefariisque facinoribus ansa et occasio praeberetur. 3° Innumeras prope innocentes vic- timas ferrum aut rogus ubique fere locorum ad plura saecula ab- sumpsit (1) 5 4° quae quidem mala ulterius prolata fuissent , nisi philosophica lux afFulsisset , quse demum regnum illud diaboli- cum, cujus formam historiamque omnes fere gentes sibi invicem communicaverant , destruxit , ac 5° revocavit ad quamdam ma- lorum et pbysicorum et moralium congeriem , quibus virtus nostra varie tentatur atque exercetur, 6° monuitque , ut qui- vis Christianus non malum genium extra se positum quaerat, sed in suo animo , id est, in suis pravis cupiditatibus , quae rectae rationis imperio non obtemperent, illum agnoscere haud dubi- tet. Ergo.
128. Resp. ad lm, Dist. Id est, objectum verum aut saltem ut tale apprehensum seu reali aequivalens, conc, verumtantum , neg. Interdum enim, ut experimento constat, erroneae opiniones innumera prorsus mala pariunt aeque ac verae et reales. Quot mala non peperit Anabaptistarumex. gr. , Antinomianorum alia- rumque sectarum fanatismus , conceptus sive ex praepostera Scripturarum interpretatione, sive ex apprehensis falsis revela- tionibus aut inspirationibus ? Nemo est , qui laudibus non com- mendet leges datas ad ejusmodi perniciosos fanaticos coercendos. Cum igitur eadem occurrantin casu nostro , jure arguimus sapien- ter constitutas leges fuisse ad facinora , quae exinde oriebantur ,
(1) Si fides habetnr Moshemio in mae , inquam , ut observat Spedallieri
Hist. scient. in Marca Brandehurg , in sua Analisi delV esame critico del
pag. 436, in solo electoratu trevirensi sig. Nic. Freret , cap. io, art. 9,
paucis annis accusati maleficae supersti- § 5, ne unns quidem morte mulctatus
tionis et mulctati sunt 65oo homines. esl ob ejusmodi delicta. In Rorna ,
Christ. Thomasius in opere De cri- inquit , non si e mai bruciato alcuno
mine magicB , § 2 , 6 , 46 , 47 •> ^a" Per accusa di stregoneria , come piu
tetur longe communiores fuisse penes volte e accaduto in Francia\ quod
Protestantes processus adversus sagas confirmat Bergier , Dict. theol. art. In-
confectos. Attamen Roma? , in hoc sci- quisition , inquiens Von n'en connait
licet , ut ipsi dicunt , superstitionis et aucun exemple a Rome, scilicet capi-
crndelitatis amplissimo domicilio , Ro- taiis poenae adversus hujusmodi reos.
PART. I. CAP V. DE D^MONUM CUM HOMINIBUS COMMERCIO. 63
compescenda ; et hsec quidem in hypothesi adversariorum , quam tamen rejicimus.
129. Ad 2m, Neg. Non enimex legibus ejusmodi superstitiones originem duxerunt, sed cum jamlonge lateque propagatae essent , ac publica privalaque res gravissimum detrimentum caperet , le- ges supervenerunt , ad haec mala aut delenda penitus , aut sal- tem eompescenda ; alioquin stulte omnino concludere deberemus, homicidia , furta , adulteriaque ac vitia cetera ex legibus contra eadem prolatis orta aut alta fuisse, iisque ansam aut occasionem praebuisse.
130. Ad3m, Dist. Ex pravo legum usu , trans., ex legibus ipsis , neg. Nec enim duo haec inter se commisceri possunt. Leges siquidem optimae interdum sunt , ast prave omnino in usum deducuntur sive ex judicum immoderato ardore ac praejudicio , sive ex per- versa earum intelligentia , sive ex quaestionum aut processuum , ut aiunt , defectu , sive quacumque alia de causa , ex cujusque aetatis praesertim moribus. Fieri proinde potuit , ut invalescente timore aut majoris mali formidine innoxii quandoque cum reis permiscerentur. Ut plurimum tamen , quod animadversione dig- num est , qui ad supplicium trahebantur , etsi solo imaginationis aestu laborarent , gravibus criminibus obstringebantur , de quibus longe facilius constare poterat.
131. Ad 4m, Neg. Frustra gloriatur philosophia, seu potius incredulitas , se lucem attulisse ad tenebras fugandas. His enim malis nonnisi vera religio occurrere potuit per divinas suas insti- tutiones , quibus has paganismi veluti reliquias omnino delevit , qu3B altas radices in populis egerant. Hos ipsa edocuit nihil dae- mones posse absque Dei nutu. Sane ecclesiastici viri primi ru- diores populos ab ejusmodi superstitionibus abduxerunt. Frideri- cus Spee Societatis Jesu omnium primus in Germaniae regionibus, ubi processus potissimum instituebantur adversus sagas , facem attulit , atque hunc non solum Catholici , sed ipsi Protestantes et philosophi secuti sunt (1). Sane antiquiores philosophos ceteris
(1) Cum Leibnitzius in Theodicea , Genev. 1768), vocasset Fridericum p. 1 , § 96 ( tom. 1 , opp. edit. Dutens Spee , Jesuitam , unum e prce&tantis-
64
TRACT. DE DEO CREATORE-
superstitiosiores ac magicis artibus maxime addictos fuisse , ut jam dictum est, novimus. Quare uni religioni christianae philosophi recentiores acceptam referre debent rectam judicandi formam , quam sibi tribuunt.
132. Ad 5ra, Dist. Per integram veritatis testatissimse destruc- tionem, conc; per moderatam discussionem , neg. Nempe philo- sophi isti et rationalistae obtendentes delere se prorsus velle reg- num diabolicum,ut ipsi loquuntur , ipsam dsemonum existentiarn negarunt contra biblica omnia documenta ac totius humani ge- neris consensum , atque contra traditiones non rudiorum tantum sed et cultiorum populorum. Id fecerunt quod alius quilibet , qui volens domum purgare , eam incendit.
133. Ad 6m, Dist. At perperam , conc. ; jure , neg. Longe me- lius quam rationalistae id praestiterint , divina revelatio quemvis
simis suce societatis... qui ex nobili Westphalici circuli stirpe oriundus erat, inque odore sanctitatis obiit , subdit § 97 : Excellentis hujus viri memoria eruditis etiam et sapientibus in pretio esse debet ob conscriptum li- brum, cui tituhim dedit : Gautio cri- minalis circa processus contra sagas , qui fuit magnopere celebratus, inque varias linguas translatus. A magno Electore Moguntino , Joanne Philippo Schroenbornio , eminentissimi Elec- toris hodierni. . . patruo , didici , hunc patrem , cum in Franconia esset , quando in magice diaboliccc reos ha- bitos igne sceviebatur , et complures ad rogum comitatus fuisset , quos ex con- fessionibus et perquisitionibus a se factis insontes omnes agnoscebat , adeo commotum fuisse , ut periculo , quod veritas patefacta tum temporis parie- bat , nihil territus , opus hoc conscri- bere statuerit ( tacito tamen nomine) , quod ingens fructus excepit , quodque
in hoc argumento illum ipsum Elec- torem... ab errore populari ad mitio- rem verioremque sententiam traduxit , cum is , simul atque regimen auspi- catus est, exustiones istas compescuis- set , in quo sequaces habuit duces Brunswicenses , ac denique potentis- simam aliorum Germanice principum statuumque partem. Frid. Bierlingius alter Lutheranus, de eodem P. Spee dis- serens : Inter singularia , inquit , sane referendum , circa ista tempora virum pontificice religioni addictum talia scribere ausum fuisse , quw hodie vix inter Protestantes ubique proferre licet homini candido et veritatis amanti , nisi illepidas murmurationes adversus se excitare velit. (Depyrrhonismo his- torico , cap. 4 •> § 5 , n. i ). Dixi primum fuisse P. Spee , licet enim ante ipsum P. Tannerus ejusd. Soc. in sua Theologia scholast. conatus fuerit ali- quod remedium tanto malo afferre j at vix aliquid profecerat.
PART. I. GAP. V. DE DiEMONUM CUM HOMINIBUS GOMMERCIO. 65
hominem admonuit , ut in se agnosceret omnium cupiditalum pravitatem ex culpa progenitorum inductam , quae omnium malo- rum veluti fons et radix nefaria est ; ast simul eumdem hominem docuit , diabolum tanquam leonem rugientem circuire quseren- tem , quem devoret (1) , se habere colluctationem non solum ad- versus carnem et sanguinem , sed etiam adversus principes et potestates , adversus mundi rectores tenehrarum harum , contra spiritualia nequitiw in cwlestibus (2) , docuitque modum ejus- mocli hostibus resistendi eosque vincendi. Neutra proinde veritas in dubium , nisi per summum nefas , revocari potest.
134. Inst. Usus saltem exorcismorum , qui in Ecclesia Catholica adversus incantationes viget, haud parum confert ad diabolicas superstitiones apud populos fovendas; ergo.
135. Resp. Neg. Sed confert potius ad hoc, ut populi sibi persuadeant , Dei omnipotentia et Christi meritis diabolica mo- limina coerceri. ln hypothesi autem adversariorum , juxta quam daemoniacse operationes non dantur , inserviunt exorcismi saltem ad corrigendam phantasiae perturbationem tranquillitatemque in animos inducendam. Sane apud Protestantes , qui profecto exor- cismos non solum non adhibent , sed contemnunt , multo magis invaluit opinio maleficiorum aliarumque daemoniacarum opera- tionum, quam apud Catholicos (3); idem dicatur de antiquiori-
(1) i Pet. v , 8. sione a simili assurdita» Lutero stesso
(2) Eph. vi, 12. non andb scevro da si vani pregiudizi
(3) PJacet hic afferre , quae Sprengel del suo secolo , di modo che ripeteva op. cit. tom. vi, pag. 68 et 69, his da diavoli quasi tutte le malattie , e verbis scribit : Verso il fine del se- s3 adirava contro qttei medici, che dicesimo secolo si trovarono a Frie- osavano derivarle dalle cause naturali deberg nel Brandeburghese , piu di (Luth. opp, p. xxn , pag. 1171, 4» 1 5o indemoniati, e dilatossi si rapi- Hal. 1 74^ ). Asseri inoltre , che il damente e si universalmente questo diavolo gli apparve in figura di mo- male, che il concistoro ( protestante) naco colle mani fatte a guisa degli ordinb a tal uopo delle preci per tutte artigli de3 volatili , e che gli propose le chiese. Vegregio signor Moehsen , varii sillogismi (quibus nempe indac- da cui ho desunto queste notizie , fece tus est ad eliminandas missas privatas). vedere , che la riforma , anziche im- Anche Melantone coltivava la super- pedire , dovette promovere la propen- stizione e si divertiva in raccontare
T. III. 5
66
TRACT. DE DEO CREATORE.
bus haeretieis , apud quos magia , incantationes , maleficia fre- quentissima reperiuntur (1).
136. De Angelis hactenus satis dictum videtur. Jam ad ulte- riora non minus necessaria progredimur.
TRACTATUS DE DEO CREATORE
PARS II.
DE MUNDO.
137. Theologi dogmatici institutaconsectantes, sacrarura Scrip- turarum ac philosophise tractatoribus eas relinquimus quaestiones, quae ad ipsos propius spectant. Cosmogoniam mosaicam unice nobis propugnandam suscipimus , tum a neotericis potissimum biblicis , tum a recentioribus nonnullis physicis , geologis , astro- nomis et criticis oppugnatam. Illi enim creationis historiam , qualis a Mose describitur , ut mythum biblicum traducunt ; isti
le storie delle streghe e de' fantasmi ( Cardan , De subtilitate , lib. xix , pag. 657. Melanch. Declamat. vol. iv, pag. 646). Cotestatendenza a si vana credulita non pote a meno , subito dopo la riforma introdotta da Lutero, d'accomunarsi fra predicatori tratti cPordinario dalla classe infima de* cit- tadini 0 dagli artigiani ignoranti. Finalmente , come riflette saggiamente il sig. Moehsen , la riforma contribui a moltiplicare i sortilegii , le malattie demoniache , le streghe , t fantasmi coW abolizione de' pellegrinaggi , che presso i cattolici guarivano melanconie ed isterismi con prodigioso successo (Moehsen, Storia delle scienze nella Marca di Brandeb. pag. 3o3). Vid. versiolat. ad calcem volaminis. Plures in hsec verba animadversiones institui possent, satis interea sit testimonium ip-
sorum Protestantium circa daemoniac» snperstitionis progressum apud ipsos , ac remedia , quae in catholicis institutis reperiuntur , etiam si abstrahamus ab omni opesupematurali. Peregrinationes enim, de quibus loquitur cit. Moehsen , institnta? erant ad auxilium Sanctorum implorandum. Adeo apud Protestantes invaiuerat ejusmodi credulitas , ut non obstante doctissimo opere P. Spee , quamplurimi ex ipsis eam doctrinam et agendi rationem tueri conati sint , inter quos eminent Ben. Carpzovius , Dan. Sennertus , Christ. Crusius , Me- ricus Casaubonus , Henr. Mauritins , Theoph. Spizelius , Jos. Glanvilius , Joan. Bapt. Van Helmontius, Conr. Hartzius , aliique bene multi.
(1) Cfr. Bergier , Dict. de theol. art. Magie.
PART. II. GAP. I. DE MUNDI CREATIONE EX KIHILO.
67
vero geologicis observationibus , supputationibus astronoraicis , maxime vero cbronologiae studiis mosaicam bistoriam diruere pe- nitus contendunt. Frustra vero in bis vindicandis nostram ope- ram impenderemus , nisi prius creationem ex nihilo velut dicen- dorum fundamentum statueremus. Ab boc proinde auspicantes , cetera ex ordine prosequemur.
CAPUT I.
DE MUNDI CREATIONE EX WIHILO.
138. Plus minus errarunt ii omnes , qui vel revelatione desti- tuti , vel eam contemnentes ., de cosmogonia disseruerunt , seu de creatarum rerum origine quaestiones instituerunt. Plerique ve- terum vel hylozoismo sive seternae materise existentise fidem prse- stiterunt (1) , vel emanationis doctrinae , qua rerum omnium congeriem per actionem Dei immanentem explicarunt (2), vel per divinae naturae radiationes (3) , vel per pantheismum (4) ,
(1) Cfr. Cudworth. lib. l, § 72 et seqq. et § 83 1 ; Baddei , Theses de atheismo, p. 236; Platner, Aphorismen, Aphorismia, edit. 1 , § i<>445 ^fr. ^" cero , De nat. deor. lib . n ubi haec habet : Anaxagoras primus omnium rerum descriptionem et modum mentis infi- nito3 vi ac ratione designari et confici voluit; Virg. ^Eneid. \ib,vi, ^s^etseqq. item Heyne , Excurs. xm ; Buhle , Lehrbuch der Geschichte der Philoso- joAie,seu Liber doctrinoB historiw philo- sophice ,iv , 1 56 et seqq. Apud philoso- phos grsecos ita prsevaluit de aiternitate materiae senteutia , ut cum Platone Deom non creatorem sive auctorem materiae, sed opificem mundi seu auc- torem formce esse plerique judicarent. (2) Doctrina emanatismi bifariam dividitur , scilicet in emanatismum
immanentem seu per actionem , quae manet in Deo ipso , et in transeuntem. Primus statuit mundum esse Deum ip- sum et convenit cum spinozismo; alter, scilieet transiens, consistit in eo , quod putetur materiam ex ipsa Dei substantia promanasse , non secus ac radii a sole evibrantur , aut sicuti ex aranea telae , ex bombyce filamenta produci solent.
(3) Quae ex sententia cabbalistarum originem habuit , si fidem adhibemus Kleukero in opere : Ueber der Natur der Emanationslehre , etc. seu De na- tura doctrincB emanationis , et Tiede- mann , Geist der speculativen Philo- sophie , id est , Spiritus philasophice speculativcB , tom. 111 pag. i56etseqq.
(4) De quo in tractatu de Deo dis- seruimus.
5.
68
TRACT. DE DEO CREATORE,
\el denique per dualismum (1). Recentiores autem non pauci philosopbi aut veterum commenta veluti e rogo ac cineribus ex- citarunt , aut gravioribus erroribus mundi originem ejusque exis- tentiam infecerunt. Alii enim corpora ex mundi notione rejece- runt , solas substantias spirituales statuentes , ut idealistce; alii , materialistce nuncupati , exclusis spiritualibus substantiis , mun- dum solis corporibus constare arbitrantur ; alii eo dementiae pro- gressi sunt , ut praeter animam suam omnia e mundo tollant , egoistaz theoretici appellati (2). Kantius , posita distinctione inter noumena et phcenomena _, seu inter objecta intelligibilia sive sub- jectiva , et apparentia sive externa , statuit notionem mundi seu totius absoluti esse meram ideam rationis purce ultra phaenomena nitentis , et ad absolutum natura sua tendentis , cujus existentia probari non potest , et si quis eam probare voluerit , rationem puram antinomiis seu repugnantiis implicandam fore , eo quod de mundo nonnisi quatenus complexu phcenomenorum sensus eocterni possit certo decerni e principiis rationis tbeoretic3e(3).
139. Nos itaque mundi nomine intelligimus seriem unam ab- solutam entium finitorum, contingentium , mutabilium etinterse connexorum , seu rerum omnium universitatem , qusecumque praeter Deum sunt , sive animatae sint , sive inanimatae , sive in- telligentes. Cum vero de intelligentiis puris satis disseruerimus in superiori tractatus parte , ubi sermo fuit de Angelis , de bomine autem acturi simus in parte tertia , hic mundum adspectabilem
(1) Ibid. n. i38 et seqq. philosophiae est, qoae vnlgo cosmologia
(2) Cfr.Irare, Philosophia, seuAmi- nuncupatar , ne quidem scientise no- cum foedus rationis cum experientia , mine dignentur. Ante Kantium hasc part. iii, cap. i, § 3, Pestini 1827. divisio inter phcenomena et noumena ,
(3) Ib. Ex hac theoria factum est , quae introducta est ad idealismum con- ut Kantiani solam metaphysicam mundi stabiliendum , fuit prorsus inaudita. sensibilis pertractent , sub titulo phi- Critici Kantiani universim quatuor de losophice naturce aut somatologice tne- mundo antinomias totidem thesibus et taphysico3\ eam vero , quae de mundo antithesibus expressas ponunt , quas quatenus toto absoluto et complexu non quisque recolere potest apud Galuppi , tam phaenomenorum sed et noumeno- Lettere filosofiche , Messina 1827 , rum omnium ageret , cujusmodi ea pars lett. xii, pag. 270 et seqq.
PART. II. CAP. I. DE MUNDI CREATIONE EX PilHILO. 69
et corporeum tantum seu rerum molem , quae nos circumstat , ex nihilo conditam esse , propugnandum suscipimus.
140. Ita dum mundum ex nihilo eductum adstruimus , per nihilum intelligimus statum possibilitatis merae internae , logtcce a nonnullis nuncupatae , seu non existentiae , prout opponitur statui actualitatis et existentiae , atque ut punctum et terminum , a quo actualitas esse ccepit , et quidem , ut aiunt , tum ex nihilo sui, tum ex nihilo subjecti (1).
PROPOSITIO.
Detis , prout ex divina revelatione constat , mundum ex nihilo in tempore seu cum tempore condidit.
141. Haec propositio est de fide, ut patet ex symbolo aposto- lico : Credo in Deum patrem omnipotentem , creatorem cosli et terrce , visibilium scilicet et invisibilium , ut exponit symbolum nicaeno-constantinopolitanum , et apertius etiam ex Concilio La- teran. IV, quod speciatim sancivit unum esse creatorem om- nium... qui simulab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam , spiritualem et corporalem , angelicam videlicet et mundanam (2).
142. Praefatam doctrinam Moyses satis aperte tradidit per ea verba , quibus librum Geneseos exorsus est : Inprincipio crea- vit Deus coelum et terram; in principio scilicet temporum crea-
(l) Alii distinguunt inter nihilum aiunt hi primum produxisse ex nihilo
positivum et nihilum negativum. Ni- negativo , scilicet i% oux. ovro? , ex non
hilum positivum vocant illud, quod ente , nihilum privativum seu materiem
actu non est, sed solum in potentia ; informem (creatio^nwm dicitur) seu
mhilum negativum, quod nequeinactu primi ordinis , deinde ex materia in-
neque in potentia , saltem proxima , est. formi res creatas omnes (creatio se-
Alii discrimen posuerunt inter nihilum cunda nuncupatur ). Ad tollendam
negativum, quod significat u(pulot<riv proinde omnem aequivocationem , qu«
mc\ r.egationem onmis entitatis , et inter in varia nihili notione inest, aliis verbis
mhilum privativum , quod existens usi sumus.
quidemaliquid,scilicetwa*enew,sup- (2) In cap. Firmiter superius ad-
ponit, sed ad aliquid producendura ducto. prorsus ineptam et informem. Deum
70
TRAGT. DE DEO CREA.TORE.
turas omnes enasci ex nihilo jussit, Etsi vero hebraica vox N"U
T X
(bara), quam Alexandrini verterunt eW^cre, fecit^ vulgatus au- tem latinus interpres creavit, tum ex nihilo aliquid educere , tum ex subjecta ac proeexistente materia opus conficere ac efformare per se significare possit , quodplura exempla demonstrant (1) ; in
( 1) Vox N*13 proprie significat cae-
T T
dere, ait Rosenmiiller, uti Jos. xvii, i5, UW t]7 njOSI (id est) Ascende in
t > : t •• •• (
sijlvam et succide tibi illac, et rursum ib.v, i8t Eseck. xxiii, 47 : tnnlNiai
v : •• t
Dnta^nS ( id est ) Et succident eas in gladiis suis. Porro I02,«f#o6-
T T
servat Schultens ad excerpta Hamasce , pag. 384 * denotat praeciderc , praeci- dendo asciare , ac dedolare , adhibitis nempe instrumentis fabrilibus , atque adeo exasciare , mox fabricari , ut Ezech. xxi, 19; ita etiam Scheidius in libro Geneseos adfidem codd. MSS. etc. tum verbum fcOS omnino eadem
TT
significatione sumiturqua 71 U^ Jfet 1 ¥*
T T — T
fecit , finxit. Ita quidem Car. Rosen- miiller ; ast fallitur.fcO^ enim in prima
T T
conjugatione kal proprie significat cre- avit , nec nisi in conjugatione pihel usurpatur in sensu succidendi, cos- dendi , etc; etenim nospiam in sacris litteris eo sensu accipitur nisi in piheh Porro vim vocis JhOi2 , quam vulgata vertit creavit, in primitiva sua signi- ficatione tantumdem valere ac ex nihilo aliquid educere , facere ex ni- hilo, constat i° ex sensu traditionali totias Synagogae , . ut ex adductis testi- moniis patet , praesertim ex pia Macba-
baeorum matre , cujus verba majorem adhuc prae se feruiit claritatem in textu graeco : Tvuvcti ori t| ovk cvtgm t7srot^Ti wJtcI 0 ©gflf , id est , Agnoscas quod Deus ea fecerit ex non esse , seu ex eo quod non est. MS. alexandrinum londinense habet : Ouk e'| o»ra>ir, quod nempe Deus ea non fecerit ex aliquo jam jam existente. Gonstat i° ex ver- sione arabica , quae perfecte reddit sen- sum trium priorum vocum geneseos , ex hebraico textu vertens : Quod pri- mum Deus creavit ( fuit coelum et
terra). (l^fjJjjoJa^L^)
a£ Y| .Constat 3° ex Rabbinorum ex-
positione. Da?id Kimchi in suis Radici- bus hebraicis, art. Kl2, scribit : Vera significatio HXH3 ( Beriah, subs- tantivum roZ \jCO. ) ^t innovatio ali- cujus rei et sua egressio ex nihilo ad esse : HNfr^ ]wh Hoi
yxn mKV> m unnnn kth
W>17» Et sic etiam dicit versiculus ( Isaiae xliii , 7 ) : /« honorem meum creavi eum YDlOl ; formavi eum , Vfl^, fbci eum Vn*Wy. Primo ego creavi eum, ex mhilo eddxi ad esse , deindefotmavi eum, constituiper for- mce dispositioneniy etpost hwcfeci eum, quod significat confinxi eum ; nam vox HU^yU significat formam , figu- ram , configurationem alicujus rei ,
PART. II. GAP. I. DE MUNDI GREATIONE EX WIHILO.
71
priori tamen significatione in adducto Geneseos loco accipi de- bere , mundumque proinde ex nihilo tum sui tum subjecti , at- que in tempore seu cum tempore conditum esse , ex ejus colla - tione cum aliis Scripturge textibus et ex sensu traditionali aperte colligitur.
143. Etenim praeter ea , quaePsalmo CI habentur: Initio tu , Domine , terram fundasti , et operamanuum tuarum suntcoeli, Christus, Joan. XVII , 5, sic Patrem orabat : Clarifica me tu , Pater , apud temetipsum claritate , quam habui , priusquam mundus esset, apud te (1). Verum omnium apertissima verba sunt , quibns II Machab. VII , 28 , sic mater filium suum natu minimum ad martyrium vehementer hortatur : Peto , nate, ut aspicias ad coelum et terram, et ad omnia , quce in eis sunt , et intelligas y quia ex nihilo fecit illa Deus.
144. Hinc, si paucos excipias siveincredulos sive haereticos (2),
ejusque postremam confectionem (seu perfectionem ). ftloses Nachmanides ( Ramban ) , Commeni. in Gen. fol. 8 verso , edit. Wilmendorfii : Sanctissi- mus , sit benedictus ! inquit , creavit omnes creaturas ex isihilo absoluto. Nos non habemus in lingua sancta nisi vocem #12 ad significandum educere substantiam ex nihilo. R. Oba- dias Sephorno, Comment. editis in Biblia niagna rabbinica, Amstelodami, ait : Xl2 , fecit quod non existebat. In Comment. Mendelssohn ac Salom. Dubna : ^OH , ejus significatio pri- mitiva est eudcere ex nihilo ad esse , fecit quod non existebat. Tropice pos- tea usurpata est ad significandam ad- ditionem ad esse, augmentum substan- tice ejusque vis. Ex hac postrema ani- madversione Mendelssohnii discimus, per solam extensionem adhiberi inter- dum N"U in signiGcatione *)%> , formare , et Wtf facere , eflicere.
Cfr. Gen. i , 26 et 27 ,colI. cap. 11 , 7. Hic demum adnoto , protestantem Scbultens ( cujus aactoritate utitur Rosenmiiller ) , dum ex proprio no- mine observat adesse paritatem in- ter $03 , conjag. Pihel , et C^Sf^* Arabum ( conjug. secundae), sibi at- tribuisse , quod suum non erat. (Vid. Excerpta ex Anthologia veterum Poe- tarum, quae inscribuntur : Hamasa Abi temmam , ex MS. edit. Alb. Schultens , Lugd. Batav. 1767, pag. 383-84, in nota ad v. 3. Abu' Ikebyr). Nam David Kimchi , op. et loc. cit. expresse affirmat , patrem suum , Joseph Kim- chi , comparasse (hoc verbum cum dagesch) cum lingua arabica , quae ex- primit asciare , ccedere , >^3 /N seu
%&
(1) Idem docetur Rom. iv , 17.
(2) Ex haereticis omnium antiquis-
72
TRAGT. DE DEO CREATORE.
tum universa Hebrseorum gens tum Christiani omnes conspira- runt in hoc adstruendo dogmate. Imo Patres omnes istud tan- quam principium certum habuerunt adversus Gnosticorum et ManichaBorum errores, ut adstruerent scilicet, Deum unum esse rerum omnium creatorem (1), materiam vero ejusdem Dei condi- toris esse opus.
145. Ex ratione sic thesis confirmatur. Mundus est finitus , constat enim partibus finitis ; ergo est contingens , mutabilis et
simus , qui negaverit creationem ex nihilo , est Hermogenes , quem tanquam slolidum disputatorem Tertullianus im- pugnavit in libro adversus eumdem. Marcion jecit potius fundamenta nia- nichaeismi de duobus principiis. Non defuerunt tamen sequioribus temporibus etiam in Ghristianorum coetu , qui sim- plicitati fidei et oraculis divinisdelira- menta praeponerent. Tales illi fuerunl , dequibus scribit ProcopiusGazaeus, non ignobilis sacrorum librorum saeculi vi interpres, qui dicerent ajtate sua , Moy- sem ab iEgyptiis edoctum tradidisse, mundum a Deo ex materia quadam aeterna conditum eaque de causa in graeea versione capitis i Geneseos voca- bulum inoiti<rt ,fecit, adhibitum esse , quod de rebus etiam usurpari soleat , quae ex materia quadam praeexistente conficiuntur. En verba Procopii trans- lata ex graeco exemplari , quod omnium primus dedit Steph. Souciet S. J. in Observat. ad lib.posth. Rich. Simonii, Paris i^3o, iv vol. in-8° , cujus auctor Labitus antea fuerat P. Tourneminius, eruditus alter e Soc. Jesu scriptor : Cum vocabulum iiroiqo-t , de illis etiam rebus adhibeatur , quce ex materia quadam fiunt , de falce v. g. quw pa- ratur ex ferro , et aliis rebus ejus ge-
neris , quce conficiuntur ab artificibus , nata hinc est nonnullis occasio dicendi Mosen , quum ab JEgyptiis edoctus esset , accommodate ad hanc sententiam verbum iirolyo-t usurpasse ; quorum hominum fallaciam cum nescirent grceci interpretes , Mosis verbum he- braium verterunt ivoltjo-e ; at quovis tempore strenui fidei defensores non defuerunt , qui ita eos refellerunt , ut nunquam assurgere potuerint , acprop- terea obscuri jacuerunt. Ex his patet , qua fronte ausi fuerint , anglus Jac. Windetus in libro De statu vita func- torum , Iecl. n , pag. 48 ; Burnetus , Archceol. philosoph. lib. n , cap. 9, pag. 453 , aliique apud eosdem ar- guere potuerint scholasticos, quasi illi omnium primi creationem ex nihilo ex male accepta significatione vocis K"!2t
T T
confixerinl , antiquioribus Christianis prorsus incognitam.
(1) Cfr. Iren. Adv. hcer. lib. 1, cap. 11 ; lib. 11 , cap. 2 et cap. 27 ; lib. iii, cap. 8, edit. Massuet ; Tertull. De prwscript. cap. 1 3 , ac lib. 1 , Adv, Marcion. cap. 10 et seqq. Origenes , De principiis , in prooem. n. 4 ? edit. Maur. August. De Genesi cont. Ma- nich. lib. 1 , cap. 2,
PART. II GAP. I. DE MUNDI CREATIONE EX NIIIILO. 73
dependens ; ergo ab alio est tum quoad materiem tum quoad formam , et causam efFicientem habet , ac proinde improductus non est ; quod improductum non est , aliquando non fuit ; quod aliquando non fuit , habuit initium existendi ; quod aliquando non extitit , ex statu mere logico seu possibili perductum est ad statum existentiae ; quod autem sic producitur , ex nibilo oritur , et quidem tum sui tum subjecti , ac proinde in tempore.
146. Quae quum ita sint , corruunt per se iniquiora omnia sys- temata irreligiosa tum antiquorum tum recentiorum pbilosopbo- rum. Ex dictis enim sequitur, absurdum esse hylozoismum y autotheismum > pantheismum > manichceismum , emanatismum tum transeuntem tum permanentem (1) , ac solam proinde mo- saicam cosmogoniam admittendam esse ; seuquodidem est : Deus, quod ex revelatione constat, mundum ex nibilo et in tempore seu cuni tempore condidit.
DIFFICULTATES.
147. Obj. primo. 1° Recentioris setatis homines dubitarunt , an vere adfirmetur in libris sacris mundum ex nibilo esse crea- tum; 2° siquidem ambigua sunt verba Gen. I, 1, itemque for- mulse II Mach. VII , 28 ; Hebr. H , 3 ; Rom. IV, 17 , et Sap. II, 15 (2). Verum, 3° quum miracula jam ab antiquissimis tempori- buscognita fuerint, baud longe abfuit mens bumana a cogitatione ista creationis ex nibilo (3) , 4° quse argumentis etiam philoso- pbicis posteriori tempore demonstrata est. Hinc recte vocaveris dogma creationis ex nihilo ideam philosophicam ac recens natam , perperam Moysi adscriptam.
148. Resp. ad lm, Dist, Sociniani , deistee ac rationalistae , trans. vel conc.\ alii, neg. Ecquid non in dubium revocarunt ejusmodi haeretici vel increduli? Hinc nulla prorsus ratio habenda est ejusmodi hominum , qui, a traditione recedentes atque ab Ec-
(1) Cfr. Imre, op. cit. cap. 1 , § i i^ et seqq.
et seqq. (3) Staudlin , Dogmatik und Dog-
(2) Wegscheider , § q5 , not. (d) , et mengeschichte , seu Dogmatica et his- Baumgarten-Crusius , Bibl. theol. pag. toria dogmatum , pag. 212.
74 TRA.CT. DE DEO CREA.TORE.
clesise auctoritate et quacunque germanae exegeseos regula , eva- nescunt in cogitationibus suis.
149. Ad 2m, Juxta dicta , neg.
150. Ad 3m, Neg. suppositum, tum quia notio miraculi in creatione seu eductione rerum ex nihilo non includitur (1) , tum quia non ab humanae mentis cogitatione prodiit idea creationis ex nihilo, sed ex primaeva traditione seu revelatione divina.
151. Ad 4m, Dist. Facem praebente revelatione, conc, inde- pendenter ab ea , neg. Ut patet ex veteribus philosophis^ quo- rum plerique saltem ut principiis philosophicis contrarium quidquam ex nihilo ad existentiam produci traduxerunt (2) ; nec minus procul a vero abierunt philosophi recentiores , revelatione neglecta, ut ex dictis constat. Negamus propterea illationem , creationem videlicet ex nihilo esse ideam philosophicam , ac proinde a Moyse doceri non potuisse. Quin potius accedit , dogma et ideam creationis ex nihilo antiquissimam esse profectam ex tra- ditione populorum, acpraecessisse ipsam graecorum philosophiam, cujus rei testes sunt cosmogoniee poetarum , quae omnes incipiunt aXabq Chaos, quodproprie significat vacuum, vastum, hiatum , inane seu nihilum{%) ; testes prseterea sunt cosmogoniar iEgyptio-
(1) Cfr. S. Thom. p, I, q. io5, ad hanc vocem scribit : A x<*<* reman- a. 7 , ad 1 , et 1. 2, q. n3, a. 10. sit proxime derivatum %ctos , sic vo-
(2) Hinc Cicero , De div. lib. 11 , cabant vastum illud inane rernm con- cap. 16 : Erit aliquid , inquit, quod dendarum capax.. a x-~a , sive £«'£<*>, aut ex nihilo oriatur, aut in nihilum %u.TfAot fAiya ( Luc. xvi ,26), interca- subito occidat) quis hocphysicus dixit pedo magna. Hesiodus porro in Theo- unquam? tom. xm,opp. edit. Taurin. gonia , v. 123 , scribit :
Cfr. Moshemii Diss. de creat. mundi 'E* %cctoe 2"' Ttgtfios re ptXctivtc rt
ex nihilo , ad cap. 5 System. intell. nJ| iytvotro.
Cudworthi , quae tamen caute legi de- Ex chao vero Erebusque nigraque
bet. Yid. Cl. Gerdilii Introduz. allo Nox editi sunt.
studio della religione , lib. 1, § 2, et v. 1 16 :
tum lib. 11 , § 9 et seqq. "Hrot fttv •TF^artTTct Xccos yivtr, ctvroto
(3) Xctot enim est a %cco hio , va~ ewttra
cuus sum , capio ; vide Scapulam et v*7 tu^vo-Tt^os.
Ernestum. Hinc Joan. Dan. a Lennep Primo omnium quidem Chaos fuit,
in Etymologico linguw grcecce cum et deinde
animadvers. Scheidii, Trajecti 1808, J^ellus lato pcctore prcedita.
PART. II. CAP. 1. DE MTTNDI CREATICWE EX NJHILO.
75
rum et Phcenicum , quas exhibet Philo Bihlius , quasque plane consentire cum mosaica cosmogonia eruditis compertum est (1). 152. Inst. 1° Ex quorumdam interpretum sententia sic verba Gen. 1,1, reddi debent : Cum Deus fecit coelum et terram , materia erat informis ; 2° quam expositionem confirmat versio alexandrina , quae sic habet : In principio Deus fecit coelum et terram } id est, formavit ex prsejacente materia, 3° juxta illud Sap. XI, 17 : Fecit (Deus) mundum ex informi materia (2). Pro-
Ex his Ovidius, Metamorph. lib. i , v. 5 et seqq. etsi diversa significatione ; Diogenes Laertius in prooem. Segm. i o , hanc tradit fuisse iEgyptiorum de re- rum origine philosophiam , ei^v tlvett rrjv uXqv , tiret ret rto-rtpct <rrot%e7cc «| uutkS ^tetKptB-^vat , xott ^aoi rtvot ee7roTtXt<r$-%vctt', id est , Materiam prin- cipium fuisse rerum , ex ea deinceps quatuor elementa discreta perfectasque quasdam animantes . Joan. Clericusin Commentariis ad cap. i Geneseos inquit : Fragmenta doctrince veterum Chaldceorum Phcenicum et jFgyptio- rum apud eas gentes mundi initium ostendunt. Ea collecta sunt a doctis- simis viris T. Stanleio Philosopk. orient. Iib. i, Hugone Grotio , lih. i. Deverit. relig. Christ. etJoan. Mars- hamo initio JEgyptiaci canonis.
(1) H. Grotius loc. cit. ostendit con- venientiam cosmogoniae phoenicicc , quam refert apud Eusebium , lib. i , cap. io , Pra?p. evangel. Philo Biblius, seu potias Manethon aegyptiusantiquis- simus scriptor , cum cosmogonia mo- saica. Porro etcumcosmogonia hebraica convenit iEgyptiorum cosmogonia , quam refert Diodorus Siculus, Bihlioth. lib. l, cap. i3. Cum tanta sit harum omnium cosmogoniarum convenientia , Hezel atque Hasse aliique critici pro-
testantes arbitrati sunt ex communi aliquo fonte eas repetendas , nempe ex iEgyptiorum libris sacris, Taauto tri- butis , e quibus Sanchuniaton , Beri- thus et Plato in Timaeo suam depromp- serant. His adstipulatur Rosenmiiller. Sed quaeri potest, unde iEgyptii hause- rint suam ? Profecto nonnisi ex antiqua traditione. Moyses hanc traditionem integram servavit , ut patet ex ipsius narrationis simplicitate ; contra ceterae gentes illam plus minns corruperunt. Cfr. Nicolai, Dissert . elezioni di sacra scrittura , diss. v proemiale, et lezione l sul j Genesi , ubi ingenti eruditione veterum et recentiorum usque ad aeta- tem suam placita expendit. Ceterurn Gesenius , Commentat. de theol. sama- rit. cap. 4? ostendit , Samaritanos do- cere mundum ex nihilo conditum esse. Ab his non dicrepant ipsi Sinenses , qui ex antiquissima traditione docent , mundum seu coslum et terram non se- cus ac hominem principium a Deo con- ditorehabuisse. Cfr. cl. Windischmann in* erudito opere : Die philosophie , etc. seu Philosophia in progressu his- toricemundi, vol. i, part. i , sect. I, pag. \^i et seqq. Bonnae 1828.
{%) Oti yoto YjTTcpu y TrotvroovvetfAos o-ou %t)p , Keti Krlo-etTet rov kct^cov i% ciucptyou vXys .
76
TRAGT. DE DEO GREATORE,
fecto 4° Tertullianus aliique Patres , ac nonnulli etiam theologi fa- tentur creationem ex nihilo ratione potius quam Scripturae auc- toritate comprobari. Imo 5° Beausobre censet dogma creationis alienum esse ab antiqua Judaeorum theologia (1). Ergo.
153. Resp. ad lm , Dist. Socinianorum , conc; orthodoxorum , neg. Cum Sociniani juxta Protestantismi principia , ubi pedem figant , non habeant in sacrarum litterarum expositione , eas contra nativum ac traditionalem sensum ad propria placita de- torquent.
154. Ad2m, Neg. Ideo enim LXX vocem JfrfU reddiderunt fe-
cit ( eWxjae ) , quia id quaerit graecae HnguaB indoles , ut patet ex ipso symbolo constantinopolitano : Credo in unum Deum fac- torem cceli , etc. ( nonrniv ) , ubi vocem factorem significare creato- rem nullum dubium est.
155. Ad 3m, Neg. Non aliud quippe exprimit Sapientiae auctor , quam Deum non solum materiam condidisse ( quod aliqui crea- tionem primam vocant), sed ipsam praeterea sapienter dispo- suisse ( creationem secundam dicunt), ut patet ex contextu et auctoris scopo , commendandi Dei sapientiam (2).
156. Ad 4m, Neg. Tertullianus enim tum Scripturarum auc- toritate tum ratione ipsa ostendit adversus Hermogenem mate- riam non esse aaternam (3). Ceterum Bergier provocat adversarios , ut vel unum ex Patribus vel theologis catholicis proferant, qui affirmaverit , aut saltem innuerit , creationem ex nihilo Scripturae auctoritate probari non posse.
157. Ad 5m, Esto. At irriti sunt omnes impii istius scriptoris conatus ad propugnandos Manichaeos et incredulos ; singulis enim fere Scripturarum paginis refellitur. Ipsum prseterea Judasorum institutum de sanctificatione Sabbati , atque usus , qui apud om-
(1) Hist. dumanich. tom.n,p. 182. quot Scriptnrarum testimonii3 Tertul-
(2) Huic Sapientias loco explanando lianus evincat creationem materiae ex conferunt , quae scribit S. Joan. Da- nihilo. Quanquam et ipsum librum or- masc. De fide orthod. lib. 11 , cap. 5, diturab argumento praescriptionis fidei edit. Le Quien. catholicae adversus recentem Hermo-
(3) Cfr. cap. 18 et seqq. etpatebit, genis ha;resim.
PART. II. GAP. I. DE MUNDI CREATIOJNE EX NIHItO.
77
nes fere gentes antiquas obtinuit , supputandi terapus per septera dierum circulum (1) , seu per hebdomadarum periodum , non obscure traditionem innuunt de creatione , prout ipsam Moyses enarrat.
158. Obj. secundo. Justinus Martyr , Origenes, Clemens Alex. nullam agnoverunt creationem ex nihilo , sed materiara aeternam professi sunt (2). Ergo.
159. Resp. Neg. antec. Etenim S. Justinum aeque ac Athena- goram ab hac criminatione prseclare defendit Cl. Maran in prae- fatione ad istorum opera (3) ; et sane S. Justinus in Exhort. adgrcecos hoc asserit : Creator enim^ nulla realia indigens, sua virtute et potestate id, quod fit , efficit. Opifex vero accepta ex materia condendi facultate opus suum construit (4). Hinc Pla- tonem arguit , quod Deumnon creatorem, sed opificem fecerit.
160. Origenes autem in Genesim et alibi non solura materiam creatam aperte affirmat , sed et impietatis eos arguit , qui eam- dem Deo coaeternam esse effutierunt (5).
(1) Henke, Lineam. fid. christ. pag. 8i , dierum in hebdomades divi- sionem iEgyptiis jampridem cognitam fuisse contendit , etiamsi Dio Cassius primus hujus rei mentionern fecerit. Ideler , Handbuch der mathemat. etc. sea Manuale mathematices et chrono- logice technicce ex originalibus elabo- ratum , n vol. Bresl. 1825, 26. 1 p. 178 etseqq. et Ueber die siebentadige TVoche , id est, De hebdomada sep- tem dierurn , eamdem supputationem ex rationibus astronomicis secundum ordinem, quem Mgypin planetis tribue- runt, repetitam esse vult. Astperperam. Marshamus enim et Spencerus , qui ei praeierunt in hoc commento , vali- dissime refutati sunt a Meyero , De tempor. sacr. hebr. part. 1 , cap. 9. Quare rectius Grotius , De verit. relig. chr. cap. 16, et Jurieu , Hist. des dogmes, censent, usum iu Oriente
obtinuisse dividendi . tempus in heb- domadas ab ipso mundi exordio , esse- que residuum antiquae traditionis de mundi creationej recentior tamen usus invaluit denominandi dies a nomine planetarum. Videsis Nicolai , op. cit. lez. xvi , del Genesi.
(2) Sic auctor Epistoloe a Mr. de Beaumont, pag. 5o.
(3) Praef. in opp. S. Justini part. 11 , cap. 2 , ubi apertissima tum Justini tum Athenagorse testimonia profert , quibus ipsi docent mundurn et mate- riam e nihilo fuisse a Deo productam.
(4) 'O ftiv yetp ^rottjTtjS , ove^tvos triooit Trporcftofttvos ix tov ictVTov cfv vetfttas xett i%ourlas votti to Tfotovfttvov* 0 cYt c^tjfttovpyoS , Tt)v Ttjs c^ijptiovpytets ovvctfttv ix rijs vXtjS ttXttycos xctTctT" xtvctt^tt to ytvopttvov. Vid. opp. S. Jus- tini , pag. 23 edit. D. Maran.
(5) In cap. i Gen. tom. 11 p. 2 et seq.
78 TRACT. DE DEO CREATORE.
161. Clemens denique Alex. in Exhort. ad yentes speciatim docet , voluntatem Dei solam causam esse efficientem creati hu- jus orbis (1).
162. Obj. tertio. 1° Notio creationis ex nihilo contradictionem involvit. 2° Hinc receptum illud apud veteres axioma : Ex ni- hilo nihil fit. Et sane 3° creari est mutari a non esse ad esse. Subjectum ergo postulat , in quo mutatio fiat ; cum vero ejusmodi subjectum in nihilo nequeat esse , creationem impossibilem esse arguit. Rursum 4° materia^, quae a Deo creata supponitur, ante creationem vel fuisset in Deo vel extra Deum ; at in Deo esse non potuit , qui purus spiritus est ; non extra Deum , alioquin fuisset antequam crearetur (2). Ergo.
163. Resp. ad lm, Neg. Nullaenim contradictio reperiripotest in eo , quod ex statu simplicis possibilitatis transit ad statum rea- lis existentiae (3).
164. Ad 2m, Dist. Ex nihilo tanquam termino positivo , quo sensu veteres vocem illam usurparunt (4) , conc; ex nihilo tan- quam termino negativo , subdist, Per se , conc^ accedente in- finita Dei potentia , ney.
165. Ad 3m, Dist. Improprie, conc; proprie, neg. Mutatio enim proprie dicta in generatione fit , in qua subjectum seu materia, quae semper eadem remanet , ad aliam formam se trans- fert ; in creatione autera , cum tota substantia e nihiio sui et subjecti ad esse transferatur , subjectum , saltem subjectum actu existens , in quo mutatio fiat , non requiritui . Quare creari , ut
edit. Maur. ; ubi sententiam eorum , (3) Cfr. Loke , De Ventendement
qui Deo materiam origine carentem humain , lib. iv , ch. io , cum obser-
elaborandam , artificum nostrorurn vationibus Petri Coste , in versione
more, dandam esse putant, errorem gallica.
vocat , et late refutat ; tum in Joan. (-4) Cfr. Cudwortb , Syst intellect,
tom. I, n. 18. cap. 5, § i4 et seqq. ubi prolixe ef-
(1) Cfr. Bergier, Traite histor. et fatum istud expendit , et quo sensu il- dogmat, tom. v , part, 2 , ch. 3 , art. i , lud veteres usurpaverint , quo sensu § i , n. 3 et seqq. vero accipiant recentiores ; simulque
(2) Ita auctor operis Systeme de la ostendit non omnes veteres creationem nature, ex nihilo, saltem in aliquibus, ex. gr.
PART. 11. GAP. I. DE MUNDI GREATIONE EX NIHILO. 79
docet S. Tliomas , magis proprie dicitur yfor* quam mutari{\)\ nihil enim in creatione mutatur , sed quod antea non erat , esse integrum perfectumque adipiscitur.
166. Ad 4m, Resp. Materiam fuisse in Deo virtualiter , ut scholae loquuntur , atque eminenter , non autem formaliter , qua ratione in Deo , qui Spiritus est , materiam inesse utique repug- nat ; etsi non repugnet eam in Deo inesse virtualiter , quatenus scilicet Deus omnipotente virtute eam ad existentiam ex non esse vocare poterat (2).
167. Inst. 1° Modus , quo aliquid ex nihilo eruitur , est pror- sus incomprehensibilis , nec ulla experientia fulcitur ; ergo est im- possibilis. 2° Verum data ejusdem possibilitate , sequitur ab aeterno mundum creari debuisse , quia causa ejus efficiens neces- saria et aeterna esset ; 3° efFectus vero causae proprietates par- ticipare debet , ac proinde seternitatem. Sane 4° cur Deus distu- lisset potentiam suam promere ab hesterno die tantum ? An quia noluit ? An quia non potuit? Atqui si uno tempore non potuit , ne alio quidem potuit. Si noluit , cum in Deo nulla sit successio , nunquam voluit ; si demus Deum aliquid voluisse , jam inde ab aeterno voluit. Ergo.
168. Resp. ad lm, Trans. vel conc. antec. neg. conseq. Innumera fere sunt , de quorum existentia dubitare minime possumus , etsi modus nos lateat , quo se habeant , agant et operentur. Quot enim sunt naturae phaenomena , quae ob oculos nostros obver- santur , quaeque non comprehendimus ? De natura , non dicam spirituum, sed corporum ipsorum , quid intelligunt adversarii nos- tri? Quid de modo , quo anima in corpus, corpus vero in ani- mam agat ? Etsi igitur fateamur, nos adaequatam ideam creationis ex nihilo nobis efformare non posse , non desunt tamen exempla, quae cunctis obvia sunt , et saltem rem hanc illustrent , qualia sunt cogitationum efformatio atque successio motus , quem anima corpori imprimit, aliaque ejusmodi (3).
animis nostris inficiatos esse. Cfr. etiam (2) Cfr. S. Thom. loc. cit.q. 44 >
Huetius in Qucest. alnetan. lib. n, a. i et seqq.
cap. 5. (3) Bayle ipse , auctor profecto non
(1) p. i , q. 45 , a. i , ad 2. suspectus , in Dict. art. Ovide, Remar-
80 TRAGT. DE DEO CREATORE.
169. Sic ex eo, quod nulla experientia constet, aliquid ex ni- hilo oriri, inferri nequit impossibilitas originis ex nihilo. Nec enim finis seu terminus cognoscibilium , ac proinde possibilium solis objectis experientiae definiri potest, ut Kantianis placet. Ce- terum iliud solum impossibile est , quod contradictionem in suo conceptu involvit. Haec vero neque ex incomprebensibilitate ne- que ex defectu experientise ostendi potest. Contra vero positiva contradictio ostenditur in hypothesibus adversariorum de materia a se existente , de emanatione , de reflexu divinae apparitionis , aliisque ejusmodi , quae ipsi excogitarunt.
170. Ad 2m, Neg, sequelam ; ad probat. autem , Dist. Sicausa efficiens aeterna et necessaria agat necessario, conc; si libere agat , neg. Optime S. Thomas : Deus voluit , inquit , ab ceterno, ut mundus esset, sed non ab wterno , sed quando ipse ab wterno disposuit (1) .
171. Ad 3m, Dist. Qui a causa necessaria et naturaliter agente producitur , trans.\ qui a causa libera et ad nutum voluntatis provenit,, neg. Responsio patet ex dictis. Transmisimus primum membrum , quod necessarium minime sit , ut causa attributum suae naturae semper communicet effectui, ut in sagitta et vulnere ab illa inflicto palam fit.
172. Ad Am> Responsio ad impudentem aeque ac absurdam ejusmodi expostulationem ac dilemma , quod subsequitur , patet ex responsione ad 2m (2).
qae G, gravissimis rationnm momentis Pererius S. J. in opere : De communi-
ostendit, neminem sana ratione utentem bus omnium rerum naturalium prin-
dubitare posse, quin ipsa materia pro- cipiis , etc. 4 » l'b. v, cap. 7 . p. igo,
ducta a Deo sit : // faut , pour bien Romge i585, ubi octo afFert argumen-
raisonner sur la production , inquit , ta , quibus ostendit sola ratione], mun-
considkrer Dieu comme VAuteur de dum non modo quoad formam , sed
la matiere , et comme le premier et le etiam quoad materiam ex nihilo con-
seul principe du mouvement. Si Von ditum esse.
nepeutpass^eleverjusqnaVideed^une (1) Contra Gent. lib. 11, cap. 3o
creation proprement dite , on ne sau- et seqq.
rait kviter tous les ecueils , et ilfant (2) Vid. Tassoni , La religione di-
de quelque cote qu'on se tourne de- mostrata e difesa, tom. 1, lib. 1,
biter des choses , dont notre raison ne pag. 3g, edit. Rom. vel versio gallica
saurait s'accommoder , etc. Cf. Bened. ejusdem operis nuper edita Parisiis.
PART. II. CAP. II. DE MOSAICA COSMOGONIA. 81
173. Dices : Posito mundi initio, tempus , quod mundi crea- tionem prcecesserit , omnino vacuum admittere oporteret , quod est plane absurdum.
174. Resp. Id est, imaginarium, trans.'y reale, neg. Cum enim tempus successionem involvat , tunc primo incipit , dum entia contingentia existunt > quibus non existentibus , nuilum datur tempus , sed sola ejusdem possibilitas ; quo fit ut , dum entia existere incipiunt , proprie non in tempore , sed cum tempore incipiant.
CAPUT II.
DE MOSAIGA GOSMOGONIA.
175. Etsi theologi munus non est , reconditiora scientiarum naturalium , ut vocant , penetralia pervadere , atque maturiori examini subjicere ; ubi tamen necessitas postulat , cum religionis christianae hostes scientiis naturalibus abutuntur in ipsius religio- nis perniciem , nihil vetat quominus religionis propugnatores et vindices , ea qua par est temperantia , seu quatenus opus est ad religionem ab impiorum conatibus tuendam , iisdem utantur.
176. Jam vero increduli nullum non moverunt lapidem , ut mosaicam narrationem de mundi creatione evertant. Quod ut perficiant, adphysicam, ad telluris historiam confugiunt, necnon ad astronomicas leges , ex quibus constare affirmant , perquam tardam montium constructionem , situs maris mutationem , vul- canorum extinctorum pervetustam antiquitatem , fossilia in terree visceribus delitescentia , eclipticae inclinationem , aliaque non pauca necessario exposcere sDeculorum seriem , quae cum mosaica historia haud queat conciliari.
177. His porro disjiciendis , ut faciliorem nobis viam sterna- mus , quaedam accurate praemittenda ducimus ; quibus consti- tutis, veluti sua sponte concidunt quaecumque magno illi molimine ac inutili labore adversus mosaicam cosmogoniam , vel , si magis placet , geogoniam congesserunt.
178. 1° Quidem notandum est, si strictius loqui velimus , mo- saicam chronologiam initium ducere ab hominis creatione. Moyses enim annos tantum enumerat Adam ceterorumque Patriarcharum.
T. III. 6
82 TRAGT. DE DEO CREATORE.
179. 2° Nondum exploratum apud omnes esse , utrum sex dies, de quibus Gen, I est sermo in enaranda rerum creatione j sint revera sex dies naturales , an potius sexindeterminatae atque indefinitae plurium aut dierum aut annorum periodi.
180. Hujus enim sententiae patroni animadvertunt , vocem dies in libris sacris non prae se ferre notionem certam ac invariabi- lem , sed interdum tempus lucis ( appellavitque diem lucem), interdum indeterminatum temporis spatium , ut Gen. II , 4 , ubi Moyses ipse scripsit : Istce sunt generationes cceli et terrce, . . In die , quo fecit Dominus ccelum et terram et omne virgidtum agri, etc. id est , in tempore } quod apud Graecos Latinosque non minus quam apud Hebraeos , inquit Petavius , usitatum est (1) ; animadvertuntpraeterea, tres dies priores similes nostris liaud esse potuisse , quum nonnisi die quarta facta fuerint luminaria , ut diei ac nocti praeessent , quod multo magis valere debet de die septima , in qua Deus ab omni opere , quod patrarat , quievisse perhibetur , qui adhuc perdurat (2) \ et sane , addunt y si non solum Philoni judaeo (3) , sed et Clementi Alex. (4), Origeni (5), Procopio Gazensi (6) , ac praesertim S. Augustino (7) licuit , salva fide , sex dies creationis allegorice interpretari , ac totum crea- tionis opus momento temporis expletum asserere ; si absque te- meritatis nota S. Eucherius Lugdunensis (8) , Tonti , Serry ,
(1) Lib. i. De opificio sex dierum , Potteri , Venet. 1757.
cap. 14 , § 1 > ubi exemplum ad- (5) De princip. lib. m, cap. 5.
ducit exCicerone, qui lib. 11 in Ver- (6) Procopii Gazaei sophistae Octa-
rem inquit : Itaque , cum ego diem teuchum. comm. in Gen. cap. 1. in Siciliam inquirendi perexiguam (7) Lib. 11. De Gen. contra Manich.
postulavissem , invenit iste , qui sibi c. 3. De Gen. ad lit. imperf. capp. 2,
in Achaiam biduo breviorem diem 9, i5 ; De Gen. adlit. 11 , iv , v,
postularet. vi. Vid. S. Th. in 11 sent. dist. xnj
(2) Dies septimus , inquit apposite q. 1 a. 6, etin Summa p. 1, q. 58, S. August. Conf. lib. xm,cap. 36, a. 6. FaureS. J. in Enchirid. S. Aug. sine vespere est , nec habet occasum. p. 18.
(3; De Opificio mundi , tom. 1 opp. (8) Sive auctor doctus et cathol.
edit. Mangey. Londin. 1742. Comment. in Genes. , quod ejus no-
(4) Strom. lib. vi, pag. 8i3, edit. mine circumfertur.
PA.RT. II. GAP. II. DE MOSAIGA COSMOGONIA. 83
Macedo, Berti aliique eamdem sententiam tueri potuerunt (1) ; si non admodum dissimilem expositionemprimi Geneseos capitis Cajetanus et Melchior Canus (2) impune dederunt , aperte con- sequitur , nihil obesse , quominus expositio de sex periodis inde- terminatis admittatur , eo magisquodS. Augustinus tumin lib. IV, De Gen. ad lit. cap. I, tum in lib. XI De civ. Dei , cap. VII, speciatim doceat , nil temere pronunciandum circa naturam die- rum creationis; sic enim loquitur, De civ. Dei , lib. I, cap. VI : Qui dies cujusmodi sint , aut perdifficUe nobis aut etiam im- possibile est cogitare, quanto magis dicere? Animadvertunt deni- que , eidem interpretationi suffragari antiquissimas tum Persarum tum Hetruscorum cosmogonias ; in persica enim , prout legitur in Zendavesta , perhibetur Oromazdes , summi numinis primoge- nitus , hunc mundum sex temporibus creavisse , initio facto a lumine, etpostquam omnia absolvisset, festacelebravisse (3). In hetrusca autem , uthabet anonymus quidam auctor apudSuidam, traditur Deus sex mille annos rebus universis condendis impen- disse (4). Ab his autem non valde abhorrent iEgyptiorum et Phcenicum cosmogoniae superius commemoratae (5).
(1) Berti De theol . discipl . lib.xi, desuropta potius , qnam apud Persas cap. i , prop. ia , ubi plures sive an- nata esse. Non pauca tamen sunt, quae tiquos sive recentiores pro eadem sen- nos prohibent , quominus ipsi assen- tentia recenset. Cfr. etiam Petav. De tiamur.
opif. sex dier. loc. cit. cap. 5, necnon (4) In Lexico , tom. jii , ad vocem
Card.Noris, Find. Jugustin. cap.4, Tfytf** #a>p« , seu Regio Tyrrhena ,
§ 9 , Natalis Alex. Hist eccles. Fet. ubi refert ex fide cujusdam anonymi
Test. tom. i,diss. i, art. 8, prop. i; Tyrrhenios seu Tuscos accepisse Deum
Nicolai , Lezione sul Genesi. illum, a quo condita suntomnia , duo-
(2) Cajet. in Comment. ad cap. l decim mille annos consumpisse in fa- Gen. v. 5 ; Melch. Canus apud Ban- bricandis operibus suis : mille primis nei, p. i , q. 74, art. 2. coelum et terram comparata ab eo
(3) Cfr. Moshemii dissert. citata , esse ; post haec coelum illud esse con- qui tamen censet ea , quae leguntur in slructum , quod oculis nostris patet; Zendavesta de creatione mundi , ubi tum mare et aquas , etc. sex igitur sex temporibus intra anni unius spa- annorum millia effluxisse, antequam tium ex dispari dierum numero con- homo fingeretur a Deo ; reliquos sex stantibus peracta , eodem tamen ordine, mille annos humano generi esse tri- quo cap. i Geneseos refertur , ex butos , ut ia his terris vitam degat. Christianorum aut Judaeorum libris (5) Philo Biblius ex Sanchuniatone ,
6.
84
TRACT. DE DEO GREATORE.
181. Hanc vero expositionem , quam non pauci ex recentio- ribus theologis atque interpretibus catholicis tuentur , nos neque amplectimur neque respuimus; hoc unum nobis inpraesentia satis est animadvertere , ejusmodi sententiam non esse ab Ecclesia pro- scriptam , ac non solum salva fide, sed etiam absque temeritatis nota defendi posse , si graves ipsi rationes suffragentur. Quare , si evidentes observationes nos cogant a communi interpretatione recedere , nullum detrimentum patitur mosaica cosmogonia , quae jn hac hypothesi optime cum iisdem cohaerere potest ; sin vero ejusmodi observationes non habentur, perperam adversarii eas mosaicse cosmogeniae opponunt , quae , etiam admissa commu- niori interpretatione , nulla ratione convellitur (1).
quem ipse ex liogua phcenica sub Ha- driano Imperatore in graecam transtulit (apud Eusebium , De prcep. evang. lib. i , cap. io) , refert Phoenicum theo- logiam ponere principium hujus uni- versi aerem tenebrosum et spiritalem , sive spatium aeris tenebrosi et Chaos caligine involutum : Tetvrct Jve tiictt
ecTTttpei, xett c^tct 7roXvv ctiavct ftt) t%ttv KtpctS' cti eN, (ptirtv, tjpdrB-tj tc Xttuftct tui ic^lcov eip%a9 , xet) lyiitTO o-oyxpctrta, q ttXokyi ixtiytj txXti^tj vcB-o? , x, T..A. id est : Hcec porro , infinita esse , nullumque nisi longo saeculorum inter- vallo terminum habere. Verum , ubi Spiritus amore principiorum suorum *Hagrare cospisset , cumque simul esset mixtio consequuta , nexum hunc mu- tuum cupidinem appellarunt , etc. fuse enim hanc descriptionem persequitur, quam quisque ibid. videre poterit. In- terea ex his patet islarum cosmogonia- rum in iis , quse ad substantiam spec- tant , mira consensio.
(1) Quare merito D. Frayssinous , Difense du Christ, ou conferences sur . . ■
la religion, tora. n , confer. vi , circa medium scripsit : Des-lors nous som- mes en droit de dire aux gkologues : Fouillez iant que vous voudrez dans les entrailles de la terre , si vos obser- vations ne demandent pas que les jours de la creation soient plus longs que nos jours ordinaires , nous con- tinuerons de suivre le sentiment com- mun sur la duree de ces jours ; si au contraire vous decouvrez d'une ma- niere evidente , que le globe terrestre avec ses plantes et ses animaux doit etre de beaucoup plus ancien que le genre humain , la Genese n'aura rien de contraire a cette decouverte ; car il vous est permis de voir dans cha- cun des six jours autant de periodes de temps indeterminees , et alors vos dScouvertes seraient le commentaire explicatif d'un passage , dont le sens n'estpas entierement fixe. In hoc porro aliisque simiiibus argumentis, in quibus aut cum astronomis aut physicis, chy- micis , geologis agendum est, nunquam theologus praetereat praeclara monita
PART. II. GAP. II. DE MOSAICA COSMOGONIA. 85
182. Demum animadvertendum est , nos minime debere judi- cium ferre de origine mundi ejusque formatione ex actione lenta et progressiva causarum secundarum , quae mundum semel con- stitutum regunt; quum Deus omnipotenti virtute sua vim ( dwapiv) agentium naturalium augere potuerit ac rapidiorem evolutionem entium efficere , et, quemadmodum animantes et hominem aetate jam adulta condidit , eadem ratione mundum ipsum ejusque par- tes singulas , montes praesertim , quos primitivos vocant , uno temporis puncto potuit efficere. Quibus praemissis , sit
PROPOSITIO.
Neque ex geologicis aut physicis , neque ex astronomicis obser- vationibus quidpiam eruitur } unde cosmogonia mosaica infirmari possit.
183. Post ea , quae hactenus praemissa a nobis sunt , vix pro- batione indiget enunciata propositio. Vel enim , quae ex geologia, ex physica atque astronomia proferuntur , talia sunt , ut cum communiori expositione componi possint, vel non. Si primum, perperam igitur traducitur mosaica cosmogonia velut contraria novis ejusmodi observationibus ; si alterum dicatur, hoc unum
SS. Augustini et Thomae Aquinatis. Ille bus duo sunt observanda. Primo qui-
enim lib. n , De Genes. ad iit. cap. i, dem ut veritas Scripturce inconcusse
n. 4 : Bte , inquit , occurrit admonere teneatur. Secundo , cum Scriptnra di-
cavendum errorem.. . ne arbitretur ali- vina multipliciter exponi possit , quod
quis nostrum adversus istos... subti- nulti expositioni aliquis ita prcecise
liter disserentes , isto testimonio Scrip- inhcereat, quod si certa ratione con-
turarum esse nitendum ; quia illi, non stiterit hoc esse falsum , quod aliquis
retenti auctoritate litterarum nostra- sensum Scripturw esse asserere prossu-
rum , et nescientes , quemadmodum mat ; ne Scriptura ex hoc verbo ab
dictum sit , libros sanctos facilius ir- infidelibus derideatur , et ne eis via
ridebunt , quam illud repudiabunt , credendi prwcludatur. Hoc prudenti
quodvel certis rationibus , vel experi- consilio , quo hac aetate nostra potissi-
mentis manifestissimis probaverunt. mum opus est , utentes , theologi nec
Hic autem p, i, q. 68, de operesextae sese nec religionem ipsam incredulo-
diei , art. i , scribit : Sicut Auqus- rum ictibus commiltent. tinus docet , in hujusmodi qucestioni-
86
TRAGT. DE DEO CREATORE,
sequeretur, recedendum esse a communiori illa interpretatione, quae privatorum est, non autem Ecclesiae ; hsec autem nullo un- quam solemni judicio eam sancivit; neque unanimis est circa eam Patrum consensus ; sarta proinde tectaque semper mosaVcae cosmogonise veritas perstabit.
184. Nonnulla tamen hic animadvertere juvat. Et 1° omnia fere obsoleverunt systemata illa geologica , quae ad hsec fere tem- pora invecta sunt , ex quibus plusquam octoginta mosaicae cos- mogonia3 adversari videbantur (1). 2° Plures iique doctissimi physici et geologi , inter quos Wallerius (2) , Kirwan (3) Pallas , Hermenegildus Pini (4), Henslerus (5), De Luc (6), Andre (7), Buckeland (8) aliique , contendunt mosaicam cosmogoniam ap- prime convenire cum observationibus suis ( plures ex his non recedendo a communiillainterpretatione (9) , ideoque velut som-
(1) Cfr. Discorsi apologetici di Fr. Duncan , corredati di note da Monsig. Gio. Fortunato Zamboni , Firenze 1820, disc. ir, not. i5 et seqq. nbi plnra systemata recensentur, quae sibi invicem successerunt. Cfr. etiam Frays- sinous , loc. cit. nec non Cuvier, Rap- port de Vinstitut national , edit, ad calcem operis , de quo mox dicemus , scilicet : Theorie de la surface actuelle de la terre par M, Andrk , connu ci- devant sous le nom du Pere De Gv , Capucin , 1806, pag. 322 et seqq.
(2) In opere in italicum idioma ex Sueco , seu potius ex gallico translato , cui titulus est : Della origine del mondo e della terra in particolare del sig. cav, TVallerio , etc. Napoli 1 783 , tom. n , in 8° , edito ab auctore anno 1779. Hujus autem auctoris systema dissertatione exposuit et illustravit Cl. Cost. Battini , Ordin. Serv, Blariac , non ita pridem theologise professor in Pisano Athenaeo, in opere Cosmogonia mo-
saica commentario illustrata. Florentiae 1 8 1 7 . Hoc vero Wallerii systema nunc obsoletum est.
(3) Nuova teoria della terra , opusc. di Milano , tom. xih et i5.
(4) In observationibus in Geneseos loca selecta.
(5) In Geological essay , p. 35.
(6) Leitres sur Vhistoire physique de la terre , adressees a M. Blumen- bach , Paris 1798.
(7) Theorie de la surface actuelle de la terre , Paris 1806.
(8) Findicice geologicce , Oxonii 1821 ; et De la geologie et de la mi- neralogie dans leurs rapports avec la theologie naturelle , Paris i838,
(9) Dhiplures ex hisnon recedendo a communi interpretatione ; neque enim omnes , quos recensuimus mosaicae cos- mogoniae propugnatores , sex dierum spatio vulgari sensu accepto mundum confectum esse contendunt. Satis sit in- ter eos recensere J. A. De Luc, qui
PART. II. CAP. II. DE MOSAICA COSMOGONIA.
87
niatores traducunt , quotquot ausi fuerant mosaicam creationis historiam falsitatis arguere vel ex interiori telluris constructione vel ex ejusdem telluris superficie. 3° Magnam affinitatem inter seriem operationum , quae Gen. lexponuntur, et eam, quam e naturalibusobservationibusdeducerecredunt, animadverterunt docti geologi Brocchi (1) , Demerson , (2) , Boubee (3). 4° Quaedam ex bis , quae vulgari interpretationi objiciuntur , nullius momenti esse doctiores naturalistse fatentur (4). 5° Nonnulla phaenomena,
tamen passim Iaudatur taDqnam acerri- mus assertor cosmogoniae mosaicae, qua- si communiori interpretationi dierum cap. i . Gen. adstipularetur, quod quam falsum sit , liquido patet ex ejus verbis , quae hic subjicimus ex op. cit. lett. 3, pag. 95 et 96 : Les op&rations , qui eurent lieu depuis cette grande epoqde (creationislucisjyws^d la naissance de Vhomme , recitees dans le premier chapitre de la Genese , y sont divisees en six pEriodes , nommees jodrs dans nos traductions ; et c'est sur Vinter- prktation commune de ce mot que les incredules ont fonde leurs attaques lesplus spicieuses contre la Revelation. Car quoiquHls neussent que fortpeu de connaissances en geologie , il ktait aise d'opposer hien des phenomenes a une succession de tels evenements qui n'aurait embrasse que six de nos jours de vingt-quatre heures. Mais il est kvident par le texte meme que cette interpretation est erronee , etc. Haec eadem repetit in suis epistolis physicis et moralibus , De historia telluris et hominis , tom. 11 , pag. 356 , in suis Principiis theologice Theodicece et ino- ralis, pag. 23 , et speciatim in epistola quadam sua , quam inseruit relationi cum Tellero ministro Berolinensi. Sic
alii , a quorum testimoniis afFerendis , ne longiores simus , supersedemus. Recentiores vero unanimes fere in eam sententiam seu interpretationem abie- runt.
(1) Conchiologia fossile subapen- nina, tom. i,pag. 217, Milano 181 4, ubi scribit : Del rimanente in propo* sizioni recate innanzi in questo dis- corso non si oppongono per nulla alVau- torita della bibbia, anzi mirabilmente vi si confermano , purche si voglia ammet- tere, come gravi autori hanno soste- nuto , che i giorni della creazione non sono altrimenti giorni solari , ma che rappresentano periodi d^indeterminata lunghezza. Aggiungo di piii : la suc- cessiva produzione degli esseri viventi , quale fu esposta da noi , giustamente quadra , con quanto viene dichiarato in quel libro. Quod deinde fuse per- sequitur. Vid. versio citati loci latina ad calcem hujus voluminis.
(2) Geologie, pag. 4°8> 4^i , Pa- ris 1829.
(S) Geologie ettmentaire, Varls i833, pag. 63 , cujus textum inferius affe- remus. k
(4) Apposite Demerson op. cit. Avert. p. 6 : Le temps , inquit , qui faitjus- tice de tout ce qui n'est pas verite r
88
TRACT. BE DEO CREA.TORE.
qii3e magnam saeculorum seriem exposcere visa snnt , vel satis commode repetuntur a Noetico cataclysmo , cui probabiliter de- bemus non pauca ex ossibus elephantum, rhinocerotum , etc, quae pluribus in locis sub ipsa prima telluris superficie reperiun- tur , vel satis explicantur , si admittimus cum J. A. De Luc et aliis doctis viris terras minus elevatas , quae modo habitantur , aquis maris usque ad diluvii tempus coopertas fuisse (1).
185. Ad astronomiam porro quod attinet, post Euler, La- place , La grange , Frisium aliosque peritissimos astronomos com- pertum est, motum eclipticae , ex quo difficultas petebatur , non esse progressivum , sed oscillatorium , et quidem intra angus- tum unius gradus spatium (2) ; idipsum pariter dicatur de phae- nomenis praecessionis aequinoctioruni (3) et nutationis axis tellu-
appesantit ses mains de fer sur ces ingknieuses et brillantes cosmogonies.
(1) De Luc, op. cit. lettr.6; Brocchi, op. cit.
(2) Euler fortasse omnium primus vel suspicatus est vel significavit mo- tum eclipticae esse undulatorium , qnod postea a subsequentibus astronomis La- grange et Laplace aliisque demon- stratum est. Nobis satis sit verba afferre Ci. Laplace , in op. Exposition du sys- teme du monde , Paris an. vii , liv. n, ch. 4 •> hacc habet : ISaxe du nionde n'6tant que le prolongement de Vaxe de rotation de la terre , on doit rap- porter a ce dernier axe le mouvement des pdles de Vequateur celeste , indique par les phbnomenes de la prkcession et de la nutation... ainsi , en meme temps que la terre se meut sur elle- m&me et autour du soleil , son axe de rotation se meut tres-lenlement autour des poles de< V6cliptique , en faisant de petites oscillalions , dont la pkriode est la meme que celle du mouvement des nceuds de Vorbe lunaire. Au reste , ce
mouvement n'est point particulier a la terre , etc. Hoc ipsum vero calculis os- tendit in Traite de la mecanique ctieste, tom. in, liv. vi, ch. 10, Paris 1802. (3) Placet etiam id exponere verbis ejusdem auctoris , qui op. cit. lib. 1 , ch. 11, pag. 5o , ait : // n'a fallu que peu oVannees pour reconnaitre la variation des etoiles en ascension droite eten dkclinaison. Bientdt on remarqua qu'en changeant de position relative- ment a VGquateur, elles conservaient la meme latitude sur Vecliptique , etVon en conclut que leurs variations en as- cension droite et en d&clinaison ne sont dues quya un mouvement commun de ces astres , autour des poles de Ve- cliptique... Dans ce mouvement , Vin- clination de Vkquateur a Vecliptique reste la meme} et ses noeuds ou les equinoxes rktrogradent uniformkment de 1 54'% 63 parannke. Onavuprk- cidemment que cette retrogradation des equinoxes rend Vannee tropique un peu plus courte que Vannee syde- rale ; ainsi , la diff&rence des deux
PART. II. CAP. II. DE MOSAIGA COSMOGONIA.
89
ris , lunse ac planetarum , ex quibus increduli non ita pridem tot argumenta ineluctabilia adversus mosaicam cosmogoniam, se eruere jactabant (1).
186. Adeo certumest, scientiarum progressus, nedum reli- gioni christianae noceant , novum semper eidem firmamentum ac robur adjicere ; nec quidpiam sive ex geologicis aut physicis , neque ex astronomicis observationibus erui potest , quo mosaica cosmogonia vel minimum laedatur aut infirmetur, prout osten- dere nobis erat propositum.
annees sydSrale et tropique et les va- riations des ctoiles en ascension droite et en declinaison dependent de ce mouvement par lequel le pdle de Vk- quateur decrit annuellement un arc de i54", 63 oVunpetit cercle de la sphcre celeste , parallele a Vecliptique. Cest cn cela que consiste le phSnomene connu sous le nom de precession des equinoxes. Qui ibid. pergit ostendere parvas irregularitates , quae in aequi- noctiorum praecessione cernuntur , non proTenire nisi ex motu poli , qui dici- tur nutationis, ac pariter reperitur in ceteris astris.
(1) Quod ut facilius intelligatur , animadvertendum est eclipticam ab as- tronomis vocari lineam illam seu or- bitam , quamsol annuo suo cursuappa- renti percurrit. Verum ecliptica est obliqua aequatori ; hac autem obliqui- tate constituit una cum aequatore angu- lum graduum viginti trium cum viginti octo fere minutis ; aeqnator enim est circulus maximus asque distans a polis , ac proinde secans terram in duas partes asquales. Jam vero tempore Arati , seu potius Hipparchi angulus eclipticaB cum aequatore erat viginti quatuor circiter graduum , si istorum tamen observa- tionibus acquiescere possumus. Ex di-
versa porro hac eclipticae inclinatione, seu rectius inclinatione axis telluris , concludebant non ita pridem increduli eclipticam seu telluris axem olim fuisse aut verticalem , aut parallelam aequatori seu potius coincidentem cum aequatore ipso, ac paulatim ad eam inclinationem pervenisse , quam obtinebat aetate Arati aut Hipparchi ac deinde ad eam , quae nunc habetur. Gum vero ingentes an- norum myriades ad hoc requirantur , inferebant , mundum longe anteriorem mosaica chronologia esse. Ast dupliciter errabant increduli isti. Pritno in eo , qnod nullam admittebant mendam in Arati observationibus , quas tamen con- stat fuisse imperfectissimas ; recens enim nata in schola Alexandrina erat astro- nomia ; satis autem est ad hoc cognos- cendum percurrere tres libros Hipparchi apud Petavium, De doct. temp.tom. 111 , ex his enim patet Hipparchum perpetuo Aratum erroris arguere. Sed neque er- roribus carent observationes ipsius Hip- parchi et Ptolomaei, defectu praesertim instrumentorum. Quod facile , si opus esset, ostendi posset. Secundo in eo errabant , quod arbitrati sunt hunc eclipticae seu axis telluris motum esse progressivum , quod tamen est falsum. Recentiores enim astronomi . ut vidi-
90
TRAGT. DE DEO GREATORE.
DIFFICULTATES.
187. Ex dictis patet vix ullum difficultatibus locum esse , cum objectionibus ex naturalium scientiarum studiis depromptis vel depromendis satisfactum sit. Perscrutentur quantum libet dili- gentissime montes primitivos , secundarios , tertiarios , ipsaque vulcanorum viscera ; distribuant per species et genera conchas et buccina , quce peregrinantur in montibus , ut cum Tertulliano loquar ; dicant cum Pvthagora apud Ovidium :
Vidi eyo , quod fuerat quondam solidissima tellus ,
Esse fretum ; vidi factas eoc cequore terras ;
Et procul a pelacjo conchce Jacuere marince (1) ; vel cum Manilio :
Emersere fretis montes } orbisque per undas
Exiiiit ; vasto clausus tamen undique ponto (2) ; ostendant immania belluarum ossa e terrae sinu educta; digla- dientur , si placet , geologi neptunistoe cum vulcanistis aut plu- tonistis (3) ; id nunquam attingent , quod vehementer adeo quaerunt , ut nempe demonstrent Moysem falsam epocham mundi creationi assignasse. His propterea dimissis, superest ut rationa- listarum difficultates proponamus.
188. Obj. primo. 1° Duplex illa cosmogonise species , quse in lib. Gen. ( 1 , 1 , et II , 4 ) tradita , ac reliquarum gentium prisca-
mus, ex theoria gravitationis universalis utriusque hypothesis fautores in con-
ostenderunt , ejusmodi inotum non esse stituendo , quod a chimicis vocatur sol-
nisi oscillatorium.Hinc omnesincredu- vens. Juxta Neptunistas hoc dissolvens
lorum difficultales penitus evanescunt. est aqua ; juxta Vulcanistas est ignis.
(1) Metamorph. Hb. xv , v. 262 et Hi a nonnullis PlutonisUe dicuntur ; et seqq. Vulcanistse appellantur , qui ab igne
(2) Astronomicon. repetunt quasdamrupes (rocce) etqua^- (8) Hypotheses Neptunistarum et Vul- dam mineralia , quae alii contra ab aqua
canistarum supponunt orbem hunc a repetunt. Theoria Plutonistarum fere
principio fui&se fluidum , in quo scilicet obsoleverat; at nunc iterum revocatur,